Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 6

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 6

DE DIFFERENTIA ANGEEORUM INTER SE.

Consequenter quaerendum est de differentia angelorum inter se: Utrum inter se differant specie vel non; secundo, si differant specie, utrum sub una specie sint multa individua aut non; tertio de causa multitudinis angelorum.

ARTICULUS I

Utrum angeli inter se differant specie.

I. Quod differant specie, arguitur a. ex hoc quod angeli de suprema hierarchia plus differunt respectu eorum qui sunt in infima quam illi qui sunt in infima hierarchia; sed illi qui sunt in eadem hierarchia vel specie sunt idem et differunt secundum multitudinem numeralem vel sunt idem genere et differunt specie; ergo angeli qui sunt in superiori hierarchia, cum plus differant ab iis qui sunt in infima, differunt specie.

b. Item, similiter obicitur de iis qui sunt in ordine Seraphim: plus conveniunt inter se quam conveniant cum illis qui sunt de ordine Cherubim aut Thronorum; ergo cum illi, qui sunt de ordine Seraphim, inter se conveniant in specie et differant secundum numerum vel conveniant secundum genus et differant specie, illi, qui sunt de ordine Seraphim, different specie ab iis qui sunt de ordine Cherubim.

c. Praeterea, cum ordines distinguantur secundum officia, officia autem sunt differentia genere vel specie: ergo angeli, qui sunt in ordinibus, different genere vel specie.

d. Praeterea, angeli sunt naturaliter quaedam lumina spiritualia, quae condita sunt in caelo empyreo, non de ipso caelo; sed sic est in luminibus corporalibus, quae condita sunt in ipso firmamento, quod differunt specie inter se; ergo multo fortius spiritualia, cum magis differant, different specie.

e. Item, secundum Philosophum, proportio est motorum et mobilium; sed secundum ipsum substantiae separatae, scilicet intelligentiae angelicae, sunt motores diversorum orbium; sed constat quod orbes differunt specie, ut orbis solis et orbis lunae; ergo angeli, qui sunt motores, different specie.

f. Item, animae sensibiles in corporibus diversorum brutorum plus videntur convenire inter se, quia conveniunt in modo sentiendi, quam conveniant angeli, quorum differens est modus intelligendi; sed animae sensibiles in diversis speciebus brutorum differunt specie; ergo et angeli inter se differunt specie.

Contra,: 1. Magis et minus non diversificant speciem ; sed angeli differunt inter se secundum magis et minus, scilicet in perspicacitate intelligentiae et simplicitate naturae et habilitate voluntatis; ergo non differunt in specie.

2. Item, angeli de singulis ordinibus conveniunt in eisdem officiis: licet enim Seraphim dicantur ab officio incendendi per caritatem aut dilectionem, Cherubim ab illuminatione, nihilominus omnes ad omnia sunt parati, et in iis omnibus conveniunt; ergo secundum haec officia non distinguuntur.

3. Item, animae rationales distinguuntur inter se; sed differentia illarum non est in specie; ergo nec angeli different specie.

4. Item, duo sunt officia angelorum, scilicet contemplari et ministrare; sed in utroque conveniunt secundum eumdem modum in specie: utrobique enim est contemplatio, sed secundum magis et minus, et utrobique ministerium, sed adi aliud et ad aliud; ergo angeli non differunt in specie quoad ista officia. Quod enim dicitur Dan. 7,10: "Millia miiliumministrabant ei et decies millies" etc., non ad hoc respicit ut quidam sint ministrantes et non assistentes, quidam assistentes et non ministrantes.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod angeli differunt inter se specie.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primo in contrarium dicendum est quod magis et minus accipitur dupliciter. Aliquando enim uni et eidem rei accidunt, sicut albedo intensa potest esse remissa, et minus calidum potest esse magis calidum: et hoc modo accipiendo magis et minus non diversificant speciem; alio vero modo magis et minus diversis naturis attribuuntur, ut magis calidum appropriatur naturae ignis, et minus calidum naturae aeris, et tunc magis et minus attestantur differentiae in specie, sicut dicit Philosophus quod multum et paucum aliquando diversificant, aliquando non diversificant.

