Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 1

QUID SIT IN PRINCIPIO

Et primo quaeritur de hoc quod dicitur: "In principio", quid vocetur principium. Et secundum Augustinum, in libro Confessionum, duplex est expositio, et hoc idem habetur in Glossa: scilicet in Filio vel Verbo vel in principio temporis.

Secundum primam autem expositionem quaeritur. Videtur enim quod non debet supponere pro Filio: 1. Nam creare est commune toti Trinitati; Filius autem non in Filio creat nec Spiritus Sanctus in Filio.

2. Praeterea, in principio dicuntur creata, in Verbo autem facta; dicitur enim: "Dixit et facta sunt" ; et Ioan. 1,3: "Omnia per ipsum facta sunt". Quae differentia est?

Si vero sumatur pro principio temporis, non videtur verum: a. Tempus enim concreatum est; tempus autem non est in sui initio, scilicet in instanti.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, licet creare sit commune toti Trinitati, tamen hic potest appropriari, ut sit sensus: Deus Pater "in principio", id est in Filio, qui est principium de principio, creavit. Sicut enim cum dicitur: "Omnia in sapientia fecisti", sapientia, licet communiter dicatur de tribus personis, tamen appropriatur personae Filii et fit directio ad Patrem, sic et hic principium potest appropriari; Ioan. 8,25, dicit Filius de se: "Ego principium, qui et loquar vobis".

2. Ad secundum dicendum quod principium aptatur creationi, Verbum vero ei quod est fieri, licet utrumque communiter respiciat utrumque, quia principium respicit actum primum, actus autem primus est producere res de nihilo: hoc enim convenit principio divino et nulli, alteri. Unde si principium respicit fieri secundum quod appropriatur, hoc est secundum posterius, Verbum vero, cum sit declarativum et distinctivum, declaratio autem et distinctio formam aut speciem respiciunt, recte ubi agitur de formatione vel distinctione, usus est verbo dicendi vel nomine Verbi, sicut habetur in Psalmo: "Verbo Domini caeli firmati sunt".

a. Ad ultimum dicendum quod, licet principium dicat initium temporis, nihilominus potest dici tempus esse creatum, id est quod mensurat mutationem: nondum enim erat motus, mutatio autem poterat esse in initio temporis, deinde vero facto mobili factus est motus. Et si inveniatur motus esse coaequaevus materiae primae, dicendum est quod motus accipitur pro mutatione. Basilius tamen, in Hexaemeron, aliter exponit dicens quod alia translatio habet primo; et secundum hoc est sensus: ante caelum et terram nihil creavit.

PrevBack to TopNext