Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 2

UTRUM POTENTIA ANGELI SIT SEMPER IN ACTU.

Deinde quaeritur utrum potentia sit semper in suo actu.

Quod videtur: 1. Quia contingere sive posse et esse simul sunt in perpetuis ; sed angeli sunt substantiae perpetuae; ergo in eis non differt posse et esse.

2. Item, nullum est impedimentum substantiae angelicae, cum omnino sit! liberata a materia et conditionibus materialibus; ergo, cum omnis potentia, indistans ab actu et non impedita, exit ab actu statim cum est, ergo potentia angeli, statim cum est, exit in actum, et ita statim est in suo actu.

3. Item, maior indistantia est Spiritualis potentiae ad suum actum quam corporalis; sed potentia primi mobilis quam cito potuit moveri, movebatur; ergo angelica substantia sic est quod quam cito potuit in actu, statim fuit in actu.

Contra: a. Potentia huiusmodi est potentia voluntaria; sed potentia voluntaria mediante voluntate exit in actum, et non semper est voluntas; ergo non semper est actus.

b. Item, prius est esse rei in creaturis quam agere; sed posse simul est cum esse; ergo posse est prius quam agere; non ergo potentia semper est in suo actu.

c. Item, potentia in creatura est ad opposita secundum suum genus sicut essentia: essentia enim creaturae-potest esse et non esse; ergo potentia creaturae sic se habet ut possit agere et non agere; ergo non semper est necessario in suo actu.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod esse semper dicitur dupliciter: vel ita quod sit coaevum respectu eius cuius dicitur semper, et secundum hoc non est potentia creaturae semper in actu: actus enim non est coaevus potentiae; si vero semper in actu dicatur indistanter, et cum est in actu, est incessanter, nihil prohibet esse aliqua potentia angelica quae statim, quando erat, exiit in esse, sed non est hoc in omni sua potentia: unde posse et velle semper sunt in suo actu, id est indistanter, et post incessanter respectu alicuius voliti.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum ergo dicendum est quod, cum dicitur posse et esse non differt in perpetuis, sensus est quod non prius est posse ex potentia materiae quam esse quod est ex forma; sed non sic est in generabilibus et corruptibilibus, ubi prius dicitur esse ex potentia materiae et post esse a forma ; sed in perpetuis simul est materia et forma, et ideo posse a materia et esse a forma simul. Unde non potuit caelum esse ex potentia materiae prius quam fuit ex actu formae, sed prius fuit potentia agentis quam esse in actu suo, prius potuit creare Deus quam creaverit; non ergo de actu potentiae activae intelligitur, sed de actu primo potentiae passivae: in aliquibus enim activis potentiis verum est, sicut Deus potest intelligere et intelligit.

2. Ad secundum dicendum quod eo quod nullum est impedimentum potentiae angelicae, nihil prohibet semper, id est indistanter, in suo actu aliquo esse, sed non oportet in omni actu voluntario. Licet enim non sit impedimentum, tamen non semper est in suo actu, quia non semper adest voluntas: ut non semper videt visus, licet nullum sit impedimentum ex parte oculi et medii et visibilis, quia non semper adest voluntas, sed convertit se ad aliud.

3. Ad tertium dicendum quod, cum dicitur potentia corporalis semper est in suo actu, verbi gratia, caelum semper movetur, intelligendum est semper, id est statim postquam fuit, et incessanter, quia semper continuatus est motus; non sic autem est in potentiis et actibus angelicis, quia exeunt in actum per voluntatem; alter vero exitus, quantum erat ex parte sui, erat et est naturalis.

PrevBack to TopNext