Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 2

UTRUM TAM BONI QUAM MALI ANGELI A DEO MITTANTUR.

Deinde quaeritur utrum mittantur tam boni quam mali angeli a Domino.

Et videtur quod mali non mittantur: 1. "Malorum enim officium est tentare", sicut habetur super illud I Thessal. 3,5: "Ne forte tentet nosis, qui tentat" ; tentatio autem eorum est ad deceptionem vel peccatum, Deus autem non mittit ad seducendum; ergo angeli mali non mittuntur ab eo.

2. Item, malorum angelorum intentio est perdere animas, Dei autem est salvare; cum ergo cognoscat Deus intentionem eorum, non congruit eius bonitati eos mittere, scilicet malos angelos.

3. Item, Dei, cum sit summe bonus, est conservare res in esse; sed mali angeli intendunt interfectionem et obdurationem: interfectionem, ut primogenitorum, et obdurationem, ut Pharaonis et Aegyptiorum ; ergo, cum hoc cognoscat Dominus, non mittit malos angelos.

Sed contrarium videtur a. per hoc quod dicitur III Reg. ultimo, 19-22, ubi dicitur quod "exercitus caeli stabat a dextris et a sinistris", scilicet boni angeli et mali, et "ait Dominus: Quis decipiet Achab? Egressus est autem spiritus coram Domino et ait: Ego decipiam eum. Cui ait Dominus: In quo? Et ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum". Cum ergo angelus, qui venit ad decipiendum, sit malus, et missus esset — quod significat hoc verbum: "Egredere et fac ita" — mittuntur mali angeli a Domino.

b. Item, hoc idem accipitur super illud Psalmi: "Immissiones per angelos malos", ubi dicit Glossa quod mali angeli mittuntur.

c. Item, super illud Matth. 8,31: "Mitte. nos in porcos" etc., "per porcossignificantur mali sive luxuriosi, in quos mittuntur". Ergo missio talium fit a Domino.

d. Item, Gregorius, in Moralibus, libro II, ubi loquitur de bonis angelis et malis, dicit: "Sicut a bonis angelis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur, ita isti, occultae eius iustitiae nesciendo servientes, ministerium exequi reprobationis conantur: non enim ministranteDeo soli, qui adiuventboni, sed etiam mali, qui probent, non solum qui redeuntes a culpa sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent".

Respondeo quod angeli mali mittuntur a Deo.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod, licet sit contraria intentio ipsius diaboli intentioni divinae quantum ad hoc quod haec est mala et illa bona, nihilominus utitur Dominus tentatione diaboli ad bonum. Tentatio enim qua tentavit diabolus Iob, quantum fuit de voluntate diaboli, fuit ad seducendum, sed illam ordinavit Dominus ad bonum, ut patientia Iob probaretur. Missio ergo Domini respicit ordinationem potestatis ad tentandum, quae est sub potestate divina, non ordinem ad voluntatem Dei, sed eius malam voluntatem ordinat Dominus ad bonum.

a. Ad aliud dicendum quod illud quod dixit Dominus mendaci spiritui quod egrederetur et ita faceret, non dat intelligere quod Dominus mittat malignum spiritum ad fallendum, secundum quod fallacia culpam dicit ex parte eius qui fallitur vel secundum quod dicit culpam ex parte fallentis, sed secundum quod deceptio dicit poenam ex parte eius qui decipitur. Et hoc patet per hoc quod dicitur in Glossa, super illud: "Quis decipiet Achab" ? Interlinearis: "Quod exigebant merita eius". Deceptio ergo in decepto poena fuit propter merita ipsius, deceptio autem ex parte decipientis culpa fuit, et ad illam non misit Dominus nisi in hoc quod permisit; potestatem quidem non contulit, sed malam voluntatem permisit; in qua etiam mala voluntate serviunt etiam ipsi mali angeli Domino, secundum quod dicit B. Gregorius: "Voluntas electorum spirituum divinae deservitpotestati, etreproborum sensus, suae serviens malitiae, iudicio omnipotentis obtemperat".

2. Ad tertium dicendum quod, licet Deus cognoscat intentionem malam diaboli, ex qua sequitur seductio vel perditio, nihilominus tamen ipsum non propter malum, ad quod inclinatur diabolus, mittit, sed propter bonum quod ex illo elicit Deus.

3. Ad quartum vero quod obicitur de interfectione primogenitorum et obduratione Aeg ptiorum: dicendum, quod aliter mali angeli illa faciebant etx aliter Deus. Mali enim angeli peccabant illud appetendo et ex appetitu faciendo, Deus autem iuste operatus est ipsis malis propter peccata poenam infligendo. Unde in Glossa dicitur super illud: "Immissiones per angelos malos": "Possumus sine dubitatione malis angelis attribuere mortes pecorum, mortes primitivorum et obdurationem Aegyptiorum; hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationemDeus cum facere dicitur, non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi "operentur in filiis diffidentiaequod Deus debite iusteque permittit"".

c. Ad id vero quod obicitur de missione in porcos, dicendum quod illa missio, secundum quod per porcos designantur peccatores, non aliud est quam ordinatio potestatis ad puniendum et permissio voluntatis ad seducendum. "Per malos enim angelos", sicut dicitur in Glossa super illud: "Immissiones per angelos malos", "punit Deus bonos et malos homines, sed bonostantum corporalibus poenis, malos autem non tantum corporalibus, sed spiritualibus".

PrevBack to TopNext