Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 1
Utrum simplicitas conveniat omni creaturae
Ad primum sic: I. 1. Unitas et simplicitas sunt rationes causae; qua ergo ratione ab uno procedit unum, eadem ratione a simplici debet procedere simplex.
2. Praeterea, simplicitas est quaedam conditio et non repugnat creaturae, ut videtur; et potentia est ex parte creantis in communicando; ergo simplicitas est conditio creaturae.
Contra: a. Boethius, in suis Hebdomadibus: "In e omni composito aliud est quod estet quo est" ; et cui aliud est quod est et quo est, illud est compositum; sed in omni creatura aliud est quod est et quo est ; ergo omnis creatura est composita.
b. Item, si aliqua creatura esset simplex omnino in esse et intellectu, coaequaretur Primo; sed non sunt duo prima, nec aliquid in rebus quod sit ei coaequale; ergo nulla creatura est simplex; ergo quaelibet est composita.
II. Quod autem aliqua sit simplex, aliqua vero composita, sic arguitur: 1. Omne compositum ex aliquibus est compositum ; ergo vel ex simplicibus vel ex compositis, cum simplex et compositum sufficienter dividant ens. Si autem ex compositis, et hoc semper, esset abire in infinitum; ergo aliquando erit devenire ad simplicia; sed alterum ipsorum simplicium non potest esse ipsum Primum: ex quo enim est aliquid compositum, materiale est respectu illius; divina autem essentia non est materialis respectu alicùius; ergo divina essentia non est alterum componentium; utrumque ergo illorum simplicium est creatura; ergo aliqua est creatura simplex et aliqua composita.
2. Item, simplex et compositum ponuntur in divisione entis possibilis, quod dicitur ens creatum; ergo aliqua creatura est simplex et aliqua composita.
3. Item, Augustinus, De anima et spiritu: "Non per partes dividitur, cum sitsimplex et individua. Et si aliquando partes habere dicitur, ratione potius similitudinis quam veritate compositionis intelligendum est". Ex quo relinquitur quod aliqua creatura est simplex.
[Solutio]: II. 2. Ad hoc respondendum quod simplex dicitur pluribus modis. Uno modo dicitur simplex quod caret materia dimensiva: secundum hunc modum substantiae spirituales simplices dicuntur. Alio vero modo dicitur simplex quod omnino caret materia, et sic dicitur prima forma simplex, secundum Boethium, in libro De Trinitate: secundum hunc modum non dicitur anima simplex, quia habet materiam et formam spiritualem; et si hoc non esset, adhuc diceretur habere compositionem ratione eorum quae insunt ipsi et tamen nullum illorum est quod ipsa.
3. Quod autem dicitur, in libro De anima et spiritu, quod ratione similitudinis intelligendum est, non ratione compositionis, hoc est secundum quod loquimur de compositione rerum corporalium, quam non habet anima, sed similitudinem dicitur habere propter virium multiplicitatem.
1. Ad aliud autem quod obicitur pro alia parte, respondendum est quod compositum dicitur duobus modis. Uno enim modo dicitur compositum quod ex pluribus simul in unum positis consistit. Alio vero modo dicitur compositum quod alii unitum est vel quod habet in se dependentiam ab altero, ratione cuius esse suum est ab illo sive ad illud et intellectus dependet ab illo. Primo modo non dicitur omnis creatura composita, sed quaedam simplex et quaedam composita; secundo modo quaelibet est composita.
I. 1. Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum est quod non est simile de hac conditione unum et de hac conditione simplex. Conditio enim unius non repugnat creaturae; conditio vero simplicis uno modo repugnat, ut nulla creatura simplex dicatur secundum illum modum secundum quem dicitur simplex quod non dependet causalitate ab alio: non enim possunt simul stare quod sit creatum et non dependeat causaliter ab alio.
2. Ad secundum vero dicendum quod ratio simplicitatis uno modo potest communicari a creatura, illo scilicet modo quo dicitur hoc non est ex alio, sicut materia vel forma non est ex alio, licet sit ab alio, et hoc est non esse ex alio tamquam ex parte componenti: secundum quem modum potest Deus communicare conditionem simplicitatis creaturae; alio vero modo non potest, cum ex ratione creaturae alio modo dependeat secundum rationem et secundum intellectum.
On this page