2. Ad aliud dicendum quod diversitas in specie non attenditur secundum illa officia, nisi sic esset quod illa officia ita essent appropriata quibusdam angelis, quod non convenirent aliis. Diversitatem angelorum in specie sequitur differentia officiorum in specie; sed cum eisdem angelis secundum diversos status possint illa officia convenire, non secundum illa accipitur differentia angelorum in specie. Praeterea, cum mali angeli in nullo illorum ordinum sint, et diversificentur in specie, non ergo secundum illa officia accipitur differentia specifica.

3. Ad id vero quod obicitur de animabus rationalibus, quae indifferentes sunt in specie: dicendum quod non est simile in animabus. Animae enim rationales ordinantur ad corpus et corpus ordinatur ad animam tamquam proprium perfectibile propriae perfectioni. Unde sicut corpora non diversificantur in specie, ita nec perfectiones diversificantur in specie. Angeli vero diversitatem quam habent, non ex diversitate corporum vel essentiali habitudine ad corpora accipiunt, sed in se ipsis per ea ad quae ordinantur diversificantur, et ideo [non] habent posse determinatum ad unum genus tantum vel speciem, sed super omnia corpora, et ideo nihil prohibet in eis diversitatem specificam accipi.

4. Ad quarto obiectum dicendum quod differentia essentialis prima non est per contemplari et ministrare, sed eisdem angelis simul et semel possunt convenire; propter quod necesse est quaerere differentiam angelorum specificam inter se.

II. Huius rei gratia quaeritur utrum ordo naturaliter inest angelis. Primo enim conditi sunt, ut diceretur: isti sunt de isto ordine, illi de illo; nec fit illorum ordinum permutatio.

Quod autem ordo conveniebat illis in sua conditione, videtur a. per hoc quod processerunt a sapientia divina per creationem; sed sapientiae divinae attestatur ordo in creaturis, sicut dicit B. Gregorius ; ergo, cum angeli essent in multitudine, in ordine conditi erant.

b. Hoc etiam attestatur Augustinus, in libro XII De civitate Dei, dicens quod "non essent omnia, si essent aequalia", innuens per hoc ordinem non tantum in generibus creaturarum, sed etiam in speciebus. Et iterum dicit Augustinus, in eodem libro: "Cum Deus summa essentia sit, et ideo immutabilis sit, rebus, quas ex nihilo creavit, esse dedit, sed non summe esse, sicut ipse est; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit". Ex quo accipitur quod angeli creati in ordine determinato sunt constituti.

c. Ad idem facit quod dicit Augustinus, in pluribus locis, ut Super Genesim: "Quod in corporibus est pondus, hoc est in spiritibusordo" ; sed in corporibus videmus quod corpora diversificantur in specie secundum diversitatem ponderum: habet enim ignis pondus sursum et terra deorsum, et terra et ignis non habent eamdem rationem ponderis, similiter nec aqua et terra; per quod designatur quod ratio ponderis diversi attestatur diversis speciebus. Cum ergo ordo sit in spiritibus, erit ordo determinatus in prima conditione in angelis.

d. Quod autem sic sit, accipitur ex hoc quod dicit Isidorus, De summo bono: "Inter angelos distantia potestatum est, et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa, aliiquealiis praeferuntur tam culmine potestatis quam scientia virtutis; subministrant. Novemautem esse ordines angelorum Sacrae Scripturae testantur, id est angelos, archangelos etc., quorum ordinum numerum Ezechielpropheta describit sub tot nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur, quo numero lapidum designati sunt ordines angelorum, quos apostata angelus ante lapsum quasi in ornatu vestimenti sui affixos habuit, ad quorum comparationem, dum se clariorem aspexit, confestim intumuit et cor suum ad superbiam elevavit". Similiter dicit B. Bernardus, in libro De consideratione, Ad Eugenium, ubi gradus et ordines distinguit. Ex quo accipitur quod, cum Lucifer se clariorem conspiceret inter hos ordines et quod operimentum eius erant, quod erat ordo in angelis determinatus ex naturali conditione; sed iste ordo erat, sicut accipitur in auctoritate, ad diversa officia; restat ergo quod differentia in specie determinata erat secundum diversitates potestatum, et diversitas potestatum secundum differentiam officiorum: ex posterioribus enim in huiusmodi oportet nos ad prima devenire. Quod etiam videtur per simile in rege terreno: rex enim terrenus habet servos nobiliores et minus nobiles secundum maiora et minora officia ordinatos. Qui autem sunt servi aulae caelestis? nisi illi de quibus III Reg. 10,8: "Beati servi tui, qui stant coram te tota die". Ii autem sunt angeli, qui sunt coram vero Salomone assistentes per contemplationem.

