Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 1, C. 2
UTRUM PRIMUS HOMO POTERAT STARE EX ACCEPTO IN SUI CONDITIONE.
Sequitur inquirere utrum poterat stare ex accepto in sui conditione. De quo quaeruntur tria: Primum est utrum ex accepto potuit stare simpliciter; secundum, utrum ex illo accepto fuerit invertibilis; tertium, utrum potuit illi dari invertibilitas per naturam, scilicet sine additamento gratiae.
ARTICULUS I
Utrum primus homo ex accepta in prima conditione potuit stare simpliciter.
Quod autem sic, videtur a. ex verbis Magistri, II Sententiarum, 24 dist. Dicit enim: "Sciendum estquod homini in creatione datum est per gratiam auxilium et collata potentia per quam stare poterat, id est non declinare ab eo quod acceperat, sed non poterat proficere in tantum ut per gratiam creationis sine alia mereri salutem valeret". Et ad hoc ostendendum plures inducit auctoritates, cap. 1, 24 distinctione.
b. Item, Anselmus: "Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem propter se" ; sed servando rectitudinem non declinasset ab eo quod acceperat; ergo, cum in conditione ei datum fuerit liberum arbitrium etc.
c. Item, si non posset stare, cum nullus peccet ex eo quod vitare non potest, ut habetur ab Augustino, De libero arbitrio, si cecidisset, non esset illi imputandum ad culpam; sed constat quod hoc est falsum.
d. Item, natura nulli dat esse quin etiam det ei aliquam potentiam permanendi, cum non deficiat in necessariis: unde sicut aliquid naturaliter propagatur, sic etiam in naturali virtute in esse conservatur; si ergo liberum arbitrium homini datum, per naturam propriam innocens erat et immune a culpa, ergo per naturam propriam absque omni gratia permanere poterat in sua innocentia; ergo etc.
e. Item, voluntatis rectitudo solo actu servatur: qui enim rectus est, obliquus esse non potest, quamdiu ipse vult esse rectus; sed "nihil tam est in potestatenostra quam ipsa voluntas", nihil facilius homini recto quam velle rectitudinem; si ergo liberum arbitrium hominis, quantum est de sua conditione primaria, rectum erat, absque omni gratia superaddita rectitudinem servare poterat; ergo etc.
Contra: 1. Iob 41, 24: "Non est potestas superterram quae comparetur ei", dicitur de Behemoth; ex quo patet quod nulla potestas humana naturalis est potestati suae comparabilis; ergo homine habente solummodo naturalia, in quibus conditus erat, fortior erat diabolus; ergo ex accepto in conditione non poterat primus homo illi resistere, sed illo impetente necesse habuit cadere.
2. Item, Augustinus, De gratia et vera innocentia: "Natura humana, etsi in illa integritate, in qua condita est, permaneret, nullo modo se ipsam sine Creatore adiuvante servaret". Ex hoc patet quod sine gratia stare non potuit.
3. Item, si virtute propria posset homo absque omni gratia tentationi resistere, potuisset etiam victoriam de inimico obtinere; sed victoriae respondet corona; ergo absque omni gratia potuisset mereri et pervenire ad gloriam; quod si evidenter falsum est, restat etc.
4. Item, maioris difficultatis est tentationibus resistere quam opera virtutum exercere: hoc bene noverunt experti difficultatem tentationum; ergo maioris difficultatis est stare in bono accepto quam in bonum acquirendum proficere; si ergo non poterat tunc proficere, etc.
5. Item, vitium culpae non opponitur naturae per se, sed potius gratiae, similiter vitium naturae non opponitur gratiae per se, sed potius naturae; est ergo similis comparatio vitii culpae ad gratiam et vitii naturae ad naturam et permutatim, scilicet naturae ad gratiam et vitii naturae ad vitium culpae; ergo si per gratiam sive gratuita non potest quis stare quin labatur in vitium naturae, ergo consimili ratione nec per naturam aliquam sive naturalia quaecumque potest quis stare quin labatur in vitium culpae; ergo primus homo per naturalia non poterat stare quin caderet in culpam.
