Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1
UTRUM ELEMENTA ERANT AEQUALIA SECUNDUM VIRTUTEM QUALITATUM ELEMENTARIUM IN CORORE ADAE.
Quaeritur ergo si elementa erant aequalia secundum virtutem qualitatum elementarium in corpore Adae.
Quod sic, videtur: a. Complexio aequalis ponit aequalitatem qualitatum elementarium, ut habetur a Constantino, aequalitas: qualitatum elementarium ponit aequalitatem virtutis; in Adam autem fuit aequalis complexio; ergo etc. Aequalis autem complexio est quae qualitates elementares aequaliter continet in se vel quando cum moderatione ducitur corpus incolume. Constat enim quod, cum Adam secundum corpus esset optimae complexionis, complexio eius continebat aequaliter qualitates elementares, non solummodo ducens corpus cum moderatione incolume.
b. Item, effectus proprius in causa propria radicatur ; sed longaevitas effectus est aequalis proportionis elementarium qualitatum in corpore; patet igitur, cum Adae fuerit haec longaevitas, poterat enim diu vivere et sine dissolutione, quia, elementares qualitates in ipso fuerunt secundum aequalitatem virtutis. Si enim mixtum propter inaequalitatem dissolvitur, videtur quod illud quod non est dissolubile aequalitatem habuit in proportione virtutis; cum enim omnia corpora ex quatuor elementis constituantur, non est ex mixtis diuturnitas, sed ex proportione mixtorum.
c. Item, ubi in corpore alicuius est inaequalitas virtutis elementarium qualitatum, virtus excellens in potentia, inferens aliis violentiam, frequenti actione abicit a substantia illarum; quod autem est tale, causam suae corruptionis habet in se. Sed dicit Hugo quod "in corpore primi hominis ante peccatum corruptio et infirmitas nulla fuit" ; ergo in illo non erat inaequalitas virtutum huiusmodi.
Contra: 1. Si proportio qualitatum elementarium in corpore Adae causa erat continuationis vitae, poterat igitur sine cibo esse immortalis et continuare vitam; ad quid igitur lignorum fructus in paradiso iussus est edere ?
2. Item, elementa, quae minus habent de mole, magis abundant virtute, et quae magis, minus: unde quantitas virtutis non respondet quantitati molis et e converso, ita quod maior minori et minor maiori, et hoc necessario et infallibiliter; ex quo igitur nullo modo in mixto potest esse aequalitas mixtorum in mole, videtur similiter quod nullo modo potest esse aequalitas in virtute.
3. Item, elementa, quae abundant in levitate, abundant in virtute respectu illorum quae abundant in gravitate: unde levitas attestatur abundantiae virtutis, gravitas diminutioni; si ergo levitas quorumdam elementorum et gravitas aliorum nunquam in aequalitate corporis conveniunt — quod patet per hoc quod gravitas abundat in corporibus animalium respectu levitatis — igitur nec virtutes elementorum similiter, et ita, cum gravitas in corpore Adae abundabat respectu levitatis, et virtus similiter respectu virtutis, et ita non erant elementa aequalia secundum virtutem.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod virtutes elementares possunt considerari dupliciter: vel in relatione ad elementa quorum sunt virtutes vel in relatione ad elementa contraria in quae agunt et quibus agentibus resistunt. Eodem modo duplex est aequalitas virtutum: una virtutum relatarum ad elementa propria ut in quibus radicantur, et haec non est in elementis prout sunt in mixto: ignis enim, sicut plus habet de specie et minus de materia quam terra, sic abundat virtute activa respectu terrae; alia autem est aequalitas ipsarum secundum quod considerantur in relatione ad elementa contraria respectu quorum est mutua actio et resistentia, et haec aequalitas est quando ita proportionantur virtutes quod quantum una potest in agendo, tantum alia potest in resistendo, vel quando ita est quod non est ibi actio aliqua neque resistentia: et haec aequalitas potuit esse in corpore Adae. Unde in corpore eius erat aequalitas complexionis et virtutum eo modo quo dictum est. Nec dico quod aequalitas virtutum erat tota causa perpetuae continuationis vitae in primo homine, sed cum hoc requirebatur fomentum aliquod fructuum paradisi. Unde Hugo: "In corpore eius", id est Adae, "corruptio et infirmitas nulla fuit et extrinsecus praetercuncta fomenta ciborum, quibus corporalem vitam nutrire et sustentare debuit, specialem in ligno vitae medicinam acceperat, qua eamdem vitam contra mortis defectum sanamatque incorruptam potuit conservare". Cum enim corpus illius esset animale, id est indigens alimoniis, defecisset utique nisi alimoniis conservatus esset. De hoc infra plenius dicetur.