I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 7
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 7
AN NUMERUS PERSONARUM POSSIT PONI ALITER QUAM IN TRIBUS.
Septimo quaeritur de ratione ponendi numerum personarum, an scilicet possit poni in pluribus vel in paucioribus quam in tribus.
Et primo obicitur sic: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Oportet itaque utin divina illa personarum pluralitate summe pulcra et ordinatissima sit mutuo hinc inde in alterutrum differens concordia et concorsdifferentia". Et hanc propositionem accipit quasi per se notam, et post arguit: "Videtur itaque necessario esseut inter illam, cuius est plenitudinem dare nec accipere, et eam, cuius est accipere et non dare, sit sola una media, cuius sit proprie proprium tam dare quam accipere, ut, constituta in medio, uni earumcohaereat ex uno et alteri earum connectatur ex altero". Et post ostendit quod debet esse una sola media et non duae, dicens: "Si autem duae mediae inter altrinsecas duas personas esse dicantur, videamus quidinconveniens hanc affirmationem consequatur. Ecce ex iis prima in uno solo concordat cumaltera; altera vero non in uno tantum, sed in duobus concordat cum tertia; tertia quidem non in duobus, sed in uno solo concordat cum quarta. Vides certe quoniam unius proprietatis geminatio atque communio proportionalitatisrationem non tam praetendit quam confundit".
b. Secunda ratio. Richardus: Supponimus quod in divinitate sit una persona solum quae non ab alia et una sola a qua non alia. "Si enim illa, quae ab alia non est, nullam dese procedentemhaberet, in perpetuum solaremaneret". Item, sicut necesse est ibi esse aliquam personam, quae non sit ab aliqua alia, sic oportet ibi esse aliquam personam a qua non sit aliqua alia ; quia si "quaelibet ex alia procedens de se procedentem haberet, huius deductionis protractio in infinitum procederet". Et haec etiam erit una sola, quia "si duae personae hoc commune haberent, procul dubio neutra illarum ab alia procederet nec una alteri immediate adhaereret: quod est inconveniens. Est itaque proprium unius solius personae de se procedentem nullo modo habere". Item, necesse est quod haec ab alia: nam si "quae de se procedentem non habet, a nulla alia procederet, divino consortio in perpetuum careret". Ex iis ergo relinquitur quod est una sola persona de qua nulla alia procedit, procedens ex alia, sicut est una sola a qua procedit alia, non procedens ex alia. — Item, si est ibi una sola persona a qua nulla alia et una sola a qua alia et a nulla alia, necesse est esse mediam, quae sit ab alia et a qua alia. Si enim non est nisi unus, qui non sit ab aliquo alio, consequens est ut id, de quo modo agimus, non sit a semetipso. Item, "si ibi nonnisiunus solus esse potest qui de se procedentem non habet, hunc, de quo modo loquimur, de se procedentem habere oportet; sic itaque procedit exalio, ut nihilominus alius procedat ex ipso". Ex iis ergo necessario concluditur in divinis numerus personarum trium.
c. Tertia ratio. Sicut supra ostensum est, non est nisi duplex modus procedendi in divinis: vel per modum naturae vel per modum voluntatis: per modum naturae generatio Filii a Patre, per modum voluntatis processio Spiritus Sancti ab utroque. Necesse est ergo tres esse personas: unam in qua sit ratio primi principii, a nulla procedens"; aliam, quae procedat per generationem; aliam vero, quae procedat per spirationem. Nam bonum melius est quod se diffundit summa diffusione naturali et voluntaria quam quod altera tantum. Si autem poneretur quarta, quaereretur de illa an procedat per generationem an per spirationem. Si per generationem, ergo Filius; si per spirationem, ergo Spiritus Sanctus; sed cum non sit in Trinitate personarum ponendum aliquid imperfectum nec aliquid supervacuum, cum uno solo Filio posito perfecta sit generatio divina, uno solo Spiritu Sancto posito perfecta sit spiratio divina, quia et ille perfectissimus Filius et iste perfectissimus Spiritus Sanctus: relinquitur quod est unus solus Filius et unus solus Spiritus Sanctus. Supervacuum igitur et vanum est ponere plures.
d. Quarta ratio. Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quaest. 17: "Omne quod est, aliud est quoconstat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit; universa igitur creatura, si est, et ab eoquod omnino nihil est", sive quod ipsa non est, "distat plurimum et suis partibus sibimet congruit. Causam ergo eius trinam esse oportet: qua sit, qua hoc sit, qua sibiamica sit; creaturae autem causam, id est auctorem, Deum esse dicimus; oportet ergo Deum Trinitatem esse, qua nihil praestantius, intelligentius, beatius queat inveniri. Ideoque etiam cum veritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt: utrum omnino sit, utrum hoc aut illud sit, utrum probandum vel improbandum sit" ; prima est quaestio Naturalis, secunda Rationalis, tertia Moralis.
e. Quinta ratio. Sicut supra dictum est, communio perfectae caritatis non potest esse in minus quam in tribus personis. Si ergo ubi est summa caritas, non potest deesse perfecta communio amoris, ubi autem est summa bonitas, non debet deesse summa caritas, relinquitur igitur quod summa bonitas non debet esse in minus quam in tribus personis. — Quod autem perfecta communio amoris vel caritatis non possit esse in minus quam in tribus personis, patet: quoniam perfecta communio amoris completur in dilectione. Et hoc etiam vult Richardus, in libro De Trinitate: Dilectio autem perfecta non potest in minus esse quam in duabus personis, condilectio vero nisi in tribus ; perfecta igitur communio amoris stat in tribus personis, nec oportet esse plures, sed supervacuum est ponere plures.
