I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2
DE VERITATE PERSONARUM
Opitulante divina gratia, ostensa pluralitate divinarum personarum ratione generationis Filii a Patre et ratione processionis Spiritus Sancti ab utroque, consequenter ostendenda est veritas personarum.
Ad quod sic: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Quando tres personas dicimus, quid aliud quam tres aliquos significamus? Cum dicitur persona, pro certo intelligitur aliquis unus qui tamen sit rationalis substantia. Cum nominantur tres personae, absque dubio intelliguntur tres aliqui, quorum tamen unusquisque sit substantia rationalis naturae. Sed utrum sint plures anomnes una eademque substantia, nihil interest quantum ad proprietatem veritatemque personae". Cum ergo in divino esse intelligantur tres aliqui, scilicet Pater, Filius, Spiritus Sanctus, quorum unusquisque sit substantia rationalis, licet tamen non sit nisi una substantia in divino esse, illud non faciet differentiam quoad veritatem personae. Sunt ergo in divino esse plures personae secundum veritatem.
b. Secunda ratio. Richardus, in libro De Trinitate: "Proprietatem personalem dicimus per quam quilibet unus est ab omnibus aliisdiscretus". Si ergo paternitas et filiatio sint huiusmodi proprietates, quia per proprietatem, quae est paternitas, est Pater unus, ab omnibus aliis discretus, similiter et Filius per filiationem etc., et sic Pater et Filius sunt differentes personali proprietate: ergo differentes personae secundum veritatem.
c. Tertia ratio. Richardus, in libro De Trinitate: Nihil aliud "est persona divina quam habens divinum esse ex proprietate incommunicabili" in pluribus, quia sunt ibi plures habentes, quemadmodum persona humana nihil aliud est quam habens humanum esse ex proprietate incommunicabili. Sed in divinis est esse ex proprietate incommunicabili quod convenit pluribus, quia sunt ibi plures habentes esse ex proprietate incommunicabili, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quia est ibi ens non ab alio, et quo alius: quae proprietas convenit soli Patri ; similiter est ibi ens ab alio per generationem, a quo alius per processionem: quae proprietas convenit soli Filio; et est ibi ens ab alio per processionem, a quo non alius, scilicet Spiritus Sanctus. Ergo in divino esse est pluralitas personarum secundum veritatem, cum aliud ad personarum veritatem non requiratur.
Ad oppositum: 1. Triplex est differentia, scilicet differentia quae facit alietatem et differentia quae facit alteritatem, item est differentia quae facit alio modo se habentem. Differentia secundum substantiam facit alietatem sive aliud et aliud vel alium et alium; differentia secundum accidens facit alteritatem sive alterum et alterum; ergo differentia secundum existendi modum facit alio modo se habentem. Sed in divino esse non est differentia secundum substantiam, quia non est ibi nisi substantia una, nec differentia secundum accidens, quia ibi non est accidens ; ergo in divino esse solum est differentia quae facit alio modo se habentem; sed differentia personalis facit alium et alium; ergo differentia, quae est in divino esse, non facit differentiam personalem. Et hoc etiam dicit Ioannes Damascenus quod solum est ibi differentia secundum modum existendi. Ergo in divino esse non est pluralitas personarum secundum veritatem.
2. Secunda ratio. Damascenus: "In omnibus conveniunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus praeter ingenerationem et generationemet processionem" ; sed ista non faciunt differentiam quae faciat alium et alium, quia solum faciunt differre secundum relationem, ergo solum per modum se habendi; ergo non est vere pluralitas personarum in esse divino. — Confirmatio vero apparens harum rationum haec est: quoniam una eademque persona potest alio et alio modo se habere; sed in divinis sola est differentia secundum modum se habendi, quia non est ibi differentia nisi secundum relationem, ut dicit Augustinus et Sancti omnes; ergo in divino esse non est vere pluralitas personalis. — Maior patet in persona hominis: quoniam idem potest esse dexter et sinister respectu diversorum.
3. Tertia ratio. Richardus, in libro De Trinitate: "Persona secundum substantiam dicituret substantiam significare videtur". Si ergo in Deo non est pluralitas substantiae, ergo nec est ibi vera pluralitas personae.
