Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2

UTRUM ANGELUS POSSIT IMMITTERE COGITATIONES VEL INCENDERE.

Secundo quaeritur .de actu ipsius potentiae angelicae in ipsam intellectivam potentiam, I. utrum ille actus sit immittere an incendere.

Et videtur quod, ille actus sit immittere: 1. Per hoc quod dicit Damascenus: "In nobis est suscipere vel non suscipereeorum immissiones". Si enim mali angeli immittunt cogitationes malas, eadem ratione et boni immittunt cogitationes bonas.

2. Similiter super illud Iob 19, 9: "Spoliavit me gloria mea", Glossa: "Maligni spiritus in afflictorum cordibus cogitationes suas immittere non desistunt". Et Ioannes Damascenus: "Omnis malitia et immundae passiones ex ipsis excogitataesunt et immittere homini concessi sunt". Si ergo sic est ex parte malorum respectu malarum cogitationum, videtur sic esse ex parte bonorum respectu bonarum cogitationum.

Sed e contra videtur: a. Si daemones incentores sunt, non immissores malarum cogitationum -— sicut dicit Beda: "Diabolus non est immissor malarum cogitationum, sed incentor", et iterum Osee 5,4, super illud: "Ut revertantur ad Dominum": "Obstinati in malo non cogitabunt reverti ad Dominum ut poeniteant, sed quod male cogitaverunt perficientet hoc ideo quia spiritus malignus est vitiorum incentor" — si ergo mali dicuntur esse incentores et non immissores malarum cogitationum, multo fortius boni non dicentur immissores bonarum cogitationum, sed incentores tantum.

II. Huius etiam gratia quaeritur quare in Scriptura invenitur quod daemones mittunt in cor cogitationes malas, sicut habetur Ioan. 13,2: "Cum misisset Satanas in cor eius", quare non invenitur in Scriptura quod boni angeli mittant in cor cogitationes bonas.

III. Praeterea, quaeritur quae sit differentia inter immittere cogitationes et incendere.

Videtur enim quod incendere sit immittere: nam immittere est intus mittere ab extra, incendere autem est speciem ignis mittere in aliquam materiam susceptibilem; ergo qui incendit, immittit.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod boni angeli non sunt immissores bonarum cogitationum, etsi aliquo modo possint dici-incentores. Si vero inveniatur de malis angelis quod sint immissores vel quod immissionem faciant, non accipitur ibi proprie immissio, sed communiter, prout dicitur quod qui incendit; immittit.

II. Ad secundum dicendum quod aliter est de bonis cogitationibus et malis et de bonis angelis et malis. Daemones enim dicuntur immissores aliquando vel immissionem facere malarum cogitationum, in quantum malae sunt, non quia necessario inducant vel potestatem habeant inducendi necessario, sed quia movent ad hoc; nec malum ad aliud principium reducitur in suggestione quam ad ipsum diabolum. Non sic autem est de bono: licet enim bonus angelus moveat intellectum ad bonum aliquo modo, non tamen prima causa boni est in angelo bono, sed in Deo ; et ideo attribuitur ei immissio cogitationis bonae, non angelo, in Sacra Scriptura.

Ad id vero quod dicitur in Psalmo: "Immittet angelus Domini", id est "immissionem faciet", dicit Glossa: "Sed attendendum est quod illa immissio non dicitur esse cogitationis bonae, in quantum bona est", sed immittere dicitur ibi mittere custodiam intra et extra. Et hoc patet per hoc quod dicitur: "In circuitu timentium eum" ; unde alia translatio habet: "Circumdat angelus Dominiin gyro timentes se".

III. Ad id vero quod quaeritur de differentia immissionis et incendii, secundum quod Deo attribuitur immittere, angelo vero incendere: dicendum quod immissio bonae cogitationis est factio bonae cogitationis; incensio vero est quaedam excitatio sive habilitatio intellectus ad cogitationem bonam. Aliud enim est igne ignire ligna, et aliud est siccare ligna ut igniantur; angeli autem boni non faciunt cogitationes bonas in intellectu, sed removent impedimenta ut bonae cogitationes a Deo fiant in intellectu: unde angelos incendere non est aliud quam incensibile praeparare.

PrevBack to TopNext