Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 1

UTRUM RATIO NOMINIS PATER PRIUS SIT IN DIVINIS QUAM IN CREATURIS.

At primum sic: a. Ad Eph. 3, 14-15: "Flecto genua mea ad Patrem .etc. ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur". Ergo omnis paternitas in caelo nominationem habet ab illa qua Pater est Pater Christi; sed illa est proprietas personalis Patris; ergo omnis paternitas et filiatio in creaturis dicentur a paternitate et filiatione, quae sunt in divinis.

b. Item, Damascenus: "Nomen istud non est translatum a nobis ad beatam divinitatem, sed a divinis ad nos".

Contra: 1. Damascenus ponit exemplum generationis aeternae in creaturis, dicens quod Adam innascibilis tenet locum, Seth autem per generationem fuit ab eo, et Eva per processionem. Ergo a paternitate et filiatione in creaturis per similitudinem accipiuntur in divinis.

2. Si dicatur quod in divinis Pater sumitur essentialiter, cum dicitur Pater noster, qui es in caelis, et personaliter, ut cum dicitur Pater Christi; quando ergo dicit Apostolus quod "omnis paternitas in caelo et in terra nominatur", Pater ponitur ibi essentialiter, quia paternitas in caelo est, ut cum dicitur Pater angelorum, paternitas in terra, ut cum dicitur Pater hominum ; sed illa est paternitas "a quaomnis paternitas in caelo et in terra nominatur", quae est adoptione vel creatione: dicitur enim Pater angelorum creatione, hominum vero adoptione ; sed sic sumitur essentialiter; ergo Pater stat ibi essentialiter — contra: Dionysius: "Fontalis deitas est Pater; Filius, Spiritus Sanctus velut flores, germinadivina; paternitas etfiliatio quae data est nobis exsupercaelestibus ex patriarchiaab omnibus segregata et filiarchia". Ergo a patriarchia et tiliarchia, cum sumuntur notionaliter, sumitur omnis paternitas; ergo a Patre personaliter dicto sumitur omnis paternitas.

3. Item, quaedam est relatio divinarum, personarum inter se, quaedam creaturae ad Deum; constat quod respectus personarum prior est, quia est ab aeterno, alter vero non, quia Deus est Dominus ex tempore; sed Pater Filii non est ex tempore, sed ab aeterno ; ergo respectus Patris ad Filium est prius quam respectus Dei ad creaturas; sed respectus Patris essentialiter dicti est respectus ad creaturas; ergo sumitur omnis paternitas a paternitate personaliter dicta et non essentialiter.

4. Sed contra: contingit intelligere Deum sine Trinitate, sicut philosophi intellexerunt, et contingit intelligere Creatorem absque intellectu Trinitatis ; sed hoc intellecto contingit intelligere habitudinem creaturae ad Deum; ergo si Pater, essentialiter dictus, dicit habitudinem ad creaturam et hoc potest intelligi etiam non intellecta personalitate et paternitate personaliter dicta, ergo ab hac potius dicitur omnis paternitas quam ab illa, sine qua potest intelligi paternitas et filiatio in creaturis.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod prius sumitur in divinis ratio paternitatis quam in creaturis, sicut Dionysius dicit et Apostolus. Dicit enim Dionysius 2: "Habent causata causarum imagines contingentes, in se autem causae a causatis segregantur et collocantur secundum proprii principii rationem".

2-3. Ad hoc quod quaeritur utrum Apostolus sumat essentialiter vel personaliter' et quod quaeritur circa hoc utrum Pater, secundum quod respective dicitur ad creaturam, sit prius secundum intelligentiam quam secundum quod dicitur ad Filium: dicendum quod cum dicitur Pater est principium Filii, non habet ordinem ad aliquid prius se; sed cum dicitur Pater est principium Spiritus Sancti, habet alium ordinem ante se, ad hanc scilicet Pater est principium Filii, et haec Pater est principium creaturarum habet utramque ante se. Si quis ergo vult reducere per ordinem naturae, in reducendo ad primum invenitur intentio Patris dicti ad Filium in intellectu Patris dicti ad creaturas, quia quod Filius est pater creaturae et Spiritus Sancti, hoc habet a Patre secundum quod Pater.

4. Ad aliud quod opponitur quod contingit intelligere sicut philosophi intellexerunt Creatorem et non Trinitatem personarum, ergo contingit intelligere Patrem ut dicit respectum ad creaturam, inintellecto Patre ut dicitur personaliter, respondeo: aliud est dicere Pater est Pater creaturae rationalis quam cum dicitur principium creaturae irrationalis, quia non dicitur Pater aliarum creaturarum a rationali et tamen bene dicitur principium: unde abundat Pater a principio. Unde sub ratione principii intellexerunt philosophi, tamen ratione eius quod abundat non intellexerunt; et haec est ratio qua abundat Pater a principio quod creatura est ad imaginem respectu illius ad cuius imaginem est. Unde in respectu eius quod est imago et ad imaginem est Pater; unde Pater bene dicitur principium Spiritus Sancti, non tamen Pater eius; uterque ergo intellectus importatur ibi. Unde in Christo etiam istud quod est Filius, et secundum quod est homo et secundum quod Deus, respicit Patrem; sed secundum quod Deus respicit Patrem dictum personaliter, secundum vero quod homo respicit Patrem dictum essentialiter ad creaturam.

PrevBack to TopNext