Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 1

QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM SECUNDUM REM.

Circa primum quaeritur primo quid sit genere, utrum potentia vel habitus; secundo, si sit potentia, utrum sit potentia una vel multae; tertio, si sit una potentia, utrum sit ratio vel voluntas vel potentia separata a ratione et voluntate.

ARTICULUS I

Utrum liberum arbitrium sit potentia vel habitus.

Circa primum sic obicitur: 1. Bernardus: "Liberum arbitrium est habitus animi liber sui". Ergo liberum arbitrium est habitus. - Item, quod potentia naturalis exeat in actum, habet ex eo quod potentia est; sed quod facile exeat, habet ex habitu superaddito ; ergo, cum liberum arbitrium de facili exeat in actum, videtur quod sit habitus.

2. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Homo, male utens libero arbitrio, perdit se etipsum" ; sed constat quod potentia non est amissibilis; ergo non est potentia.

3. Item, potentia non recipit magis et minus nisi ratione inclinationis ad actum, et hoc est per habitum; ergo, cum liberum arbitrium recipiat magis et minus, quia liberius est in uno quam in alio, ergo liberum arbitrium non erit potentia, sed habitus, quia planum est quod non est passio, et quidquid est in anima, sicut dicit Philosophus, est potentia vel habitus vel passio; et non est potentia vel passio; ergo est habitus.

Contra: a. Bernardus: "Anima habet tres potentias naturaliter sibi insitas, scilicet rationalitatem, voluntatem, facultatem", et hanc vocat liberum arbitrium; ergo liberum arbitrium est potentia.

b. Item, est quaedam vis animae semper tendens in bonum et trahens sursum, quam vocat B. Bernardus spiritum Domini et frequenter vocatur spiritus in Scriptura, Mal. 2, 15: "Custodite spiritum" etc. et Rom. 8, 26: "Spiritus postulat" etc., et alio nomine scintilla rationis seu conscientiae, quae semper remurmurat contra malum et tendit sursum. Item, est alia vis animae quae semper tendit deorsum, scilicet sensualitas, quam vocat B. Bernardus appetitum carnis. Ergo debet esse media potentia, quae possit indifferenter tendere sursum et deorsum; sed haec non est nisi liberum arbitrium; ergo liberum arbitrium est potentia. Aut si est alia potentia media, quae indifferenter sit ad bonum et malum, quaeritur quae sit illa.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod liberum arbitrium est potentia habitualis pro libito eligentis, et ex hoc quod habitualis est, habet quod facile exeat in actum. Unde, propter convenientiam quam habet cum habitu naturali in facile exeundo in actum, frequenter nominatur habitus; unde dicit Bernardus quod "est habitus animi liber sui" ·

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum dicendum quod potentia non exit de facili in actum nisi per habitum est verum de naturalibus potentiis, sed non oportet de voluntariis, immo istae de facili exeunt in actum sine habitu superaddito et hoc quia immateriales sunt, ut dicit Philosophus.

2. Ad aliud dicendum quod triplex est libertas, scilicet naturae, gratiae et gloriae ; quod ergo dicit Augustinus non intelligitur de amissione potentiae nec libertatis primae, sed secundae vel tertiae.

3. Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium medium est inter essentiam et actum. Potest ergo accipi prout tenet se immediate cum essentia, et secundum hoc non dicitur magis et minus liberum, vel prout est principium actus, et secundum hoc potest esse liberius vel minus liberum. Et secundum hoc potest accipi dupliciter: vel quantum ad terminum a quo vel quantum ad terminum ad quem. Nam quantum ad terminum a quo accipitur haec divisio: liber a coactione, a miseria, a peccato ; quantum ad libertatem et coactione, non dicitur magis et minus; quantum ad libertatem a miseria et a peccato dicitur; et quantum ad hoc simpliciter dicitur magis et minus quantum ad terminum ad quem, cum dicitur aut confirmatum [in bono] aut potens in bonum et malum actum aut confirmatum in illo.

ARTICULUS II.

Utrum liberum arbitrium sit una potentia vel multae.

Deinde quaeritur utrum liberum arbitrium sit una potentia in se vel aliquo modo plures.

Et videtur quod. non sit una potentia: 1. Nam omnes virtutes non sunt in eadem potentia, sed distinguuntur secundum diversitates potentiarum: unde quaedam virtutes sunt in ratione, sicut fides, prudentia et huiusmodi; et de donis similiter: quaedam sunt in ratione, quaedam in voluntate; sed tam illae quam istae sunt in libero arbitrio; ergo liberum arbitrium non est una potentia, sed plures vel aliquo modo continens in se plures potentias.