4. Quarta ratio. Boethius, contra Nestorium, in libro De duabus naturis et una persona Christi "Persona est rationalisnaturae individua substantia". Ubi ergo erit indifferentiae substantiae individuae etc., erit et secundum veritatem indifferentia personae; si ergo in Deo est indifferentia substantiae individuae rationalis naturae, in Deo est indifferentia personae; si ergo ponatur ibi personalis pluralitas, non tamen est vera. Et quod substantia divina sit individua patet: quia est una numero, ens per se, ab aliis distincta. — Si dicatur quod datur illa definitio personae de persona creata, non de increata — contra: quia Boethius ibi loquitur contra Nestorium, qui dividebat personam Christi et dicebat duas esse personas in Christo secundum duas naturas; sed persona Christi est persona increata ; ergo et definitio illa datur de persona increata.
5. Quinta ratio. Ubi non est individuum rationalis naturae, ibi non est persona; sed in Deo non est individuum rationalis naturae; ergo in Deo non est persona; ergo nec personarum pluralitas secundum veritatem. — Minor patet: quia individuum non est nisi ubi est invenire dividuum sibi respondens, quia individuum dicitur respectu dividui, sicut Sortes respectu hominis; sed in Deo non est invenire dividuum velut universale; unde divinum esse nec est universale nec particulare, sicut alibi probatur. Relinquitur ergo quod in divino esse non est esse personae.
6. Sexta ratio. Augustinus, in libro De Trinitate, de inventione personae in divinis vult dicere quod inventum est hoc nomen in divinis, scilicet persona, "non ut diceretur, sed netaceretur". Improprie ergo dicuntur tres personae in divinis.
7. Septima ratio. Est ordo essentiarum et est ordo personarum, et in quolibet istorum ordinum invenitur primum. Nam in ordine essentiarum invenitur prima essentia, scilicet divina essentia; similiter in ordine personarum invenitur prima persona, scilicet divina persona; sed de nobilitate primae essentiae est quod non compatitur secum aliam essentiam vel naturam ; ergo de nobilitate divinae personae est quod non compatiatur secum aliam personam; nullo ergo modo potest poni pluralitas personalis in Deo secundum veritatem, immo una sola persona sicut una sola essentia.
8. Octava ratio. Cum dico Pater, dico naturam et pono personam divinam. Quod ergo haec persona generet et multiplicet se in aliam personam: aut hoc debetur ei ratione personae aut naturae. Non ratione naturae, quia sic essentia generaret: quod est inconveniens; similiter nec ratione personae, quia non eo quod est Pater, generat, sed eo quod generat, est Pater; ergo non est in Patre aliquid, ratione cuius haec persona generet et se multiplicet; sed ab hac generatione provenit pluralitas personalis; videtur ergo non esse in esse divino pluralitas personalis.
9. Nona ratio. Persona in divinis aut dicitur secundum substantiam aut secundum relationem. Si secundum substantiam, ergo differentia personae faciet differentiam essentiae: quod est inconveniens; si secundum relationem, ergo differentia personae non faciet alium et alium, sed alio modo se habentem solum: quod non facit vere pluralitatem personae ; in Deo ergo non est vere differentia personalis.
Solutio: Dicendum primo ad istud ultimum, secundum Richardum, in libro De Trinitate: "Fidenterfatemur personas in divinitate, secundum substantiam dictas, et substantiam significare et plures ibi personas et non plures substantias esse, quia sunt ibiplures habentes unum et idem esse indifferens ex differenti proprietate; itaque ibi est iuxta modum essendi unitas essentiae, quia unumindifferens esse, plures personae, quia plures existentiae". Verbi gratia, cum dico personam Patris, dico habentem divinum esse non ab alio et a quo alius habet idem esse per generationem, alius vero per processionem; cum dico Filium, dico habentem divinum esse idem ab alio per generationem et a quo alius per processionem; cum dico personam Spiritus Sancti, dico habentem idem esse divinum ab aliis, scilicet Patre et Filio, per processionem. Est igitur idem esse Patris et Filii et Spiritus Sancti, scilicet esse divinum, differentes tamen et incommunicabiles horum proprietates. Si ergo nihil aliud est esse personae quam habere esse rationalis naturae ex incommunicabili proprietate, oportet necessario ponere quod Pater est persona et Filius est persona et Spiritus Sanctus. Et quia est ibi habere esse divinum ex tribus proprietatibus incommunicabilibus, necessario oportet ibi esse tres personas. Sic igitur patet quod in divino esse est pluralitas personarum secundum veritatem. Secundum hoc ergo dicendum quod licet persona substantiam dicat et secundum substantiam dicatur, non tamen unitas substantiae ponit unitatem personae nec pluralitas personae pluralitatem substantiae: sicut enim pluralitas substantiae non tollit unitatem personae, ita nec pluralitas personae unitatem tollit substantiae. Unde Richardus, in libro De Trinitate: "Cum dicuntur tres personae, intelliguntur tres aliqui, quorum unusquisque sit substantia rationalis naturae. Sed utrum sint plures substantiae an omnes una eademque substantia, nihil interest ad proprietatem veritatemque personae". "Sicut enim esse substantialiter aliudet aliud non tollit ubique veritatem personae, sic esse personaliter alium et alium non scindit ubique unitatemsubstantiae". Exemplum in homine: "nec substantiarum pluralitas dividit ibi veritatem vel unitatem personae, nec pluralitas personarum hic dissolvit unitatem substantiae".