Ordo tamen non tantum respicit naturam, sed gratiam: utroque enim modo habent ordinem boni angeli, mali vero, etsi non habeant ordinem gratiae, nihilominus tamen habent ordinem naturae, ut dicantur maioris perspicacitatis, et ita de aliis. Et sicut constituti in aliquibus officiis, deiciuntur propter suam indignitatem et peccatum, ita ii, qui mali sunt angeli, deiecti sunt de caelo et ab honore quem habituri essent si stetissent. Possunt enim habere ordinem naturalem, sed deiecti sunt ab illa coordinatione sancta sanctorum angelorum.

Ex praemissis ergo potest patere aliqua veritas differentiae in specie.

Nec hoc obstat quod iidem angeli habent caritatem et scientiam et proprietates consimiles: non enim propter hoc distinguuntur, sed secundum ea officia quae conveniunt excellentioribus naturis et minus excellentibus; non quod non posset tradi minus excellens officium excellentiori naturae, sed non congrueret; officia ergo in sua praeeminentia attestantur differentiae specificae in angelis, sed non constituunt.

ARTICULUS II

Utrum in una specie angelica sint multa individua aut non.

Consequenter quaeritur utrum in una specie angelica sit multitudo angelorum, an singulis speciebus singula respondeant individua.

Quod autem singulis speciebus singula respondeant individua, videtur. per hoc quod multiplicatio individuorum in rebus naturalibus est propter corruptibilitatem ex parte materiae, ut si species non possit se salvare in uno individuo, salvet se in alio ; ubi vero materia est incorruptibilis, non est haec necessitas, ut in sole et luna ; ergo, cum angelus habeat materiam incorruptibilem aut materia non indigeat, non erit in angelis necesse esse multiplicationem individuorum; ergo unicuique speciei suum respondebit individuum; quot ergo sunt angeli, tot sunt species angelorum.

2. Item, divina essentia aliquam habet communitatem, et tamen non communicat se nisi uni quod est: sicut enim divina essentia est una, ita unus est Deus; cum ergo similitudinem primam recipiat angelus, prout est possibile in specie creaturae, erit in angelo reperire communem essentiam, quae non communicet se nisi uni quod est ; sed essentia communis est species, quod est vero in angelis individuum; uni ergo speciei unum respondebit individuum.

3. Quod etiam videtur ex hoc quod magis appropinquat in unitate spiritualis creatura ad Deum quam corporalis ; sed in corporali creatura invenitur haec similitudo, sicut est in sole et luna; ergo multo fortius in spirituali; sed hoc non est nisi in angelo; ergo in angelo erit reperire sub una Specie unum individuum.

Contra: a. Maior virtus est communicare suam essentiam sine diminutione pluribus quam uni soli ; ergo in magis virtuoso erit haec virtus invenienda ; sed magis virtuosum est spiritualis creatura quam corporalis; et in corporali hoc invenitur; ergo multo fortius in spirituali; sed persona spiritualis est angelus; ergo reperitur in angelo; ergo angelus in una specie habet multa individua.