2. Item, "liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis" ; sed istae potentiae sunt diversae et dividuntur ex opposito.

3. Item, Bernardus vocat liberum arbitrium consensum, Augustinus facultatem, Anselmus potestatem; sed haec non sunt unius generis vel saltem unius speciei; ergo nec liberum arbitrium.

4. Item, videtur quod liberum arbitrium contineat in se omnes potentias. Damascenus: "Libere appetit, libere iudicat, libere impetum facit, libere disponit, libere vult, libere inquirit" ; sed isti actus sunt diversarum potentiarum: nam appetere et velle sunt concupiscibilis, inquirere, disponere rationalis, impetum facere irascibilis; ergo in omnibus est libertas, non solum in ratione vel voluntate.

5. Item, in omnibus iis viribus est meritum vel demeritum; sed in solo libero arbitrio est meritum vel demeritum; ergo etc.

Contra: a. Eligere est unus actus; ergo est unius potentiae; sed nonnisi liberi arbitrii; ergo liberum arbitrium est una potentia.

b. Item, est una potentia quae semper tendit sursum quantum est de se, est alia quae tendit deorsum; ergo una debet esse potentia media; sed haec non est nisi liberum arbitrium; ergo liberum arbitrium est una potentia.

[Solutio]: Ad quod respondendum est per illud quod dicit Augustinus, in libro De quinque responsionibus: "Cum loquimur de libero arbitrio, non de parte animae loquimur, sed de toto". Unde dicimus quod liberum arbitrium continet in se omnes vires, secundum quas est meritum vel demeritum; non tamen ideo est plures potentiae essentialiter, sed plurium potentiarum.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet solutio ad primo obiectum.

2-4—5. Ad secundum dicendum quod liberum arbitrium dicitur "facultas voluntatis et rationis", quia in istis duabus potentiis est primo et principaliter libertas, quia est rationis ut consiliantis et voluntatis sicut moventis, et per istas duas descendit libertas ad alias, quarum sunt actus remotiores, secundum quod dicit Damascenus: "Libere disponit, libere impetum facit". Non ideo tamen dicetur plures potentiae, sed continens in se plures, scilicet omnes illas in quibus est meritum vel demeritum. Verumtamen liberum arbitrium uno modo dividitur ex opposito contra alias potentias, sicut iam melius explanabitur.

3. Ad hoc quod obicitur quod liberum arbitrium tribus nominibus nominatur a Sanctis: dicendum quod hoc est secundum diversos eius respectus. Potestas enim dicitur respectu actus et finis: est enim potentia ordinata in finem mediante actu. Facultas vero dicitur respectu eius quod per illud redditur facile: ratio enim vel voluntas facilis dicitur secundum facultatem liberi arbitrii; unde facultas dicitur "rationis et voluntatis". Consensus autem dicitur respectu moventis: aut enim movetur a Deo ad bonum aut ab adversario, scilicet diabolo; ex hoc ergo quod huic vel huic consentit, consensus dicitur.

ARTICULUS III.

Utrum liberum arbitrium sit ratio vel voluntas.

Deinde quaeritur utrum liberum arbitrium sit ratio vel voluntas vel potentia separata a ratione et voluntate.

Quod autem sit voluntas, 1. dicit Damascenus: "Nihil aliud vocoliberum arbitrium nisi voluntatem".

2. Item, Augustinus: "Nihil ita est in potestatenostra sicut voluntas, quae cogi non potest" ; sed liberum arbitrium est huiusmodi; ergo etc.

3. Item, meritum residet penes voluntatem principaliter et penes liberum arbitrium principaliter; ergo liberum arbitrium est voluntas.

4. Item, Bernardus: "Non incongrue liberum arbitrium dicitur consensus liber propter voluntatem".

5. Item, Bernardus: "Liberum arbitrium ubique sequiturvoluntatem, ut nisidesinat illa, isto non careat" ; sicut enim in bono et malo aeque perdurat voluntas, ita et liberum arbitrium.

Quod sit ratio, videtur: 6. Augustinus, De quinque responsionibus: "Liberum arbitrium dicitur ab arbitrando, quia rationali parti, quid eligat quidve recuset, nomen accepit".

7. Item, Bernardus distinguit inter liberum arbitrium et liberum complacitum et liberum consilium et dicit: "Arbitrium quidem iudicium est; sicut vero iudicii est discernere quid liceat quidve non liceat, sic consiliiprobare quid expediat, quid non expediat, sic complaciti experiri quid libeat quidve non libeat". Ergo, cum liberi arbitrii sit discernere quid liceat vel non, et hoc sit rationis tantum, videtur quod liberum arbitrium sit rationis tantum.