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur in contrarium, potest dici, sine praeiudicio, quod perpetuitas vitae corporalis Adae ex tribus fuit, scilicet ex proportione mixtorum in aequalitate virtutum, ex tomento fructuum paradisi et natura continente mixta. — Ad huius f rei evidentiam nota quod unum elementum agit in aliud magis vel minus secundum maiorem virtutem vel minorem resistentis. Verbi gratia, ignis tantus agit in tantam aquam et minus agit sive abicit minus a substantia quam in minorem, et iterum in maiorem maiori primo minus quam in minorem minori primo, et, secundum quod additur aliquid quanti aquae, detrahitur proportionaliter aliqua aliquota actionis ignis agentis. Esset ergo possibile tantam aquam esse et tanta virtute resistere quod penitus in eam ignis non ageret, scilicet abiciendo aliquid de substantia, nisi virtus ignis roboraretur. Istud autem accideret, si tanta esset aqua et tantus ignis quod virtutes eorum penitus aequarentur, ita scilicet quod huius esset tanta in resistendo quanta illius in agendo, vel tanta fieret aequalitas quod unum in aliud omnino non ageret, sed esset ibi pax et harmonia secundum commensurationem virtutum, et ita esset mixtio optima. Haec autem mixtio, cum sit nobilissima, decet nobilissimam formam, scilicet animam rationalem primi hominis. Quod si alterius mixtionis corpus aptaretur sibi, cum anima naturaliter amet corpus suum, cum corpus naturaliter deficeret, iniuste ageretur cum ea, cum sine culpa sua privaretur suo amato, quod esset et poena. Formae igitur in aeternum duraturae congruebat corpus in aeternum duraturum; talis ergo debebat esse mixtio in corpore Adae: talis autem mixtio est causa optimae complexionis et perfectissimae sanitatis, qualis erat ipsius. Dicit enim Augustinus, De civitate Dei, quod in carne eius "summa sanitas erat". Sed adhuc poterat talis mixtio deficere, etsi esset optima ex proportione virtutum in elementis prout erant in mixto, nisi alicuius extrinseci adiutorio conservaretur et nisi natura continens mixta salvaretur. Unde ad longaevitatem sive perpetuitatem corporis eius haec tria requirebantur. De iis dicetur infra, ubi agetur de corruptione corporis Adae.
2. Ad aliud quod obicitur, dicendum quod, licet virtutes elementares respondeant proportionaliter moli elementorum secundum quod elementa sunt completa in suis formis et speciebus, nihilominus, quia virtutes illae confringuntur in mixtione et diminuuntur, nihil autem deperit de mole in ipsa mixtione, unde rediguntur virtutes ad aequalitatem et efficitur in mixtis aequalitas virtutis, non existente aequalitate molis. Nec valet argumentum illud, quia, licet quantitas molis respondeat quantitati virtutis eo modo quo tactum est in opponendo, tamen, quia non respondet uniformiter, scilicet maior moles maiori quantitati virtutis et minor minori, sed e contrario, non sequitur quin possit esse aequalitas virtutis in mixto, licet non possit esse aequalitas in mole, quia elementum minoris virtutis posset esse in tanta mole et elementum maioris in tantilla, quod virtutes reducerentur ad quamdam aequalitatem, ut ex dictis patet. Si autem sibi invicem responderent uniformiter, bene sequeretur.
3. Ad aliud dicendum quod gravitas et levitas sunt qualitates materiales respondentes proprie quantitati molis ipsorum elementorum, et propter hoc, sicut non potest esse aequalitas molis elementorum in mixto, sic non potest esse aequalitas gravitatis et levitatis; aliae autem sunt qualitates formales, penes quas attenditur virtus elementaris. Unde, quia, licet levitas, gravitas respondeant virtuti maiori et minori, non sunt qualitates formales, non se habent consequenter ad aequalitatem virtutum elementarium, quae penes qualitates formales attenduntur.