I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 8
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 7
>AN ABSTRACTIS HYPOSTASIBUS SIT INTELLIGERE ORDINEM NATURAE IN TRINITATE ET E CONVERSO
Octavo quaeritur I. abstracto ordine naturae per intellectum, an adhuc sit intelligere hypostases in esse divino.
Et ostenditur quod sic: a. Quia non intelligendo Patrem, Filium non intelligendo, adhuc intelligendo non ab alio a quo alius, ab alio a quo alius, ab alio a quo non alius, adhuc intelligo unitatem perfectissimam divini esse; sed perfectissima unitas est, ut ostensum est, quae est in pluribus non multiplicata; ergo adhuc intelligo in unitate divina unum et unum.
II. Similiter quaeritur utrum, abstractis per intellectum hypostasibus sive personis, sit adhuc intelligere ordinem naturae in esse divino.
Et ostenditur quod non: a. Quia abstractis personis sive hypostasibus, non intelligitur aliquis qui a nullo a quo alius, nec aliquis qui sit ab alio a quo alius, nec aliquis qui sit ab alio a quo nullus; sed secundum has divisiones intelligitur ordo naturae et est in divinis; ergo abstractis personis sive hypostasibus in divinis non erit intelligere ordinem naturae.
Ad oppositum: 1. Constat quod, abstractis hypostasibus, potest intelligi mens summa noscere se et etiam cognoscens se diligit se; ergo, abstractis personis, est ibi intelligere mentem, notitiam et amorem; sed ordo naturae est notitiae ad mentem et amoris ad utrumque; relinquitur igitur quod est intelligere ordinem naturae in Deo etiam abstractis personis.
2. Secunda ratio. In anima rationali non sunt hypostases et tamen ibi intelligitur ordo naturae inter mentem, intelligentiam et voluntatem, secundum quas vires anima est imago Trinitatis increatae; ergo similiter in increata Trinitate potest intelligi ordo naturae, si abstrahantur hypostases et personae.
Solutio: I. Ad primum dicendum quod, abstracto ordine naturali vel naturae ah divinis per intellectum, adhuc possunt intelligi hypostases; unde potest adhuc ibi intelligi unus et unus, tamen indistincte. Unde notandum quod hypostasis, cum sit substantia, aliquando dicit per modum substantiae pronominalis, hoc est sub qualitate indeterminata sicut substantia pronominalis; aliquando dicit per modum substantiae nominalis singularis, ut Sortes, et tunc dicit sub qualitate determinata et definita vel distincta, et tunc, si sit circa rem rationalis naturae singularem, dicetur esse persona. Abstracto ergo ordine naturae a divinis, qui est secundum istas proprietates non ab alio a quo alius etc., esset intelligere primo modo hypostases in divinis, quia posset intelligi unus et unus, tamen indistincte, sicut substantia pronominalis dat intelligere substantiam sine qua non possent ibi intelligi personae, quae dicuntur ad modum substantiae singularis nominalis sub proprietate incommunicabili discreta, sicut patet in Sorte. Ad modum ergo substantiae pronominalis possent ibi hypostases intelligi, non nominalis, ordine naturae subtracto.
II. Ad secundo quaesitum dicendum quod, abstractis personis sive hypostasibus, non esset intelligere in divinis ordinem naturae; duplex enim est ordo, scilicet ordo naturae et ordo intelligentiae. In divinis ordo naturae ponit rationem originis, quia circa ipsam attenditur ratio originis; origo autem dum fit circa rem quae sit in genere substantiae, ponit rationem eius quod est de principio et principii, scilicet quod alius ab alio; et ideo impossibile est quod in Deo intelligatur hic ordo nisi ibis intelligatur alius et alius, quia, sicut dicit Anselmus, "nec intellectus capit nec natura permittit illum qui de alio est, esseillum de quo est" ; abstractis autem personis et hypostasibus, non esset ibi alius et alius, et ideo non posset ibi esse nec intelligi iste ordo. Ordo vero secundum intelligentiam non ponit ordinem ex parte rei, sed ex parte acceptionis nostrae. Unde secundum hoc nos dicimus quod secundum ordinem intelligentiae praecedit essentia potentiam et scientiam, in Deo tamen idem sunt essentia, potentia, scientia. Et secundum hoc dicendum quod si in divinis intelligeretur mens, notitia et amor, abstractis divinis personis, non esset inter haec ordo naturae, sed solum ordo intelligentiae, quia non esset dicere notitiam a mente nec amorem ab utroque, immo esset dicere mentem esse notitiam et amorem, quamvis secundum acceptionem intellectus nostri prius intelligeretur mens quam notitia et notitia quam amor.
2. Ad secundam rationem qua obicitur de viribus animae, secundum quas anima dicitur esse imago Trinitatis increatae: dicendum quod hypostasis est res habens esse substantiae singularis cum proprietate incommunicabili ; ordo ergo naturae et originis non ponit pluralitatem hypostasum nisi quando fit in rebus, quae sunt de genere substantiae; et quia viri non sunt de genere substantiae, sed su substantiae animae et non substantia ideo ordo naturae et originis non poni hypostases. In divinis autem ordo n: originis est circa rem quae est substani quid enim est in Deo, est ipsa divina s et ideo non potest ibi esse ordo natur sint ibi plures hypostases, immo cum h substantia sit, ponit ibi ordo naturae postases.
On this page