Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 3
UTRUM OMNIA SINT ORDINATA AD HOMINEM.
Quod videtur: a. Dicitur enim a B. Gregorio, super illud: "Praedicate Evangelium omni creaturae", quod "homo nomine omnis creaturae designatur" ; habet enim convenientiam cum omni creatura, ut "esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis" ; sed hoc non esset nisi aliae creaturae haberent ordinationem ad hominem tamquam ad finem quodammodo; ergo partes universi ordinantur ad hominem. De aliis enim patet, sicut de superioribus corporibus et elementis, sicut habetur super illud Rom. 8,23: "Expectantes redemptionem corporis nostri": "Omnia elementa cum labore suaexpient officia, sicut sol et luna non sine labore statuta implent spatia, quod est causa nostri: unde quiescent, nobis assumptis". Ex quo habetur quod tam superiora quam inferiora ad hominem ordinantur.
b. Item, dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, distinguens inter frui et uti, dicit quod "utendum est utilibus; uti vero aliqua re non potest nisi quod rationis est particeps". Utilia vero sic distinguit, dicens: "Perfecta ratio, quae virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad intelligendum Deum, utitur ceteris rationabilibus ad societatem, irrationabilibus ad eminentiam, utitur etiam corporibus vivificandis ad beneficentiam: sic enim utitur suo corpore, quibusdam assumendis vel respuendisad valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad iustitiam, quibusdam considerandis ad veritatis documentum sive prudentiam, utitur etiamiis, a quibus abstinet, per temperantiam". Ex quo concludit: "Omnia ergo, quae facta sunt, in usum hominis facta sunt". Sed quae sunt facta in usum hominis, ad hominem ordinantur; ergo omnia, quae facta sunt, ad hominem ordinantur; ergo universum ratione partium ad hominem ordinatur.
c. Item, "omnis creatura aut est spiritalis aut corporalis" ; sed spiritalis ad hominem ordinatur; de angelo enim dicitur ad Hebr. 1,14: "Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos" etc., et in Apoc. ultimo, 10: "Conservus tuas sum et fratrum tuorum" ; de corporali autem patet; ergo omnis creatura ordinatur ad hominem.
Contra: 1. Inferiora causantur a superioribus in mundo: generationes enim et corruptiones et aliae permutationes dependent a motibus superiorum in maxima parte; sed motus superiorum sunt ordinati, ut dependeant a primo mobili; primum autem mobile non habet a se quod moveatur, cum sit corpus ; erit ergo aliqua natura spiritualis, a qua dependeat: illud erit perfectio ipsius; sed nobilior est motus circularis quam sit rectus ; ergo quod perficit mobile motu circulari, erit nobilius eo quod perficit mobile motu recto; sed anima perficit mobile motu recto in rebus animatis; illa ergo perfectio, sive sit anima sive non, cum ab ea dependeant tam mobilia motu circulari quam mobilia motu recto, erit res illa ad quam ordinantur partes universi; sed illa perfectio plurimum distat a perfectione hominis; cum ergo non ponantur duo fines intra in universo, erit illa sola perfectio finis mundi intra.
2. Ad idem: Motor in re dicitur rei forma, sicut anima, quae movet partes corporis, forma dicitur totius corporis; eodem modo motor universi dicetur forma universi; et ad formam ordinantur ea quae sunt de compositione totius; ergo ad illam perfectionem ordinantur partes universi.
3. Quod etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus, in libro I Retractationum: "Esse spiritalem vitalemque virtutem, etiamsi non sit animal mundus, intelligitur; quae virtus in angelis sanctisad decorandum atque administrandummundum Deo servit, et a quibus non intelligitur, rectissime creditur". Cum ergo sit huiusmodi vitalis virtus et spiritalis, qua mundus administratur et decoratur, ad illam virtutem ordinabuntur partes mundi.
4. Item, illud quod continet compagem rei alicuius "ne dissolvatur et diffluat", perfectio dicitur totius, sicut patet in anima, quae continet partes corporis; sed non est alia vis quae proximo teneat compagem mundi nisi illa qua movetur primum caelum mobile; ergo ad illam vim tamquam ad perfectionem sive finem ordinantur partes mundi.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod uno modo dicitur anima rationalis tinis mundi intra, alio vero modo dicitur perfectio, quae movet caelum, finis intra. Homo enim dicitur tinis intra propter hoc quod serviunt necessitati eius quousque veniat ad completam dignitatem quae erit in resurrectione. Vis autem motiva primi mobilis dicetur finis, non quia alia serviant necessitati sui corporis, sed quia ad eius motum convenienter ordinantur tamquam ad causam. Alia ergo et alia ratione dicetur hinc et inde finis; nec est inconveniens finem duplicem ponere uni rei, dummodo diversificetur in ratione finis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum ergo respondendum quod, licet homo dicatur finis, non repugnat quin sit finis alius sub alia ratione, cum hoc dicatur finire a parte anteriori, illud vero a parte posteriori; et forte propter hanc rationem dicebant illam perfectionem animam mundi.
2. Ad secundum dicendum quod motor ille, quo movetur primus orbis, non sic se habet ad orbem ut ex motore et moto una natura componatur, quemadmodum ex corpore humano et anima una natura conficitur: et propter hoc non est dicenda similis esse perfectio, sed haec perfectio dicetur esse sicut forma, illa vero sicut motor propinquus.
3. Per illud idem solvitur quod dicit Augustinus, in libro Retractationum. Non enim vult illam vim spiritalem esse animam ut a qua mundus animal dicatur, sicut Platonici sentire videbantur. Unde non sic erit perfectio universi ad modum animae continentis membra corporis. Quod etiam patere potest per hoc quod si non esset motus caeli qui modo est vel corporum inferiorum, sicut erit post iudicium, nihilominus erit perfectio universi, et tunc configurabitur ipse mundus tamquam habitatio ipsi creaturae rationali.
On this page