Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 3

DE DIGNITATE CORPORIS HUMANI EX UNIONE CUM ANIMA RATIONALIS.

Tertio quaeritur de dignitate corporis primi hominis et generaliter cuiuslibet quantum ostenditur ex unione eius cum anima rationali.

Circa quod arguitur sic; a. Non quaelibet materia apta est ad susceptionem cuiuslibet formae, sed quanto forma sit nobilior, tanto requiritur materia nobilior; ergo, cum anima rationalis sit forma nobilissima, requiritur quod perfectibile ab illa sit nobilissimum in genere suo. Hoc autem patet ex hoc quod quando aliquid unitur rei nobili, manifestatur eius nobilitas: unde unio animae cum Deo attestatur eius nobilitati; ergo, cum anima sit nobilissima formarum, unio corporis cum anima attestatur nobilitati corporis.

b. Item, finis est optimum in re et cuius gratia alia ; ergo in genere causarum finis est optimum et ad quem ut ad eorum optimum alia referuntur et etiam secundum illum distinguuntur: non enim unumquodque ad unumquemque finem ordinatur, sed comparabilia ad illum; unde ex nobilitate finis ostenditur nobilitas eius quod est ad finem; ergo, cum corporis Adae et generaliter omnium hominum finis sit beatitudo gloriae, et hoc mediante coniunctione eorum cum anima, patet manifeste quod unio ista est nobilitatis eorum ostensiva.

c. Item, unio, quae maxime conformis est nobilissimae unioni, attestatur nobilitati unibilium : hoc patet, quia quod conformius est nobili, illud est magis nobile; sed unio corporis cum anima maxime conformatur unioni gloriae, quae est animae cum Deo, post illam summam unionem quae est trium personarum in una essentia; ergo haec unio attestatur nobilitati corporis uniti. — Minor patet, II Sententiarum, 1 dist., ubi dicit Magister: "Pro exemplo futurae societatis, quae inter Deum et spiritum rationalem in glorificatione eiusdem perficienda erat, animam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulavit luteamque materiam fecit ad vitae sensum vegetare, ut sciret homo quod, si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae in foederationem unam et in amicitiam tantam coniungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creaturae humilitatem, licet longe inferiorem, ad suae gloriae participationem sublimare".

Contra: 1. Corpora caelestia nobilioris sunt conditionis corpore humano, nec tamen sunt apta ad unionem cum anima rationali nec cum aliqua forma ita nobili; non ergo videtur quod unio corporis humani cum anima rationali attestetur dignitati illius. — Probatio primae: Nobilius est illud corpus quod magis est activum quam illud quod est passivum; corpus autem supercaeleste maxime est activum et formae suae maxime unitum, quia ibi tota forma terminat totum appetitum materiae, corpus autem humanum maxime passivum nec insuper forma sua terminat totum appetitum suum; ergo dignius est corpus caeleste quam humanum.

2. Item, ut habetur ab Augustino, coniunctio corporis humani cum anima iuit opus mirabile sive miraculosum. Dicit enim, in libro De spiritu et anima: "Plenum fuit miraculo quod tam divisa et tam diversa ab invicem ad invicem potuerunt coniungi". Et ratio huius est quantitas distantiae inter limum terrae et spiritum vitae. Unde dicit ibidem: "Tanta societas carnis et animae, spiritus vitae et limi terrae!" Ex horum autem mirabili societate ostenditur vilitas corporis humani; ergo haec unio non attestatur nobilitati eius, sed potius vilitati.

3. Item, opposita iuxta se posita magis apparent ; ergo defectus corporis humani ex positione iuxta animam, hoc est ex unione corporis cum anima, magis apparent; igitur illa unio magis est indicium defectus in corpore quam attestans nobilitati.

