Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 3

UTRUM ANGELUS SUPERIOR HABEAT POTESTATEM CUSTODIENDI ANGELUM INFERIOREM.

Tertio quaeritur I. utrum angelus habeat hanc potestatem, scilicet custodiendi, respectu alterius angeli.

Videtur quod sit: 1. Custodia enim angeli respectu hominis videtur attendi penes istos respectus illuminare, purgare, perficere, qui proprie sunt angelorum, ut dicit Dionysius ; sed hos actus habet unus angelus respectu alterius; ergo et rationem custodiae habet.

2. Item, dicit Dionysius quod in hierarchia humana, qui praesunt aliis, eorum sunt custodes; ergo similiter videtur in hierarchia angelica quod qui praesunt aliis angelis, eorum sint custodes, et ita superiores dicuntur custodire inferiores.

3. Idem videtur per Origenem, qui versus finem praedictae Glossae Num. 18,26 dicit sic: "Mihi videtur quod inter angelos alii principatum et potestatem habeantsuper alios, alii subiaceantet obtemperent potestati". Hoc idem dicit Augustinus, Super Genesim, quod superiores praesunt inferioribus et boni malis, et ita videntur habere potestatem et dominium super illos.

Ex iis omnibus habetur quod praesunt angeli angelis. Quaeritur ergo: aut custodire idem est quod praeesse vel dominari aut ultra praeesse aliquid importat, ex parte dico custodieritis. Si idem importat, habetur propositum, scilicet quod angeli angelos custodiunt; si ultra importat aliquid, quaeritur quid est illud.

Solutio: Dicimus quod angeli non habent hanc potestatem custodiendi respectu aliorum angelorum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo de hoc quod est illuminare etc., dicimus quod ex alia ratione sumuntur isti actus illuminare, purgare, perficere, et ex alia sumitur actus qui est custodire. Isti enim actus, illuminare etc., sequuntur praeesse, quia praeest natura et gratia, et quia haec praelatio bene est in angelo respectu angeli, ideo similiter et isti actus ; custodire autem, etsi non sit nisi in eo qui praeest natura et gratia, ut supra habitum est, tamen non sequitur illum immediate, sed mediate. Illi enim praelationi secundum naturam et gratiam additur quaedam potestas qua angelus potest promovere ad bonum et retrahere a malo, disponendo dico, non efficiendo, et hanc potestatem immediate sequitur ratio custodiae sive ab hac potestate immediate sumitur ratio custodiae. Et quia,.hanc potestatem sic retrahendi vel promovendi non habet nisi respectu naturae quae impediri potest vel promoveri ideo nec custodire habet nisi huiusmodi naturam; sed angeli non sunt tales, quia omnes boni confirmati sunt in bono, et sic non possunt impediri a bono nec declinare ad malum, e contra omnes mali confirmati sunt in malo: unde quoad hoc non possunt retrahi a malo nec promoveri ad bonum. Ideo respectu aliorum angelorum non habent angeli potestatem custodiendi, sed respectu animarum quae in statu viae sunt et possunt impediri a bono et promoveri in bonum et cadere in malum et resurgere.

2-3. Ex iis patet solutio ad omnia obiecta et ad id quod quaerebatur quid addit custodire ultra praeesse et etiam quid addit ultra illuminare. Sicut enim si essent duo in homine, quorum unum sequeretur hominem ratione generis, in eo scilicet quod est animal, et alterum sequeretur ratione speciei, scilicet in eo quod est homo, ista duo non essent eadem, ita suo modo se habent illuminare, purgare, perficere ad custodire; unde non sunt idem, nec ubicumque et respectu cuiuscumque sunt isti tres actus, est custodire, sicut nec ubicumque est natura generis, est natura speciei, sed potius e converso.

II. Sed ex dictis oritur quaestio de anima separata. Secundum enim praedicta videtur quod non indigeat custodia angelorum, cum non possit promoveri ad bonum, quia iam non est locus merendi, nec etiam retrahi a malo.

Contra hoc 1. videtur dicere saepe Gregorius, in Dialogo, quod aderant angeli saepe animabus sanctis separatis et deferebant eas saepe in paradisum; et Bernardus similiter; et idem legimus in legenda B. Martini.

2. Praeterea, Luc. 16, 22 dicitur quod anima Lazari portabatur ab angelis Dei.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod proprie non est ibi ratio custodiae secundum quod hic aecipitur, quia custodia, ut saepe dictum est, respicit prohibitionem a malo culpae vel promotionem ad bonum gratiae; sed circa animam separatam neutrum exercent angeli: anima enim, ex quo separata est, unitur suo benefactori nisi sit aliquod purgabile. Unde non est ibi custodia nisi secundum rationem aliam custodiae, ut dicantur angeli, qui eam deportant, custodire eam ab aliquo poenali nocumento, quia non statim cum est separata, est in loco competenti suae beatitudini: unde congruit ut angeli, qui iam sunt in loco beatitudini convenienti, eam ad locum sibi competentem deferant. Non tamen dicimus quod ibi sit indigentia vel necessitas ex parte animae, sed solum quaedam congruitas, sicut in statu viae dicimus esse.

[Ad obiecta]: Ad illud quod obicitur quod in angelis sit custodia per necessitatem quantum ad talem deportationem per simile quod ponit Dionysius de hierarchia angelica et humana: dicendum quod non est simile. In hierarchia enim angelica omnes sunt completi et confirmati: unde non indigent custodia. Unde sic est ordinata custodia angelica quod quando fuit imperfectio in inferioribus, fuit in superioribus, et quando fuit completio in superioribus, fuit in inferioribus; unde nunquam potuit ibi esse ratio custodiae. Sed in humana hierarchia, quamvis omnes sint incompleti completione patriae, tamen praelatus habet completionem viae respectu subditorum; unde Ioan. 10,4 dicitur quod praecedere debet oves: et ratione huius habet rationem custodiae.

PrevBack to TopNext