Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 1
DE VERBIS PRODUCAT TERRA ETC.
Potest autem quaeri 1. propter quid dictum est singulariter de terra, et hic, cum loquitur de animalibus, et supra, cum loquebatur de terrae nascentibus, non sic autem dictum est singulariter de aqua, sed pluraliter: "Producant aquae", cum tamen secundum diversitatem terrarum sit diversitas productionum in animalibus.
2. Item, cum dictum est de terrae nascentibus, dictum est: "Germinet terra" etc., cum autem dictum est de animantibus, dictum est: "Producat terra" etc.
3. Praeterea, tria genera notat terrestrium, scilicet reptilia, iumenta et bestias. Propter quid designat illa sub illis tribus rationibus? Cum omnia sint propter hominem, propter quid dicuntur quaedam iumenta? Omnia enim sunt ut homo eliciat ex illis utilitatem aliquam.
4. Praeterea, in translatione Septuaginta, additur: "Quadrupedia et reptilia et pecora et feras", et ita unum membrum videtur superadditum. Similiter ferae pecora dicuntur; quare ergo e diverso dividuntur? Similiter pecora et quadrupedia non recte dividuntur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod singulariter dicitur de terra, pluraliter de aquis, ut notetur aquarum in suis receptaculis distinctio; terrae vero est continuitas, licet pluraliter dicantur terrae propter regionum diversitatem.
2. Ad secundum vero dicendum quod de terrae nascentibus dictum est "germinet": germen enim est in radice quae adhaeret terrae; productio vero dicitur, id est procul ductio, quia animantia a terra separantur, et ideo alia translatio habet: "Eiciat terra", id est extra se iaciat, quasi separatum ab ipsa.
3. Ad tertium dicendum quod tria genera enumerat, quae sic distinguuntur, ut iumenta dicantur quae sunt in adiutorium homini ad laborandum in terra — unde iumentum dicitur quasi iuvamentum ; iuvamentum vero accipitur hic non tantum in equis -— reptilia vero et bestiae terrae sunt quae sunt ad terrorem. Unde dicit Augustinus quod quaedam sunt utilia, quaedam deterrentia. — Vel aliter: eorum, quae sunt in adiutorium ad laborandum, quaedam sunt reptilia, quaedam gressibilia, et illa dicuntur bestiae terrae.
4. Ad quartum dicendum quod hoc membrum "quadrupedia" non ponit differentiam conahsh-12Ai3t2q3t3tra alia tria, sed connumeratur cum reptilibus, propter hoc quod reptilia multorum sunt pedum, et ita partem ponit pro toto, ut intelligantur multipedia. Et hoc patet per hoc quod, cum iterum resumit illa membra, non ponit differentiam quadrupedum, sed tantum ponit differentiam reptilium. — Vel potest dici quod illud est commune ad illa tria: quadrupedia enim quaedam sunt reptilia, quaedam vero pecora sive iumenta; cum autem dicitur "pecora" in translatione Septuaginta, ad illa fit coarctatio quae sunt in adiutorium hominum.