4. Item, unio corporis cum anima rationali est opus plenum miraculo, ut habetur in libro De spiritu et anima ; in operibus autem miraculosis materia existit in sola potentia obedientiae et passiva ad susceptionem formae ; unio autem formae cum materia tali non attestatur nobilitati materiae, cum ipsa materia sit omnino indisposita ad illam formam; ergo etc.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod unio corporis primi hominis ad animam attestatur nobilitati corporis eiusdem et generaliter aliorum corporum humanorum, ut rationibus praetactis ostenditur; et non solum manifestando, sed faciendo in hoc quod ex tali unione corpus humanum habet dignitatem magnam in participatione vitae rationalis et effectuum gratiae: gratia enim, informans animam, incentiva vitiorum corporalium mitigat. Habet et ampliorem dignitatem ex hoc quod propter vitam illam particeps efficitur beatitudinis, quia illa unio, quae est animae ad Deum per deiformitatem gloriae, quodam modo redundat in ipsum corpus. Habet etiam et perfectissimam dignitatem in genere corporum ex hoc quod ex illa unione, quam habet cum anima, redditum est idoneum ut secundum aliquam partem sui sive aliquod generis sui uniretur Filio Dei in unitate personae, quae unio praecellit et illam quae est naturae et gloriae; quam etiam dignitatem manifestavit Filius Dei per incarnationem suam. Sic ergo secundum modos iam dictos unio talis et ad nobilitatem corporis primi hominis et generaliter omnium hominum facit et plurimum attestatur eidem.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum contra hoc dicendum quod revera corpora caelestia quantum ad aliquid nobiliora sunt quam erat corpus primi hominis et similiter quam corpora aliorum hominum: habent enim aliquas conditiones, scilicet impassibilitatem; incorruptibilitatem, subtilitatem, claritatem, virtutem, quam influunt in corpora inferiora, et appetitum materiae omnino terminatum per formam, quas non habuit corpus primi hominis, in quantum corpus, nec corpora aliorum. Habuit autem corpus primi hominis et similiter corpora posterorum eius aliquas conditiones, quas non habent corpora caelestia, et nobiliores simpliciter conditionibus illorum: ut quod sunt perfecta sive perfectibilia torma nobilissima et mediante illa sunt in potentia producendi in esse sibi similia et in participatione vitae rationalis et aliorum quae tacta sunt. Unde nobilitas corporum supercaelestium terminata est in nobilitate naturae, corporis humani non, sed potius quodam modo gratuita, scilicet gratiae et gloriae, ut ex dictis patet. Praeterea, hoc argumentum. non valet: corpora nobiliora non sunt apta ad huiusmodi unionem, ergo unio ista non attestatur nobilitati corporis unibilis, quia ex alia causa habent esse nobile quam ex habilitate ad huiusmodi unionem, corpus autem unibile habet esse nobile ex aptitudine et habilitate ad illam.

2. Ad aliud dicendum quod corpus humanum et anima possunt dupliciter ad invicem comparari: vel secundum quod utrumque habet proprietates sibi determinatas in genere suo vel secundum quod ad invicem ordinantur ut perfectio et perfectibile. Secundum quod primo modo comparantur, sic propter oppositas conditiones corporis et animae ex comparatione corporis, cuius sunt conditiones ignobiles, ad animam, cuius conditiones nobiles sunt, ostenditur corpus esse ignobile respectu animae: et secundum hanc considerationem unio huiusmodi non attestatur nobilitati corporis, sed ignobilitati potius. Si autem secundo modo comparantur, sic, quia nonnisi aliqua conditione nobilitatis ipsius corporis et harmonia convenienti aptum est et habile ad unionem formae tantae nobilitatis, unio ista attestatur nobilitati illius. Unde ipsorum unio in alia consideratione attestatur nobilitati corporis, in alia ignobilitati.

3. Et per hoc patet responsio ad illud quod sequitur.

4. Ad aliud dicendum quod Augustinus, dicens illam unionem esse mirabilem, habebat respectum ad originem materialem ipsius corporis, ut patet ex verbis eius, quia corpus humanum vocat limum, confirmans quod dicitur per illud Gen. 2, 7: "Fecit Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae". Vel potest verbum Augustini intelligi de corpore primi hominis formato de limo et disposito ad susceptionem animae.

PrevBack to TopNext