8. Item, Psalm. 38, 7: "Inimagine pertransit homo": imago Dei ratio est ; sed liberum arbitrium est illud secundum quod gerit homo imaginem Dei; unde Richardus: "Vicinius adhaeret Deo eiusque tenet imaginem liberum arbitrium". Ergo liberum arbitrium est ratio.

Quod autem non sit ratio vel voluntas, sed potentia distincta a ratione et voluntate, videtur: a. Quia in anima est imago Trinitatis ex parte cognitivae, scilicet memoria, intelligentia et voluntas ; similiter ex parte motivae, liberum arbitrium, ratio et voluntas, ut dicit Augustinus. Voluntas ergo ex ista parte respondet voluntati, ex illa ratio intelligentiae; ergo liberum arbitrium respondet memoriae; ergo sicut mens sive memoria est pars imaginis ex parte cognitivae, ita liberum arbitrium ex parte motivae, et ita videtur quod sit potentia separata a ratione et voluntate.

b. Item, ratio est quaedam particularis potentia ad cognoscendum, voluntas ad appetendum; sed liberum arbitrium non est particularis potentia; unde Augustinus: "Cum de libero arbitrio loquimur, non de parte animaeloquimur, sed de toto". Si ergo potentia universalis distinguitur a particulari, liberum arbitrium differt a ratione et voluntate.

c. Item, Damascenus ponit ipsum liberum arbitrium universalem motorem in anima; unde dicit: "Libere vult, libere iudicat, libere appetit, libere consiliatur" etc.; sed universalis motor distinguitur a particulari; ergo idem quod prius.

d. Item, Bernardus: "Conformatio est ut imago faciat in corpore quod forma facit in orbe: movet potentissime, ordinat, administrat et nulla cogitur necessitate". Si ergo potentissimum est, ergo non est potentia determinata, sed universaliter imperans.

Respondeo: Concedo quod liberum arbitrium est universaliter imperans, et sicut praesidet motor toti orbi, ita istud motor est universaliter imperans. Sed nota de libero arbitrio sicut de mente. Mens enim aliquando comprehendit totam cognitivam, secundum quod dicit Augustinus quod mens habet imaginem in potentia cognoscendi et similitudinem in potentia diligendi, et hoc modo dicit Magister, in I Sententiarum, quod ista tria, scilicet memoria, intelligentia et voluntas sunt una mens. Alio vero modo est pars imaginis, secundum quod mens dicitur a servando similitudinem, intelligentia a cognoscendo, voluntas ab appetendo summam veritatem. Similiter ex parte motivae liberum arbitrium aliquando sumitur distincte, aliquando indistincte: indistincte, secundum quod est potentia animae universalis et actus eius sunt actus aliarum, et secundum hoc nihil aliud est quam potestas rationalis ad opposita; hoc modo dicit Augustinus: "Cum de, libero arbitrio loquimur, non de parte animae loquimur, sed de toto": sic enim comprehendit totam imaginem ex parte motivae. Alio modo sumitur distincte, secundum quod eius actus est facere pro libito: et hic est communis libero arbitrio creaturae rationalis et Creatoris; vel obtemperare Deo: et hic est proprius rationali creaturae bonae; vel etiam eligere: et hic actus est elicitus a ratione et voluntate et est communis omni rationali creaturae. Hoc autem modo, secundum quod distincte accipitur, est potentia distincta a ratione et voluntate: unde tenet imaginem Patris ex parte motiva, ratio Filii, voluntas Spiritus Sancti.

[Ad obiecta]: 1—5. Ad illas ergo auctoritates Sanctorum, quae videntur concludere quod liberum arbitrium sit voluntas, dicendum quod Sancti non intendunt dicere quod liberum arbitrium essentialiter sit voluntas, sed quod penes illam principaliter attenditur libertas; unde ob hanc solam rationem dicitur liberum arbitrium voluntas, quia penes illam principaliter attenditur libertas eius.

6-7. Ad illud quod obicitur quod sit ratio, dicendum quod hoc intelligitur ratione arbitrii sive iudicii: sicut enim liberum dicitur aliquando voluntas propter ipsam libertatem, sic aliquando dicitur ratio sive rationis propter arbitrium; et hoc indicant rationes post propositae.

8. A d illud quod obicitur quod imago mentis ratio est et secundum liberum arbitrium gerit homo Dei imaginem, respondeo quod ratio accipitur dupliciter: aliquando communiter, secundum quod tenet totam rationem partis motivae superioris, et hoc modo idem est cum libero arbitrio indistincte sumpto; aliquando vero determinate sumitur secundum actum discernendi, et sic differt liberum arbitrium proprie sumptum et ratione.

PrevBack to TopNext