Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 3

UTRUM OMNES RES CORPORALES SINT SIMUL CREATAE.

Deinde procedendum est ad tertio quaesitum, I. utrum scilicet omnia essent simul creata.

Quod videtur a. per hoc quod dicitur Eccli. 18,1: "Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul".

b. Item, dicitur in principio Gen. 2,4: "Istae sunt generationes caeli et terrae in die quo creavit Deus caelum et terram" ; ergo uno die; ergo simul.

Contra: 1. Mensura respondet mensurato ; sed res mensuratae in sua natura erant ordinatae secundum prius et posterius ; ergo et mensurae secundum prius et posterius; si ergo creatum est firmamentum et ea quae sunt in terra, secundum prius et posterius erunt creata.

2. Praeterea, facta erant in diversis diebus et ita in diversis temporibus, ut ordo in mensura responderet ordini in mensurato; ergo pari ratione dicentur creata secundum prius et posterius sicut facta. Si vero simul dicat indifferentiam materiae, cum dicitur: "Qui vivit in aeternum" etc., hoc non videtur, cum non unum dicatur creatum in principio, sed duo, et ita non omnia dicentur simul creata, quia in una materia quae de non-esse prodiit in esse.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod simul dicit indifferentiam mensurae ex parte creatorum, quae tamen creata sunt in duplici ratione materiae, scilicet caeli et terrae: ad hanc enim duplicem materiam omnia corporalia reducuntur. Differenter autem dicuntur materia: caelum enim dicitur materia ut in qua facta sunt, terra autem ut ex qua duxerunt originem et adhuc ducunt.

[Ad obiecta]: 2. Ad obiectum autem dicendum quod non est simile de creatione et factione: factio enim respicit formas distinctas, ubi ordo designatur, et ita potest designari dies secundum quod dies est ex revolutione corporis luminosi; creatio vero, ut distinguitur a factione, respicit materiam, et ita non dicitur ibi prius et posterius, quod respicit formam, sed simul.

1. Nec oportet, si mensurata sunt ordinata in natura, quod propter hoc sit ordo ex parte mensurae: ad prius enim et posterius natura non sequitur prius et posterius in duratione. Et sic patet responsio ad primo obiectum.

II. Deinde quaeritur si creatio fuit simul cum factione qua singula facta sunt.

Quod non, arguitur 1. ex hoc quod non simul omnia facta sunt secundum dierum distinctionem; et simul creata sunt; ergo creatio non fuit simul cum factione. — Item, creatio fuit ante omnem diem ; factio non ante omnem diem; ergo etc.

2. Si vero non simul, tunc quaeritur quanta fuerit distantia et qua necessitate fuit mora.

[Solutio]: Respondet Hugo dicens: "Mihi videtur, quantum conicerevaleo, inter creationem et dispositionem rerum ordinem quidem temporis, sed nullam fuisse moram interiectam, ita ut vere quidem dici possit hoc post illud factum fuisse, sed inter hoc factum et illud nullam omnino dilationem intervenisse".

III. Supposito igitur ex praedictis quod omnia facta sunt simul, prout scilicet est differentia inter creationem et factionem, et secundum quod ly simul dicit indifferentiam mensurae, non substantiae vel materiae, quaeritur de ista indifferentia mensurae, utrum scilicet sit partibilis vel impartibilis, et hoc est quaerere utrum omnia creata creata sint in uno nunc indivisibili aut in pluribus sive singula in singulis nunc. Et non loquamur de potentia Dei — non enim est dubium quin Deus potuerit in uno nunc creare omnia — sed de congruentia actionis, utrum scilicet congruentius crearet in uno nunc quam in pluribus.

Videtur quod sic: a. Quia creatio est ad manifestationem potentiae divinae; sed magis manifestatur Dei potentia creando multa in uno nunc quam multa in multis nunc: hoc per se patet; ergo creare multai in uno nunc multo magis congruebat potentiae divinae, id est actioni eius quae est ex potentia.

b. Item, creata exeunt a Primo per assimilationem ad ipsum: unde congruit quod illo modo exeant quo maiorem habent assimilationem, prout competit creaturae; sed Primum est unicum et simplex et indivisum essentia et duratione; hoc totum non potest convenire creaturae nisi per diminutionem; cum vero exeunt multa a Primo in unico nunc, ibi est unitas in duratione suo modo et est multitudo vel diversitas in essentia; si autem exirent multa in multis nunc, esset ibi diversitas et durationis et essentiae; ergo magis assimilantur creata Primo, si creantur in unico nunc quam si in multis; ergo et illud magis congruit.

c. Item, singulare est quod concernit hic et nunc, ut dicit Philosophus, universale autem vel commune, in quantum huiusmodi, non concernit hic et nunc. Loquamur ergo secundum opinionem Gregorii, quod omnia creata sunt simul in quadam communitate et universalitate, et non in individuatione quae post secuta est; hoc enim est, quod dicit Gregorius: "Omnia simul in substantia facta sunt, et non in specie" ; ergo ipsis creatis sic in communitate se habentibus non competit diversitas in nunc, quae tamen competeret, si crearentur in sua individuatione.

[Solutio]: Quod concedimus quod omnia creata sunt in unico nunc et illud nunc non est aeternitatis nec nunc temporis, sed nunc aevi. Et hoc dicimus, tum quia magis manifestatur Dei potentia creando in uno nunc multa, tum quia creata hoc modo plus conveniunt cum Primo, sicut obiciebatur.

Sed adhuc obicitur: Quia maior adhuc videretur assimilatio si tantum unum in uno nunc crearet quam si multa, quia tunc esset assimilatio et in essentia et in duratione. — Respondeo quod verum est quod tunc magis sive maior esset assimilatio, sed non in tantum manifestaretur Dei potentia: unde adhuc plus congruit multa creari in uno nunc quam unum in uno nunc.

PrevBack to TopNext