Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 1

UTRUM CORPUS PRIMI HOMINIS FUERIT PASSIBILE.

Circa primum quaeritur sic: utrum fuit passibile vel impassibile.

Quod passibile, videtur sic; 1. Nulla dos corporis glorificati est vel erat proprietas alicuius viatoris: hoc autem erat proprium solius Christi, qui assumpsit dotes in via; sed impassibilitas est dos corporis glorificati; ergo etc. - Item, hoc idem videtur per hoc quod nulla alia dos, scilicet claritatis, subtilitatis et agilitatis, conveniebat Adae; eadem ratione nec dos impassibilitatis.

2. Item, quod subiacet versioni sive cor subiacet et passibilitati; sed, secundum scenum, I libro, cap. 4, quae creabi omnino sunt vertibilia: quorum enim ess sione incipit, haec versioni subiecta sur corpus primi hominis a versione incepit;

Contra: a. Passibilitas et impassibilit rerum passibilium et impassibilium p tes, earum attestantes nobilitati maiori et scilicet impassibilitas maiori, passibili nori; cum igitur multae creaturae corpor nino sint impassibiles, sicut caelum et supercaelestia, quarum omnium illa, de qua hic intendimus, fuit nobilissima, videtur quod omnino debuit esse impassibilis.

Respondeo: Ad hoc dicendum quod neque omnino fuit impassibilis neque simpliciter passibilis. Unde Hugo: "Sicut immortalem non dicimus primum hominem fuisse ante peccatum, ut mori omnino non posset, sic etiam nequaquam impassibilem fuisse credere debemus, quasinihil omnino pati potuisset, quia naturam in se passibilem habuit; sed tamen, si non peccasset, sicut nec mortuus, ita etiam sive ad molestiam voluntatis in mente sive ad corruptionem integritatis in corpore passus aliquid omnino non fuisset".

Ad huius evidentiam notandum quod potentia cadit sub differentia multiplici. Quaedam est potentia obedientiae, quae scilicet solum perducitur in actum potentia prima: quo modo in costa fuit potentia ut ex ea fieret corpus mulieris, secundum quod dicit Augustinus quod "in costa non erat ut ex illa fieret corpus mulieris, sed ut fieri posset", Est et alia, quae est solum materialis, ut illa quae passiva est tantum, nullam habens inclinationem sive appetitum ad actum illius potentiae, potest tamen perduci in actum actione creaturae, multiplici medio subiectum sive susceptibile disponente. Quod autem supra dictum est quod potentia, quae est pure materialis, nullo modo inclinata ad actum, solummodo divina potentia potest in. effectum perduci, debet intelligi: nulla superveniente forma sive dispositione media; multiplici tamen interveniente forma sive dispositione potest opere creaturae perduci in actum. Est et alia, quae est possibilis, ut illa quae habet aliquam inclinationem sive appetitum ad actum. Est et alia quae est propinquius disposita, ut est illa quae non solum est in inclinatione qualicumque ad actum, sed habet aliquam dispositionem superadditam. Est et alia, quae est necessitatis, ut illa quae est in coniunctione cum actu. Quaelibet autem istarum trium potentiarum ultimo dictarum est potentia disposita, sed prima dispositione remota, secunda propinqua, tertia coniuncta. Quadam autem correspondentia tot modis potest dici passibilis, ut dicatur passibilis potens pati vel potentia obedientiae vel materiali vel possibili vel disposita vel necessaria. Et hoc dico, extenso nomine potentiae: proprie enim loquendo, potentia patiendi est potius defectus potentiae quam potentia. Et quia, secundum Philosophum, si unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum, tot modis dicitur impassibile. Et intendimus hic de passibilitate et impassibilitate secundum quod dicunt positionem vel privationem passionis innaturalis, secundum quod dicit Damascenus, II libro, quod "passio est motus praeter naturam", et est haec passio cum contrarietate recipientis et recepti. Est enim quaedam passio naturalis, quaedam innaturalis, ut infra patebit.

Cum ergo quaeritur utrum primus homo in primo statu erat impassibilis, dici potest quod secundum quod per hoc quod dicitur impassibile notatur privatio necessitatis ad patiendum vel dispositionis vel possibilitatis sive inclinationis, sic erat impassibilis. Quando enim erat in integritate naturae conditae, non erat in eo natura disposita vel possibilis, scilicet aliqua infirmitate inclinata ad patiendum, sicut postea erat infirmior facta per peccatum. Secundum autem quod impassibile dicit privationem potentiae primo modo sumptae vel secundo, sic non erat impassibilis. Non enim omnino non erat natura illa susceptibilis passionis, cum esset aliquo modo infirmabilis per lapsum in peccatum. Fuit ergo passibilis eo quod erat susceptibilis infirmitatis; impassibilis, eo quod non inclinatus sive declinatus ab integritate, in qua conditus erat, per infirmitatem. Unde neque omnino erat impassibilis neque simpliciter passibilis, ut vult Hugo.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod impassibilitas est dos corporis glorificati etc.: dicendum quod eo modo quo est dos, non conveniebat primo homini. Secundum enim quod dicitur dos, sic dicit privationem omnino et omnis potentiae sive omnis modi patiendi, secundum quem modum, ut ex dictis patet, non dicitur ille fuisse impassibilis.

2. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod Damascenus intendit determinare quod unum solum, scilicet ipsum Primum, sua natura et virtute est invertibile et immutabile, omnia alia sunt vertibilia et mutabilia de natura propria et virtute, quia nihil praeter Primum constat propria virtute. Propter quod nullo modo est vertibile in non-ens neque etiam est mutabile secundum electionem liberi arbitrii sicut rationales creaturae, quae sunt mutabiles secundum electionem per naturam et vertibiles in non-esse, nisi manu Dei, id est omnipotentia, conservarentur, ut dicit Gregorius et Damascenus. Licet ergo omnes creaturae sint mutabiles et passibiles modo iam dicto, non tamen sunt passibiles, loquendo proprie, secundum quod hic intendimus de passibilitate et impassibilitate.

a. Ad aliud quo ostenditur quod primus homo debebat esse omnino impassibilis ratione suae nobilitatis: dicendum quod impassibilitate sic sumpta non fuit praedita nec est aliqua creatura nec attestatur nobilitati creaturae, ut est creatura, sed ut est creatura completa in esse completissimo, ut scilicet quando totus appetitus illius satiatur. Unde, quando satiabitur appetitus humanus omnino, ut quando apparebit gloria Creatoris, secundum Psalmistam, tunc dotabitur homo omnimoda impassibilitate. Unde, licet primus homo esset in primo statu omnium creaturarum corporalium nobilissima, non tamen exigebat status ille quod praeditus esset huiusmodi impassibilitate, sed solummodo status gloriae hoc exigit.

PrevBack to TopNext