Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 5
QUARE DICITUR CREATUS HOMO IN DISTINCTIONE SEXUS.
Quaeritur primo: 1. Cum hic loquatur de homine secundum rationem, secundum quam conditus est ad imaginem Dei, et hoc est secundum eminentiorem partem animae, secundum autem illam non dicitur masculus vel femina, quare de discretione sexus hic agit?
2. Praeterea, nondum erat formatus homo de limo terrae, nondum erat formata Eva de latere viri. Ad quid facta est ergo ista distinctio? Propter quid ergo hic de masculo et femina facit mentionem?
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum est quod, licet secundum alteram et alteram rationem accipiatur esse ad imaginem et sexum distingui, nihilominus hic facta est mentio de distinctione sexus, ut ostendatur quod conditio imaginis non sit propria masculi, sed utriusque, licet dicat Apostolus: "Vir est imago Dei, mulier est gloria viri" ; sed ipse accipit ibi imaginem propter hoc quod homo fuit quodam modo principium omnium hominum; etiam Eva fuit formata de latere eius, et ita quamdam imaginem tenet Dei, qui est principium omnis creaturae, sicut in Glossa habetur ibi. Non sic autem fuit de muliere, et ideo non dicebatur imago.
2. Ad aliud dicendum quod, licet nondum esset expressa formatio viri et mulieris secundum corpus, nihilominus per quamdam anticipationem dictum est de corpore mulieris; sed de corpore viri, secundum Augustinum fuit facta conditio in operibus sextae diei, licet postea exprimeretur: non enim spiritus rationalis sive anima condita fuit sine corpore, sed creando infundebatur; sed ut ostenderetur de quo factum est corpus, quaedam deinceps facta est expressio.