b. Item, divina essentia est communicabilis pluribus personis et est omnino indivisa essentia, ut nullatenus essentia dividatur; cum ergo Deus non sit invidus nec repugnet hoc creaturae quin essentia sit communicabilis pluribus personis secundum suum modum; sed inter essentias, quae plus tenet indivisionem in essentia, est species: species enim non communicatur nisi ab individuis, genus autem communicatur a speciebus; ergo haec similitudo reperitur in specie; sed, cum persona non inveniatur nisi in rationali creatura sive intellectuali, oportet ergo quod in rationali creatura sive in angelo inveniatur haec similitudo, sicut possibile est; hoc autem non esset nisi sub una specie essent multa individua; ergo sub una specie angeli erunt plures, quorum unusquisque sit persona.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod uni speciei respondent plures individuae personae sub illa specie.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium respondendum quod alia est ratio quod plura individua sunt sub una specie quam corruptibilitas materiae aut individui, quae non potest sufficienter salvare esse speciei. In spiritibus enim pluralitas individuorum non est propter hanc causam, sed est ad manifestationem divinae bonitatis, quae vult communicare pluribus participationem beatitudinis: ut sicut multiplicatur numerus individuorum in specie animae rationalis ad fruitionem beatitudinis, ita multiplicatur numerus angelorum sub unaquaque specie ad fruitionem beatitudinis. Praeterea, posse regis temporalis et decens dispositio in aula eius ostenditur, cum multi consimilis dispositionis serviunt, magis quam si unus in uno officio serviret: ut si multi pincernae quam si unus solus pincerna, et ita de aliis officiis. Cum ergo posse regis caelestis sit improportionale in infinitum super posse regis temporalis et decentior dispositio aulae caelestis quam terrenae, conveniens est angelos, qui sunt summi ministeriales, plures esse sub una, specie. Non est ergo in spiritibus accipienda ratio multitudinis individuorum quae est in corporibus.

2. Ad secundum vero dicendum quod divina essentia non communicat se nisi uni quod est, et hoc est quia non est possibile plures esse deos: obviaret enim perfectioni divinae, ut ostensum est. Non sic est in angelis, immo magis congruit pluralitas suppositorum; non enim simile est de domino et servo: convenit enim magis perfectioni domini unitas et indivisio, servo autem magis multiplicitas ; cum ergo angeli sint "administratorii spiritus", magis eis convenit pluralitas suppositorum sub eadem specie.

3. Nec est simile de sole et luna; sunt enim luminaria sufficientia: sol enim est sufficiens ad illuminationem totius orbis in die, luna vero cum suis stellis ad totius orbis illuminationem in nocte, sicut expedit; stellae tamen ad aliud officium sunt directae per se et essentialiter.

ARTICULUS III.

De causa multitudinis angelorum.

Consequenter quaeritur de causa multitudinis angelorum, propter quid scilicet necesse sit esse tantam angelorum multitudinem.

I. 1. Si enim hoc est propter multitudinem hominum, cum homo sit substantia corruptibilis, angelus autem substantia incorruptibilis, esset dignior creatura propter indigniorem. — Similiter, si dicatur quod hoc est propter animas rationales, .ad quarum custodiam vel exercitium dantur - nec hoc videtur: cum enim animae successive creentur, sicut corpora successive generantur, posset unus angelus multas animas custodire vel exercitare; unde non esset necesse tantam esse multitudinem. —- Praeterea, dicitur in Deuter. 32,8: "Statuit filios hominum iuxta numerum filiorum Dei" ; numerus ergo hominum vel animarum rationalium magis videtur sumi iuxta numerum angelorum quam e converso. Dicitur enim in Cantico: "Quando dividebat Altissimusgentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium iuxta numerum filiorum Dei, sive angelorum" secundum aliam litteram. — Item, neque iuxta officia aut ministeria sumitur ratio multitudinis: non enim propter ministeria necesse fuisset tantam esse multitudinem.

2. Praeterea, cum multitudo creaturarum procedat a Deo secundum similitudinem maiorem vel minorem, quanto maior esset recessus a summe uno, tanto maior deberet esse multitudo, et quanto maior appropinquatio, tanto minor multitudo; ergo in maxima approximatione minima multitudo; sed maxima est approximatio angeli ad summam unitatem; ergo minima est multitudo in genere angelorum.

