I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 1, c. 4
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 4
UTRUM INNASCIBILITAS SIT EADEM NOTIO QUAE EST PATERNITAS.
Quod alia: a. "Probat Augustinusquia "si Pater nunquam genuisset Filium, nihilominus esset ingenitus"vel innascibilis; sed si non genuisset, non esset Pater; ergo non esset paternitas; sed innascibilitas esset; ergo innascibilitas proprie est alia notio quam paternitas".
Contra: 1. "Videtur prima propositio esse falsa, quia si Pater nunquam genuisset, non esset Pater, quia non esset paternitas, et ita non esset persona, quia paternitas facit hanc personam; et ita si Pater nunquam genuisset, simpliciter non esset, et ita non esset innascibilis vel ingenitus".
2. Item, cum dicitur innascibilis vel ingenitus et cum dicitur Pater, dicitur eadem persona; ergo idem est dicere Patrem et ingenitum.
3. Item, cum in persona sit omnimoda simplicitas, nihil est in Patre quod non sit Pater; ergo paternitas est Pater; ergo similiter, propter omnimodam simplicitatem, paternitas est quidquid est in Patre; ergo paternitas est innascibilitas. — Item, simplicitas essentiae tanta est quod facit omnia essentialia eadem; ergo simplicitas personae faciet omnia notionalia eadem.
4. Item, in Filio nascibilitas et filiatio sunt eadem; ergo similiter in Patre innascibilitas et paternitas sunt idem.
5. Item, supposito, secundum Hilarium, quod innascibilitas dicat idem quod auctoritas — vult enim dicere quod innascibilitas est idem quod non ens ab alio a quo alius — sic ergo et innascibilis est idem quod auctor; sed Pater non est auctor nisi per paternitatem aut spirationem; ergo innascibilitas erit idem quod paternitas vel communis spiratio.
Respondeo: a. Ad primum "dicendumquod Augustinusnon habuit respectum ad naturam essendi, sed ad naturam intelligendi. Concedimus enimquod si Pater non genuisset, non esset; sed intellecto quod non genuit, bene potest intelligi quod sit ingenitus, innascibilis, quia intellecta innascibilitate non intelligitur paternitas, ad minus distincte".
1. Ad aliud dicendum quod alia est proprietas innascibilitas, alia paternitas: haec enim dicit proprietatem qua non est ab alio, illa qua alius ab ipso per generationem.
2. Ad illud quod obicitur quod innascibilis et Pater sunt idem: dicendum quod idem sunt personaliter, non idem notionaliter. Eadem enim et una est persona cui conveniunt hae duae proprietates, non tamen eadem notio, quia non eadem habitudine ei conveniunt.
3. Ad aliud dicendum quod simplicitas essentiae non tollit relationem vel habitudinem, quia non detrahit eius simplicitati, ita nec simplicitas personae tollit pluralitatem notionum vel differentem habitudinem personae. Nec est simile quod simplicitas essentiae facit essentialia eadem, quia non posset esse differentia in essentialibus cum simplicitate essentiae, sed cum simplicitate personae potest esse differentia habitudinum.
4. Ad aliud quod obicit quod sunt idem in Filio nascibilitas et filiatio: dicendum quod idem sunt, differentia solo nomine; sed filiatio duo dicit: esse ab alio, per generationem ; esse ab alio non est dignitatis, sed quod per generationem, hoc est dignitatis, et ideo est notio. Similiter in Patre duo sunt: quod non ab alio est, contra illud quod Filius est ab alio; esse autem non ab alio dignitatis est, et ideo notio est. Item, quod alius ab eo per generationem, dignitatis est: ideo paternitas notio Patris est; ideo in Patre sunt duae notiones, in Filio nonnisi una.
5. Ad ultimum dicendum quod auctor dicitur essentialiter tota Trinitas respectu creaturae. Dicitur etiam notionaliter, et hoc tripliciter: dicit enim quandoque innascibilitatem, ut cum dicitur Pater est auctor absolute, hoc est non ab alio, sicut dicitur maior; quandoque vero auctor dicit paternitatem, ut cum dicitur Pater est auctor Filii ; quandoque vero spirationem, ut cum dicitur auctor respectu Spiritus Sancti.
"Expraedictis patet quod deceptus fuit Arius, sicut ostendit Augustinus, V De Trinitate, volens probare quod Pater fuit maior Filio hac argumentatione: Pater est innascibilis vel ingenitus; Filius est genitus; ergo Pater est maior Filio. Non valet haec argumentatio propter commutationem praedicamenti, quia innascibilispertinet ad praedicamentum relationis, maiorpertinetad praedicamentum substantiae, cum sit adiectivum quantitativum. Dicunt ergo quodinnascibilitas notio est privativum in eo a quo fluit quidquid potest fluere, sed notio est in Patre, quia per eam cognoscitur Pater et discernitur; proprietas est, quia ei soli convenit: si enim essent duae personae in deitate, quarum utraque non esset ab alio, non esset summa germanitas et summa iucunditas ibi. Sciendum etiam quod cum dicitur Pater est auctor Filii et Spiritus Sancti, hoc nomen auctorsignificat communiter paternitatem et spirationem et praeterea innascibilitatem, quia prout auctoritas dicitur esse in solo Patre, tantum valet auctorquantum principium sine principio".