Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 4

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 4

UTRUM ANGELI HABEANT SENSUM INTERIOREM VEL ANIMAE TANTUM.

Deinde quaeritur utrum angeli habeant huiusmodi sensum vel animae tantum.

Quod sit angelorum, videtur 1. per hoc quod dicit Hugo de S. Victore: "Una creatura erat cuius sensus totus eratintus et alia creatura cuius sensus totus foris erat, et positus est homo in medio ut intus et foris sensum haberet". Sed illam creaturam, cuius sensus totus erat intus, intelligit ipse angelum; ergo angeli habent sensum interiorem.

2. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei: "Sive universi mundi corpus, figuras, qualitates ordinatumquemotum et elementa disposita a caelo usque ad terram et quaecumque corpora in eis sunt, sive omnem vitam vel quae nutrit et continet, qualis est in arboribus, vel quae et hochabet et sentit, qualis este in pecoribus, vel quae et haechabet et intelligit, qualis est in hominibus, vel quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet, sentit, intelligitqualis est in angelis". Si ergo sentire convenit angelis, ergo et sensus interior; ergo non solum convenit animae.

Contra: a. Sensus interior communis est nobis et brutis. Unde Augustinus, in libro De libera arbitrio: "Arbitror illud esse manifestum, interiorem illum sensum non ea tantum sentire quae accipit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moveret se appetendo vel fugiendo nisi se sentire sentiret" ; sed nihil est commune angelis et brutis; ergo sensus interior non convenit angelis.

Respondeo: Sensus interior dicitur duobus modis. Uno modo dicitur proprie, secundum quod sentire pertinet ad partem sensibilem, et hoc modo non convenit angelis sensus interior, et sic accipit Augustinus sensum in supra dicta auctoritate, quae est in libro De libero arbitrio. Alio modo sumitur sensus communiter, secundum quod intelligere dicitur sentire, et sic accipit Augustinus sentire in libro De civitate Dei, cum dicit quod sentire convenit angelis, et hoc modo sensus interior convenit angelis.

PrevBack to TopNext