Contra: a. Dan. 7,10: "Millia millium ministrabant ei" etc.; et Matth. 26,53: "Nonne possem rogare Patrem etexhiberet mihi plus quam duodecim legiones angelorum?" Ex quo videtur quod maxima sit multitudo angelorum.

b. Praeterea, Iob 25, 3: "Numquid est numerus militum eius?" milites autem vocat angelicos spiritus; ergo videtur per hoc dicere quod innumerabiles sunt angelici spiritus.

[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod angeli sint ministri divinae potestatis in iis creaturis mundi, sicut habetur· ab Augustino, Super Genesim ad litteram, IX libro: "Cum ea visa per angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit a iussio Dei non solum ad homines nec [solum] ad aves aut pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad cetum qui glutivit Ionamet etiam ad vermiculum; nam ethuic legimus divinitus iussum ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculoPropheta requieverat. Si enim hominidonavit Deus, sic euminstituens, ut, carnem peccati portans, possit non solum pecora et iumenta, suis usibus subdita, non solum domesticas aves, verum etiam libere volitantes, etiam saevas feras et capere etmansuetas facere et eis imperare potentia rationis, non corporis, cum earumappetitus et dolores captanspaulatimque illectando, laxando premendoque moderans, agresti eas exuit consuetudine: quanto magis haec angeli possunt, qui iussa eius, quemsempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus et corpora sibi subdita per tempus et locum agilitate mirabili, et visa, quibus moveatur, et appetitum carnalis indigentiae, possunt efficere omni animae vivae, utquocumque venire opus est, nesciens adducatur" ! Et ita patet quod necessaria est maxima multitudo angelorum secundum congruentiam, non quod mediantibus paucis non possit Deus istas creaturas dispensare et administrare, sed quia decet magis per ministros multos haec fieri. Et sicut accidit in rege terreno, qui habet regnum terrenum, quod plures habet ministros, quanto magis est apud regem caelestem, ad quem pertinet omnium gubernatio! Et nihilominus si non essent istae creaturae corporales, deceret multitudinem angelorum esse assistentem summae potestati, tamquam paratam obedire vel iussa perficere. [Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod ratio numeri vel multitudinis non debet sumi ex comparatione hominum vel creaturarum, cum sint digniores: dicendum quod ratio non sumitur ab iis inferioribus, sed ista inferiora declarant multitudinem spirituum superiorum; et ideo sumitur ex respectu divinae potestatis et bonitatis, quae nobilior est omni subiecta creatura.

2. Ad aliud dicendum quod in pluribus est verum quod distantia a Primo secundum dissimilitudinem concomitatur multitudinem maiorem rerum distantium. Unde maior est multitudo mineralium quam plantarum, plantarum vero quam animalium. Sed utrum sic sit de angelis, soli Deo notum est, cui definitus est numerus spirituum creatorum; homini vero incertus est, sicut habetur in Glossa, su per illud Iob 25,3: "Numquid est numerus militumeius" ? Aliud enim est de iis quae spectant ad altitudinem sapientiae Dei, cuius sunt "incomprehensibilia iudicia et investigablles viae". Quod autem maxima multitudo, conici potest ex supra dictis.

II. Sed quaeri potest utrum numerus angelorum sit certus apud angelos beatos. Respondeo per hoc quod dicitur, in Enchiridion, ubi dicitur quod angeli noverunt de quot deberet fieri supplementum. Unde dicit 59 cap.: "Non pro angelis mortuus est Christus, sed ideo etiam pro angelis fit quidquid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam, cum eis quodammodo redit in gratiam post inimicitias, quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae angelicae detrimenta reparantur. Et utique noverunt sancti angeli, docti de Deo, cuius veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum degenere humano integritas illius civitatis expeteret". Et ita videtur constare quod in Verbo accipiunt non tantum illum numerum, sed etiam illum in quo sunt; unde apud ipsos in Verbo est numeri praedicti certitudo.

PrevBack to TopNext