[Ad obiecta]: 3—4—9. Per hoc patet solutio ad tertiam et quartam et ultimam rationem in contrarium; tamen solutio ultimae rationis melius apparebit in sequenti solutione.
1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod duplex est differentia relationis vel modi existendi. Una est accidentalis, et haec non facit alium; alia est naturalis, et haec facit alium et alium et ita differentiam personae in natura rationali. Et haec differentia modi existendi est secundum rationem originis, secundum quod dicimus iste habet naturam non ab alio a quo alius; iste habet naturam ab alio per generationem, iste per processionem. Hic enim ostenditur differentia secundum rationem originis naturae, quae est in habendo naturam ab alio; haec autem differentia necessario facit alium et alium. Unde dicit Anselmus: impossibile est "nec intellectus capere potest illum qui de alio est esse illum de quo est" ; et ideo haec differentia facit differentiam personarum in divino esse. De prima vero differentia procedit ratio, non de ista; immo, posito ordine originis, impossibile est quod illi duo sint unus, possunt tamen esse unum.
5. Ad quintam rationem dicendum quod Richardus, in libro IV De Trinitate, illam definitionem Boethii de persona corrigit, dicens quod non est propria divinis personis, quia substantia proprie non est in divinis: substantia enim proprie dicitur, quia dat subsistere; sed proprietates illae, quae faciunt et distinguunt personas, "non dant subsistere personis, sed existere" ; et propter hoc dicit quod "personae rectius dicuntur existentiae quam substantiae". Et in hoc proprie consideravit, quia in hoc nomine existentia exprimitur ordo naturae sive originis Unde existentia dicitur quasi ex ens, et existere, id est ex esse, ut hoc quod dicitur ex esse comprehendas esse ex alio alium et etiam ex alio esse in alium, ut secundum primum modum comprehendat existentia rationem personae, secundum modum secundum rationem essentiae. Item, dixit Richardus et consideravit quod non proprie erat individuum in divinis: quia in Deo non est universale nec particulare, quia si particulare, esset in eo forma partita, et ideo nec individuum; item, individuum dicitur respectu dividui. Propter hoc loco eius quod est individua posuit incommunicabilis dicens: "Persona est rationalis naturae incommunicabilisexistentia". Dicimus tamen propter oppositionem, quod substantia potest dici a subsistendo, et sic proprie non convenit Deo ; vel potest dici substantia magis large, scilicet quasi ens per se, et sic convenit Deo quod dicatur substantia: haec enim est ratio dignitatis substantiae, scilicet quod sit per se stans et in se fixa. Similiter individuum potest dici quod uni soli convenit vel quod est unum solum. Primo modo individuum convenit personis divinis, sed non essentiae divinae, quia essentia divina non convenit uni soli, immo tribus personis: et sic dicitur persona divina individua substantia. Secundo modo convenit individuum divinae essentiae, sed non personis, quia essentia est una sola, sed personis non convenit esse unum solum.
6. Ad sextam rationem dicendum, secundum Boethium, in libro De duabus naturis, qui dicit originem huius vocabuli persona, dicens quod apud Graecos idem erat πρόσωπον, quod persona, et πρόσωπον dicitur a προ, quod est ante vel in, et σωποσ, quod est facies, quasi ante faciem ; et sumebatur πρόσωπον ab homine larvato qui ponebat larvam ante faciem ad repraesentandum aliquam certam personam, et sic dicebatur "persona et personando" ; unde persona in illa significatione dicebatur larvatum vel repraesentativum alicuius certi: unde ab hoc erat nomen personae transductum. Sed alio modo, dicit ipse, dicitur "persona rationalis naturae individua substantia", et sic proprie dicitur persona, quia dicit ipse: "Si persona in solis substantiis est atque in iis rationabilibus, substantiaque omnis natura est, nec in universalibus, sed inindividuis reperta constat, personae est definitio: rationalis naturae individua substantia". Primo ergo modo si accipiatur persona, in divinis transumptive vel metaphorice dicitur, et sic loquitur Augustinus, scilicet referendo originem huius nominis persona ; tamen, in quantum accipitur pro rationali substantia, potest dici ibi.
