Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 4
UTRUM VESTIGIUM CONVENIAT SECUNDUM MAGIS ET MINUS.
Ad quartum, scilicet an conveniat secundum magis et minus, sic proceditur: Quod aeque dicatur, ostenditur per similitudinem: 1. Si magnus pes ponatur in pulvere differenti, tantum derelinqueret similitudinis in uno pulvere sicut et in alio nisi esset aliqua repugnantia ex parte recipientis: idem enim similiter se habens natum est facere idem ; ergo, cum voluntas summa sit causa imprimendi in creaturis quamdam obscuram similitudinem, tantum imprimet uni creaturae de unitate, specie et ordine quantum et alii; ergo aeque dicetur vestigium de hac creatura sicut de illa: sicut enim in rebus non dicitur una species magis species quam alia et una unitas magis unitas quam alia et unus ordo magis ordo quam alius, cum sint in suo summo, ita nec dicetur vestigium, cum secundum ista attendatur.
Contra: a. Augustinus, De civitate Dei: "Creatoris, tamquam per omnia quae fecit mirabili stabilitate currentis, quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus impressa vestigia colligamus" Ex quo arguitur quod vestigium dicitur secundum magis et minus.
b. Praeterea, pulcrum dicitur secundum magis et minus, et bonum secundum magis et minus, et ens secundum magis et minus: nam incorruptibile magis dicitur ens quam corruptibile; ergo ens, pulcrum, bonum, quae sunt causa vestigii, dicuntur secundum magis et minus; ergo et ratio vestigii dicetur secundum magis et minus. Unde Dionysius, De divinis nominibus: "Omnibus est bonum et optimum concupiscibile, et propter ipsum minora amant meliora conversibiliter, et sociativeaequiformia aeque honorabilia, et melioraminora". Vult ergo dicere quod est minus bonum et maius et medium. Et Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Non essent omnia, si essent aequalia" ; per quod datur intelligi quod in universo quaedam sunt magis bona, quaedam minus bona, et similiter pulcra. Similiter, in libro De natura boni: "Omnia, quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis bona sunt".
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum vero in contrarium, respondenclum quod non est simile de pede, qui naturaliter imprimit vestigium, et de auctore summo qui suum imprimit vestigium per rationabilem voluntatem. Eo enim quod per rationabilem voluntatem agit, alii communicat plus de pulcro et bono, alii minus, et similiter de esse. Nec hoc est contrarium quod similiter se habet ex parte sui: ab ipso enim uno modo se habente exeunt dissimiliter entia, ut manifestetur eius bonitas et sapientia. — Ad id vero quod obicitur quod unitas non dicitur secundum magis et minus vel species: distinguendum est quod est speciem accipere respectu eorum quorum est species, et secundum hoc, logice dicendo, non dicitur secundum magis et minus de illis. Est iterum accipere speciem comparando cum alia specie respectu generis, et ita non dicuntur secundum magis et minus habere illud genus. Tertio vero modo est loqui de illis secundum quod in universo ordinantur habentia maiorem dignitatem vel minorem, et sic dicuntur secundum magis et minus species propter speciositatem maiorem vel minorem. Similiter est dupliciter loqui de unitate: est enim loqui de unitate comparando ad aliam unitatem eiusdem speciei, et sic non dicitur magis unum vel minus unum; similiter in numero, qui ex iis componitur. Est autem referre ad summam unitatem, a qua habent per participationem unitatem, et secundum hoc dicitur magis vere unum et minus vere unum.