Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 4
DE QUIBUS FIAT ILLA VISIO.
Quarto quaeritur de quibus fiat visio, utrum de iis quae fiunt cursu naturae an de iis quae fiunt cursu voluntario.
Et videtur quod non de 1is quae fiunt cursu naturali: 1. llla enim possunt ex naturali cognitione apprehendere; de iis vero, quae fiunt cursu voluntario, non videtur esse huiusmodi visio, quia nec illa multotiens cognoscuntur ab angelis, et sunt maximae incertitudinis antequam fiant.
Respondeo: 1. Est triplex cursus rerum. sicut dicit Anselmus, "naturalis, mirabilis et voluntarius".· In iis, scilicet mirabilibus et voluntariis, quaedam occulta contingit esse, quae per se sunt providentiae divinae, et de huiusmodi, secundum quod accipiunt boni angeli a Deo, sub figuris sensibilibus possunt visiones imprimere.