7. Ad septimam rationem dicendum quod pluralitas naturae ostendit imperfectionem naturae vel essentiae personae: quia si haberet essentiam sibi consortem, quae non esset ipsa vel ab ipsa, hoc esset imperfectio et defectus in ipsa, quia una deesset alii, sicut patet per auctoritatem Boethii supra dictam: "Etiam discrepant bona" etc.; sed hoc ostendit perfectionem personae et naturae divinae cuius est persona, quod habet consortem personam, et hoc ratione summae caritatis quae est in Deo; perfecta autem caritas non est in uno solo, immo necessario est in pluribus.
8. Ad octavam rationem dicendum quod hoc nomen Pater potest sumi adiective vel substantive. Adiective sumptum non dicit hypostasim, sed substantive sumptum, quia dicit ens non ab alio. Si ergo sumatur adiective: sic non eo quod est Pater, generat, sed eo quod generat, est Pater. Si substantive: sic stat pro persona, et sic eo quod est Pater, generat.
Sed ulterius contra praedicta obicitur: quia ubicumque invenitur "naturae rationalis individua substantia", invenitur persona, quia haec est ratio personae; sed in Deo, in angelo, in homine invenitur rationalis natura sive rationalis naturae individua substantia ; ergo et persona; aut ergo secundum rationem unam dicitur persona in iis aut secundum diversas. Non secundum diversas, ut patet, quia secundum praedictam rationem in ipsis invenitur, quae est ratio personae proprie; ergo secundum unam; sed constat quod in homine differt persona a persona secundum substantiam et similiter in angelo; ergo in divinis differt persona a persona secundum substantiam ; sed in Deo non est differentia substantiae; ergo nec vera pluralitas personae; aut si dicatur quod non secundum unam rationem est in iis persona, quaeritur quae sit differentia.
Ad hoc intelligendum est, secundum quod dicit Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate: "In discernendis itaquepersonis opus est, ut arbitror, gemina consideratione, ut sciamus videlicet et quales quid sit et unde habeat esse. Una istarum considerationum versatur in discernenda rei qualitate, alia vero versatur in investiganda rei origine: ad illam pertinet diligenter quaerere quid sibisit, cum quibus commune, quid generale, quid speciale, quid denique proprium assignatae naturae; ad istam pertinet subtiliter indagare hoc ipsum quod est unde habeat esse, a semetipso an aliunde; et si aliunde quam a se ipso, utrum modo isto vel illo vel alio quocumque existendi modo". "Variarinamque potest existentia sive persona secundum solam rei qualitatem aut secundum solam rei originem aut secundum utriusque concursionem. Secundum solam rei qualitatem variatur, quando pluribus personis est una eademque origo per omnia, singulis tamen singularis propriaque substantia. Plures namque substantiae omninonon possunt esse sinedifferenti qualitate", id est forma. "Estautem talis variatio existentiae secundum solam qualitatem, nil varietatis habens secundum originem. Secundum vero solam originem est illa varietas existentiae, quando pluribus personisest unum idemqueindifferens esse, inveniuntur tamen secundum originem mutuam ad se invicem differentiam habere. Tam secundum rei qualitatem quamsecundum eius originem variatur existentia, ubi singulis personis est substantia singularis et propria etorigo diversa".
Dicendum ergo quod in una natura est differentia personae ad personam secundum utrumque modum, quia secundum originem differt homo ab homine et secundum propriam substantiam. Unde dicit: "In humana pro certonatura, ubi unus est pater pluribus, alia est tamenpaternae substantiae decisio unde propagatus est unus, et alia unde alius; in angelica autem natura nulla est propagatio, sed sola simplexque creatio: est ergosingulorum simul et omnium unum solum indifferensque principium, sunt autem tot substantiae quot personae". Et propter hoc vult quod in angelis non est differentia personae ad personam secundum originem, quia omnes personae angelorum habent uno modo originem, scilicet per creationem; est tamen ibi differentia secundum qualitatem, quia secundum propriam substantiam differt angelus ab angelo. "In divina vero natura circa originem solam oportet quaerere personarum existentiarumque differentiam". Cum ergo sit differentia personae ad personam secundum originem et qualitatem, et haec maxima, ut in homine; et secundum qualitatem et non secundum originem, et haec est minor, ut in angelo; et secundum originem, et haec est minima, et haec est in divinis personis: et sic non est simile de divinis personis et aliis.
On this page