Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2

DE CAUSA COMPOSITIONIS IN QUA SUNT DIVERSA COMPONENTIA.

Secundo quaeritur de causa compositionis in qua diversa sunt componentia.

Est enim compositio materiae et formae; est iterum compositio generis et differentiae; est compositio ex partibus homogeneis, ut corpus ex corporibus et linea ex lineis; est iterum compositio ex substantia et suis potentiis; est compositio ex partibus integralibus, ut corpus humanum compositum est; est iterum compositio ex partibus numeralibus, ut numerus dicitur compositus. Iis ergo existentibus differentiis, quaeritur de causa istius multiplicis compositionis, si secundum prius et posterius se habent aut simul; quia si secundum prius et posterius, ad unam causam primam reducentur ; si vero simul procedunt ab una causa, necesse erit ostendere rationem exitus diversarum compositionum ab una causa immediate.

Quod autem secundum prius et posterius, videtur: a. Per hoc quod compositio ex partibus numeralibus, cum sint actu entes, sit posterior compositionibus aliis quae non habent partes actu entes, sed potentia discretae sunt partes ad invicem, quod non est in aliis generibus compositionum. Compositio etiam ex partibus integralibus ponit ante se illam quae est ex partibus continuis. Illa vero quae est ex partibus continuis ponit ante se illam quae est ex materia et forma: nam ipsae partes continuae ex materia et forma sunt. Compositio vero eorum quae sunt ex materia et forma ponit ante se illam quae est ex genere et differentia: nam hanc habet forma secundum se ipsam accepta. Haec autem habet ante se illam quae est ex potentiis secundum unum modum accipiendi: nam unum genus multiplicem habet potentiam sive una res generis. Restat ergo quod secundum prius et posterius dicetur compositio, et ita videtur una esse causa prima omnis compositionis.

Contra: 1. Quaedam differentiae compositionum se habent ad invicem ut una excedat alteram et excedatur ab ea; ergo non se habent secundum prius et posterius. Verbi gratia, compositio, quae est substantiae cum potentiis, sequitur compositionem substantiae ; sed compositio substantiae ex materia et forma est; ergo compositio ex materia et forma est prior compositione substantiae cum potentiis. Sed, sicut habitum est prius, compositio essentiae cum potentiis est prior compositione materiae cum forma: una enim et eadem forma est multiplex in potentiis; ergo hae divisiones se habent secundum excedentia et excessa.

2. Praeterea, cum sit multiplex differentia compositionis, sicut praehabitum est, unaquaeque autem compositio causetur mediate vel immediate a prima causa, quae Deus est, quae necessitas est quod tot sint compositiones in genere, et in quo indicatur virtus divinae essentiae? cum in quibusdam videatur aliqua similitudo, in quibusdam vero maxima dissimilitudo. Praeterea, in quibusdam videtur maior appropinquatio ad simplicitatem, in quibusdam maior elongatio a simplicitate.

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod differentia compositionum ordinata est secundum prius et posterius. Sed attendendum est quod quaedam dicitur compositio non proprie, ubi totum non trahit esse ab ipsis quae dicuntur partes, sed magis e converso, sicut est ubi est totum potentiale. Partes enim potentiales plus trahunt esse a toto quam e converso, similiter partes generis a genere; et propter hoc illa compositio, qua dicimus partes potentiales componi, in simplicibus accipitur, quae aliquando habent ordinem secundum prius, aliquando secundum posterius respectu aliorum compositorum. In aliis vero, quae vere dicuntur compositiones, est ordo secundum prius et posterius simpliciter. Unde ante compositum ex partibus numeralibus est compositum ex partibus integralibus; ante vero compositum ex partibus integralibus est compositum ex partibus unius formae, id est homogeneorum; ante vero compositum illud est compositum ex materia et forma; ante vero illud est compositum ex partibus secundum definitionem; ante vero illud est compositum ex quo est et quod est ; sed ista duo ultima genera compositionum inveniuntur in formis secundum se ipsas acceptis, ubi non invenitur compositio materiae et formae. — Quod autem non vere dicatur compositio, ubi totum non trahit esse a partibus, patet ex ratione compositi. Compositum enim dicitur quod ex aliquibus est; pars autem in plus extenditur, sed proprie in iis dicitur. Dicitur enim pars a Philosopho uno modo, in quo possibile est quantitatem dividi quoquo modo: et secundum hunc modum dicuntur partes integrales et partes quantitativae. Alio vero modo dicitur pars quod numerat totum vel quod cum alio constituit illud numeratum: et sic dicuntur duo pars trium et unitas pars trium: unitas enim aliquotiens sumpta reddit binarium, binarius vero cum unitate constituit ternarium. Dicuntur etiam partes, in quae dividitur aliquid, sicut sunt forma et materia, utpote forma cupri et materia cupri sunt partes spherae cupreae. Dicuntur etiam pars illa quae sunt in definitione, ut genus est pars formae, scilicet speciei. Praeter hos etiam modos dicitur illud pars, in quo possibile est formam dividi absque quantitate, secundum quod species dicuntur partes generis, non quia ex illis componitur. Similiter ad hunc modum possunt reduci partes virtuales: non enim ex illis componitur substantia, cuius sunt partes virtuales, ut substantia stantia animae non componitur ex memoria, intelligentia et voluntate.

[Ad obiecta]: a. Ad id autem quod obicitur primo per iam dicta respondendum est: sunt enim genera compositionum, quae proprie dicuntur ordinata secundum prius et posterius.

1. Ad id vero quod secundo obicitur dicendum est quod differentiae compositionum simpliciter sic accipi possunt: sunt enim quaedam compositiones secundum rationem, quaedam vero in esse simpliciter. Quae vero sunt in esse simpliciter, aut habent partes actu discretas aut quae non sunt actu discretae. Si sunt partes actu discretae, dicetur compositio numeratis; si vero partes non sunt actu discretae, aut differunt in forma aut non differunt. Si differunt in forma, compositio integralis nuncupatur, sicut corpus humanum componitur ex partibus et ea quae sunt huiusmodi; et istud genus compositionis sub se habet plura genera, de quibus non est ad praesens dicendum: sunt enim alterius negotii. Si autem partes non dii-ierunt in forma, aut habent consimilem formam aut unum est forma alterius. Si habent consimilem formam, dicuntur partes homogeneae sive quantitativae a quibusdam, sicut corpus ex corporibus componitur. Si autem unum est forma alterius, dicetur compositio ex materia et forma, quae vocatur essentialis. Praeter has sunt duae compositiones secundum rationem, ubi scilicet duo conveniunt ad constructionem unius formae, sicut sunt partes definitivae, aut unum est forma alterius, sicut quo est forma est eius quod est.

2. Ad tertio obiectum dicendum quod licet compositum, in quantum huiusmodi, dissimilitudinem habeat respectu Primi, quod est omnino simplex, habet tamen similitudinem secundum quod tenet rationem unius, et secundum quod magis vere unum est, magis appropinquat similitudine ad Primum, secundum vero quod minus vere unum est, minus appropinquat vel magis elongatur.

PrevBack to TopNext