Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 1

UTRUM ANIMA SIT SIMPLEX AN COMPOSITA.

Circa simplicitatem vero, quae attenditur quantum ad partes quantitativas, quaeritur utrum sit simplex an composita.

Et videtur quod sit simplex: a. Quantitas enim terminus est corporis ; anima vero est substantia incorporea; ergo quantitate caret.

b. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Si partes habere anima dicitur, ratione potius similitudinis quam veritate compositionis est intelligendum; simplex substantia est anima, nec aliud necminus est ratio in substantia quam anima".

c. Item, omne quod recipitur, est in recipiente secundum modum recipientis ; cum ergo in anima sint species rerum corporalium et compositarum modo simplicitatis, ergo natura animae simplex est: ubi enim est una species, ibi et, alia.

d. Item, si anima esset quanta, maior esset in maiori corpore et minor in minori, et per consequens maiores corpore essent sapientiores et ingeniosiores; quod cum non sit, non erit anima composita, sed simplex.

Contra: 1. Anima tota toti corpori infunditur ut perfectio perfectibili: extenditur ergo secundum extensionem corporis; cum ergo corpus sit compositum et ita quantum, erit anima quantitatem habens.

2. Item, anima habet partes virtuales sive potentiales et secundum illas est in diversis partibus corporis et non secundum omnes in qualibet parte: non enim videt in auribus nec audit in oculo; ubi autem aliqua partium est, ibi et ipsa anima est; erit ergo anima quantitatem habens ratione suarum partium.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum, secundum Augustinum, in libro De quantitate animae, quod quantum dicitur aliquid duobus modis: virtualiter et dimensive, ut cum quaeritur quantus sit Hercules, potest quaeri vel quantitas dimensiva, scilicet quot sit pedum, vel quantitas virtualis, scilicet quantae sit virtutis. Anima ergo habet quantitatem virtualem, sed non habet dimensivam; similiter habet virtualem extensionem in corpore et non habet extensionem dimensivam sicut albedo vel forma materialis, quae distenditur secundum corporis distensionem.

2. Ad secundum dicendum quod, licet in anima sint partes virtuales quae determinatas habent operationes secundum partes corporis diversas, non tamen ipsa anima est partibilis secundum quantitatem, ut in se recipiat divisionem vel secundum substantiam corporis eius substantia dividatur; sed secundum proportionem organorum est comparatio virtutum, quibus mediantibus anima in diversis corporis partibus operatur et sicut per diversum situm diversae partes corporis distinguuntur, ita per diversum actum diversae partes virtuales cognoscuntur; nec est situs causa multiplicationis partium in corpore nec actus causa multiplicationis virium in anima nec est maior anima in duabus vel tribus potentiis quam in una. Tota autem dicitur esse in qualibet parte corporis uno modo, ut totalitas ad perfectionem essentiae animae referatur, non autem tota dicitur in qualibet parte corporis secundum totalitatem virium.

PrevBack to TopNext