Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 1

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 1

AN SIT ORDO IN DIVINIS PERSONIS.

Quantum ad primum proceditur sic: a. Augustinus, Contra Maximinum: Cum dicitur Filius a Patre, non dicitur "inaequalitas substantiae, sed ordo naturae, non quod alter prius altero, sed quod alter ex altero". In divinis igitur personis est ordo naturae; ergo est ibi ordo.

b. Secunda ratio. Nobilius est esse ordinatum quam non ordinatum, quia esse in ordine est perfectionis et dignitatis, negatio vero ordinis indignitatem ponit. Cum ergo esse divinarum personarum sit nobilissimum, relinquitur quod ipsum est ordinatum.

c. Tertia ratio. Bonum non potest intelligi sine ordine, sicut e contra malum ponit inordinationem et est privatio ordinis. Item, ipsum esse, in quantum huiusmodi, non est sine ordine; unde dicit Boethius quod "esse est quod retinet ordinem servatque naturam". Si ergo esse divinarum personarum, quod est divinum esse, est verissimum esse et verissimum bonum, relinquitur quod in eo est verissimus ordo.

Ad oppositum: 1. Omnis ordo aut attenditur secundum prius et posterius aut simul aut secundum superius et inferius aut iuxta. Sed in divinis personis non est ordo secundum prius et posterius, quia "in Trinitate nihil prius aut posterius", sicut dicit Symbolum Athanasii, quia prius et posterius dicunt antecessionem et successionem in tempore. Nec etiam est ibi simul, quia simul dicit praesentiam vel concomitantiam in tempore vel in loco. Item, non est ibi ordo secundum superius et inferius et iuxta, quia huiusmodi differentiae ordinis attenduntur secundum situm, situs autem non est nisi ubi est dispositio partium in toto vel in loco. Cum igitur nulla differentia ordinis possit poni in divino esse, simpliciter non est ibi ordo.

2. Si diceretur quod ibi est ordo naturae et ille non attenditur secundum praedictas differentias — quaeritur quid sit ille ordo. Aut est essentia aut persona aut notio, quia quidquid est in divinis, est aliquod horum. Sed huiusmodi ordo non est ipsa essentia divina, cum essentia dicatur per indistinctionem, ordo vero dicitur per distinctionem sive secundum rationem et differentiam originis vel principii; divina vero essentia non potest diei in ratione principii vel originis vel quod sit a principio vel quod habeat originem, quia divina essentia nec generat nec generatur nec spirat nec spiratur. Item, nec potest dici quod ordo ille sit persona, immo est personarum, quia dicit habitudinem personae ad personam. Item, nec potest dici quod dicat notionem, quia omnis notio sive proprietas in divinis est distinctiva personae a persona; sed ordo magis dicit convenientiam quam distinctionem; relinquitur igitur quod ordo penitus nihil est in divinis.

3. Tertia ratio. Augustinus, in libro De civitate Dei: "Ordo est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio". Ubi ergo non est localis dispositio, non erit ordo; si ergo in divinis personis non est localis dispositio, ergo nec ibi erit ordo.

Solutio: Dicendum quod in divinis personis est ordo. Sed distinguendum est quod multiplex est ordo: est enim ordo secundum locum, est ordo secundum tempus, est ordo secundum causam, est ordo secundum rationem, est ordo secundum originem naturae, qui est principii ad illud quod est de principio. Ordo secundum locum attenditur secundum istas differentias: superius, inferius et iuxta; ordo secundum tempus attenditur secundum istas differentias: prius, posterius, simul. Et iis modis non est ordo in divinis personis. Ordo autem secundum causam est secundum quod dicimus quod causa prior est effectu: hoc modo proprie non est ordo in divinis personis, quia causa semper est prior effectu in diversitate essentiae. Dicitur ulterius ordo rationis, sicut ordo differentiarum ad unum genus, qui ordo est a latere, vel primi, medii et postremi, sicut patet in linea praedicamentali. Iuxta vero ordinem rationis differentiarum ad genus non sumitur aliquis ordo in divinis personis, quia iste ordo dicit imperfectionem, sicut infra videbitur ; sed iuxta alium ordinem rationis, qui est primi, medii et postremi, sumitur ordo in divinis personis. Sicut enim in hoc ordine rationis est unum commune, quod de aliis dicitur et nullum de ipso, et istud appellatur generalissimum in linea praedicamentali, et istud est primum; et unum, de quo alia dicuntur et ipsum de nullo, sicut species specialissima, et hoc postremum; et aliquid, de quo alia dicuntur et quod de aliis quibusdam dicitur, et hoc est genus subalternum, et istud vocatur medium: sic in ordine qui est secundum rationem originis, qui est in personis divinis, est persona quae de nulla et a qua alia, et persona de qua nulla et quae ab alia, et persona quasi media quae de alia et dei qua alia. Et sic patet quod ibi est ordo originis, qui sumitur iuxta ordinem rationis et secundum istas differentias quae sunt: non ab alio, a quo alius etc., et non secundum praedictas differentias. Et si quaeratur utrum iste sit ordo simpliciter: dicendum quod non est ordo simpliciter, sed ordo cum additione, scilicet ordo naturae vel originis.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc solvitur prima ratio, quoniam procedit de duobus primis ordinibus.

2. Ad secundam dicendum quod ordo dicit ibi notionem; sed notio aliquando significatur distincte, ut cum dico paternitas, aliquando indistincte, sed per additionem determinatur. Primae notiones distinguunt personam a persona absolute et sine determinatione, sicut generare et generari et huiusmodi; aliae vero notiones cum determinatione distinguunt, sicut principium. Si enim dicatur Pater est principium, nisi addatur Filii vel Spiritus Sancti, indistincte importatur notio; sed per additionem determinatur, ut cum dico Pater est principium Filii, Pater est principium Spiritus Sancti: iam enim dicit notionem paternitatis distincte, quae est notio generationis et notio processionis. Dicendum ergo quod ordo de se dicit notionem indistincte sive confuse, sed distinguitur per additionem: ut si dicatur ordo Filii ad Patrem, dicit notionem filiationis sive generationis passivae, et similiter ordo Patris ad Filium dicit notionem paternitatis vel generationis, secundum quod est eius qui generat: per hoc enim dicitur unus ad alterum; cum dicitur ordo Patris et Filii ad Spiritum Sanctum, hic dicit notionem spirationis communis ab utroque: ordo vero Spiritus Sancti ad Patrem et Filium est processio. Patet ergo quod ordo sine determinatione notionem sive notiones dicit indeterminate et confuse, cum determinatione vero distincte.

3. Ad tertiam rationem dicendum quod illa ratio Augustini procedit de ordine secundum locum.

Et sic patet responsio ad istam Quaestionem.

PrevBack to TopNext