Respondeo: Dicendum quod primus homo ex acceptis in conditione poterat stare et resistere omni tentationi, sicut habetur a Magistro Sententiarum, nec oportebat illum cadere nisi vellet. Unde Augustinus, De correptione et gratia: "Tunc dederat Deus homini bonam voluntatem, in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum; dederat adiutorium, sine quo in ea non possetpermanere, si vellet; ut autem vellet, in eius reliquit libero arbitrio. Posset ergo permanere, si vellet, quia non deerat adiutorium per quod posset et sine quo non posset perseveranter bonum tenere quod vellet". Cum hoc autem intelligendum est quod, sicut supra dictum est, primus homo conditus fuit in gratia eo modo quo gratia dicitur communiter, scilicet secundum quod comprehendit quidquid est additum naturalibus, quae sunt de generali constitutione rerum, et quod est additum libero arbitrio disponens et faciens ad eius rectitudinem. Nota ergo quod primus homo duplicem habuit gratiam in primo statu, hoc est antequam habuit gratiam gratum facientem, scilicet gratis datam, communiter dicta gratia eo modo quo dictum est, et gratiam superinfusam, quae erat continua influentia virtutis a causa prima. Cum ergo dicitur quod primus homo poterat stare ex acceptis in conditione absque gratia, hoc potest intelligi dupliciter: vel ita quod excludatur continuatio divinae influentiae vel ita quod excludatur appositio novae gratiae. Primum simpliciter est impossibile: nunquam enim liberum arbitrium tentationi resisteret nisi Deus suae bonitatis influentia illud in bono conservaret. Secundo modo veritatem habet pro statu innocentiae. Dicit enim Magister, II Sententiarum, 24 dist., cap. Hic considerandum: "Illud adiutorium homini datum in creatione quo poterat manere, si vellet, fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptela immunis atque voluntatis rectitudo et omnium naturalium potentiarum animae sinceritas atque vivacitas".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur contra hoc per illud Iob: "Non est potestas super terram" etc., potest dici quod, licet potestas diaboli maior sit per naturam, tamen tum quia enervata est per peccatum, tum quia non permittitur totam potentiam suam exercere in tentando, tum quia tentat suggerendo, non violentiam inferendo, non est tantae potestatis neque fuit tunc quod primum hominem vel etiam alium, non subiectum sibi per peccatum, potest vel poterat superare. Praeterea, nullus superari potest nisi volens; unde nullius potestatis est diabolus respectu hominis: potestatis, dico, ad vincendum. Gregorius: "Debilis est hostis qui non vincitnisi volentem".
2. Ad illud quod obicitur per Augustinum, De vera innocentia, scilicet quod "nulla natura, in quacumque sit innocentia vel rectitudine, potest se servare sine divino adiutorio": dicendum quod hoc non dicitur quia natura instituta in primo homine, eo modo quo fuit instituta, ad hoc quod stare posset necesse habuit nova gratia fulciri, sed quia in quocumque statu esset, indiguit influentia divinae virtutis sustentantis illam.
3. Ad illud quod obicitur si posset stare, posset victoriam de tentatione obtinere etc.: dicendum quod plus est victoriam de hoste obtinere quam stare sive hosti resistere. Ad hoc enim quod aliquis,victoriam obtineat de hoste, requiritur quod assequatur oppositum illius quod ab hoste intenditur; hoc autem est quando non solum illi resistit voluntarie, verum etiam meritorie. Tunc enim recte vincitur hostis diabolus, quando ex vexatione tentationis, per quam intendit incurvare ad demeritum, homo proficit ad meritum; hoc autem facere non potest liberum arbitrium nisi per gratiae adiutorium nec potuit in primo homine, quamvis per se posset refugere peccatum.
4. Ad illud quod obicitur quod maioris difficultatis est tentationi resistere quam etc.: dicendum quod quidam posuerunt angelos beatos magna difficultate restitisse tentationi illi qua apostatae ceciderunt. Secundum istos non modica difficultate restitissent primi parentes primae tentationi, quae ratione arduitatis habendae, quam proposuit, violentissime allexit, ut illi ponunt. —Sed hoc simpliciter est falsum, quia tentatio non potest esse alicui violenta sine poena, poenam autem non ingerit tentatio nisi illis in quibus est aliquid quod ad malum compellit; hoc non potuit esse in primo homine ante peccatum, ut habetur a Magistro Sententiarum, II libro, dist. 24. — Aliter ergo dicendum est, scilicet quod in primo statu nullius erat difficultatis resistere tentationi, etiam non habita gratia gratum faciente; proficere autem in merito, ipsa non habita, fuit impossibile. Si autem in illo statu primus homo exercuisset opera de genere virtutum, non propter hoc profecisset in merito, quia opera illa non essent progressa de radice meriti, sed potius de virtute et appetitu naturali. Non enim semper proficit homo in meritum, cum facit opus bonum bonitate morali sive de genere virtutis, sed solummodo quando ipse agens est bonus bonitate gratiae informantis.
5. Ad illud quod obicitur quod similis est comparatio vitii culpae ad gratiam et vitii naturae ad naturam et permutatim etc.: dicendum quod alia fuit comparatio istorum ad invicem in statu naturae conditae et alia in statu naturae lapsae. In statu enim naturae conditae consequebatur integritas naturae ad informationem gratiae, immo ad absentiam culpae. Vitium enim culpae introduxit vitium naturae: ex culpa enim sive peccato primi hominis introducta est corruptio naturae humanae; unde culpa personae fuit causa vitii sive corruptionis naturae. Unde in statu illo gratia non solum erat incontingens vitio culpae, sed vitio naturae; similiter integritas naturae non solum erat incontingens vitio naturae, sed vitio culpae. Propter hoc, licet in statu lapsus gratia sustineat lapsum in vitium naturae, tamen in statu illo nullo modo sustinuisset: omnino enim erant tunc incompossibilia. Similiter, licet naturalia in statu lapsus, quantumcumque sint bona, iuxta quod sustinet status huiusmodi, sustinent lapsum in vitium culpae ipsis non cadentibus in oppositum genus, in statu illo non sustinuissent, immo necessario cecidissent in genus oppositum, quia in corruptionem ab integritate. Propter quod non valet argumentum illud: si per gratiam non potest quis stare quin labatur etc., ergo primus homo per naturalia etc.