Ad oppositum: 1. Tria sunt principia in rerum natura producendi unum ex alio: natura, ratio, voluntas; sed in divinis ponitur productio per modum naturae, ut generatio Filii a Patre, et productio per modum voluntatis, scilicet processio Spiritus Sancti; ergo necesse est ponere tertiam productionem, quae sit per modum rationis. — Et quod ista maxime debeat ibi poni, patet: quoniam quod est dignius, semper est Deo tribuendum; sed productio, quae est per modum rationis, dignior est, quia vis rationalis dignior est et etiam operatio sua quam vis naturae et operatio sua, scilicet vis generativa. Sed huius solutio dicta est prius in Quaestione de processione Spiritus Sancti.
2. Secunda ratio. Quoniam secundum exigentiam perfectionis videtur istud sequi necessario: quia si una est persona dans et non accipiens, et alia accipiens et non dans, et tertia quae est accipiens et dans, videtur quod sit quarta quae nec sit accipiens nec dans.
3. Tertia ratio. Nulla videtur esse ratio quare non sit ponere duas medias inter illam, cuius est dare et non accipere, et illam, cuius est accipere et non dare, quarum esset dare et accipere, et quia plus conveniret secunda cum tertia quam cum prima. Nam pari ratione videtur esse confusio positis tribus personis iuxta praedictam rationem: nam tertia, cuius est accipere, sed non dare, convenit cum secunda in uno, scilicet in accipiendo, sed non me dando; cum prima vero non convenit nec in accipiendo nec in dando; ergo plus convenit cum secunda quam cum prima.
4. Quarta ratio. Si summa bonitas et summa caritas est ratio in persona Patris quod producit ex se personam aliam: cum una sit et omnino eadem bonitas per omnem modum in Spiritu Sancto, ergo erit in Spiritu Sancto ratio quod producatur ex eo persona alia.
Solutio: Dicendum, sicut supra ostensum est, quod in divinis tantum debent esse tres personae nec possunt esse plures, quia sequeretur quod non esset in ipsa summa Trinitate summa germanitas nec summa connexio, sed confusio et inordinatio: quod esset valde absurdum et inconveniens. — Quod patet, supposito quod communio boni non possit nisi duobus modis esse, scilicet vel per modum naturae — et haec est generatio vel productio generati a generante — vel per modum voluntatis — et haec est processio amoris ab amante — et si non est pluribus modis intelligere communionem boni, erunt ad minus tres personae, sicut ostensum est, et non plures, quin, esset superfluitas et confusio, ut ostendunt rationes.
[Ad obiecta.]: 2. Ad secundam rationem dicendum quod quarta persona non potest esse in divinitate, quae nec sit accipiens nec dans, quia, sicut dicit Richardus, in libro De Trinitate, si illa persona, quae "aliunde non accipit ut sit, nullam de se procedentem haberet, in perpetuum sola remaneret". "Simili quidem ratione, quae de se procedentem non habet, si a nulla alia procederet, divino consortio in perpetuum careret. Multiplex autem ratio a divinitate vera solitudinemexcludit", ut dictum est. Non est igitur aliquo modo quartam ponere personam.
3. Ad tertiam rationem dicendum, secundum Richardum de S. Victore, quod "commune est omnibus personis divinis omnem plenitudinem habere, commune solis duabus omnemplenitudinem dare, commune autem solis duabus omnem plenitudinem accipere vel accepisse, communesolis duabus non habereutrumque", scilicet non dare, non accipere simul, scilicet Patri et Spiritui Sancto. "Unius namque proprietasest in solo dando", scilicet Patris; "alterius proprietasin solo accipiendo", scilicet Spiritus Sancti ; "tertii proprietas tam in accipiendo quam indando", scilicet ipsius Filii. "Solis duabus est commune personam de se procedentem habere, solis duabus estcommune aliunde procedere, solisduabus est commune non habere utrumque: nam tantummodo de se procedentem habere est proprietas unius, tantummodo veroprocedere proprietas est alterius, proprietas autem tertii tam ab alio procedere quam de se procedentem habere", scilicet Filii. Ex iis igitur patet quod convenientia est Spiritus Sancti ad Patrem in hoc quod non simul convenit eis quod persona de ipsis procedat et quod procedant de alio; procedentem habere et ab alio procedere indistincte ad Filium pertinet, qui habet simul utrumque. Servatur igitur ratio proportionalitatis; quod non fieret, positis duabus personis quibus commune esset procedere et de se procedentem habere: nam tres convenirent in hoc quod est dare, tres in hoc quod est accipere, duae solum in dare et accipere et non tres, et duae solum in non dare ett non accipere simul; et ita non servaretur proportio et convenientia, quae debet esse trium invicem, immo semper magis una cum aliqua quam cum alia.
4. Ad quartam rationem dicendum quod summa bonitas, sicut est ipsa ratio productionis personae a persona in Patre et Filio, ita est ratio non-productionis in Spiritu Sancto. Sicut enim ratio summae bonitatis necessario ponit diffusionem unius in alium, ita ratio ipsius summae bonitatis excludit confusionem in diffusione boni unius ad alium. Sed si poneretur quod Spiritus Sanctus haberet de se procedentem alium ratione summae bonitatis in eo, ita et ille alius haberet de se procedentem alium, et ita in infinitum; et infinitum necessario consequitur contusio diffusionis bonitatis, quam non recipit ratio summae bonitatis. Exigit igitur ratio summae bonitatis quod sit persona una in qua sit terminus diffusionis, sicut est una quae est principium diffusionis, et tertia quae est quasi medium diffusionis.
On this page