ARTICULUS II.
Utrum primus homo ex accepta in sui conditione fuerit invertibilis in malum.
Quod sic, videtur: 1. Duas fecit Deus creaturas rationales a principio, angelum et animam; angelum autem fecit vertibilem in malum; ad hoc ergo quod esset universum completum, decuit illum facere animam invertibilem in malum; sed constat quod fecit illam talem qualem decuit illum facere; ergo etc. Et hoc videtur per Augustinum, dicentem in libro III De libero arbitrio: "Ad plenam perfectìonem universi decuit fieri omnem creaturam quae a recta ratione potuit excogitari" ; sed recta ratione potest excogitari ad perfectionem universi spectare creaturam talem: quod patet per hoc quod quando universum erit in ultima completione, tunc erit creatura talis; ergo etc.
2. Item, honestum propria virtute allicit; ergo magis honestum magis allicit; ergo summe honestum summe allicit et infinitum infinite; ergo, cum primus homo conditus fuerit in notitia et amore summi boni - dicit enim Boethius quod amor et notitia summi boni naturaliter sunt insita humanae animae - ex quo sequitur quod si fuit illo bono allectus, summe fuit allectus illo qui est summe honestus; nihil tale est vertibile ab eo; ergo etc.
3. Item, primus homo conditus fuit secundum animam in esse naturali communi et rectitudine sive iustitia naturali ; ratione qua conditus erat ex nihilo fuit in possibilitate quadam et ad nonesse quantum ad esse naturale, si sibi esset relictus, et similiter ad non-esse quantum ad esse naturalis iustitiae; sed in utroque esse conservabatur per influentiam virtutis divinae; sed melius et magis acceptum fuit Deo esse naturalis rectitudinis sive iustitiae quam esse naturae simpliciter, et quanto aliquid est melius et magis acceptum Deo, magis decet illum in statu illo, influendo, virtutem illi conservare; ergo, si continua influentia virtutis anima primi hominis invertibilis fuit quantum ad esse naturae, multo fortius videtur quod fuit invertibilis quantum ad esse naturalis iustitiae.
4. Item, hoc etiam videtur per divinam bonitatem. Ut enim dicit Dionysius: "Optimi est optima adducere" ; sed melior est natura rationalis quae non potest peccare quam quae potest; cum ergo conveniat Optimum, scilicet Deum, optima adducere, sed secundum quod convenit sibi, adduxit, relinquitur quod adduxit naturam rationalem, scilicet hominem primum, impotentem peccare et ita invertibilem ad peccandum
5. Hoc idem videtur per liberalitatem ipsius: liberalis enim est, et maxime conferentis ex mera grafia, statim dare indigenti quod intendit. Ad quod hortatur divina sapientia, Prov. 3, 28: "Ne dicas amico tuo: Vade et revertere et cras dabo tibi, cum statim possis dare" ; mora enim in dando gratiam dantis denigrat; sed constat quod Deus intendebat facere primum hominem aliquando invertibilem; ergo videtur quod statim fecit eum talem.
6. Idem videtur per divinam sapientiam, quae summa est: maioris enim scientiae est scire malum praecavere quam malo facto remedium adhibere; melius enim providet sibi et alii qui praecavet ne in malum incidat quam qui post casum remedium adhibet; ergo, si divina sapientia maxime manifestanda erat in hominis conditione, videtur quod talem debuit eum fecisse et tanta illum cautela contra lapsum munivisse quod non posset incidere in eum.
7. Item, idem videtur per divinam potentiam quod, ex eo quod infinita est, influit unicuique quantum potest capere: videtur enim, eo quod divina potentia indivisibilis est in se et cum hoc infinita, non minus influere in dando quam sit creatura capax in accipiendo; sed primus homo fuit capax invertibilitatis; ergo etc.
Contra: a. Gloria est bonum laudabile; sed nullus est laudabilis in eo quod habet, nisi habeat illud per merita; ergo, si Deus fecit hominem ad hoc ut perveniret ad statum gloriae et praemii, videtur quod debuit etiam facere hominem in statu meriti; sed status meriti et praemii sunt distincti sicut status viae et patriae secundum legem communem; ergo et dona viae et patriae; si igitur habere impossibilitatem ad peccandum hoc spectat ad securitatem beatitudinis, videtur quod a principio non debuit homini dari.
b. Item, universum ex oppositione mali ad bonum decoratur "quasi quibusdam antithetis", sicut dicit Augustinus, et Eccli. 33, 15 innuit: Contra bonum malum etc. Si ergo Deus universum debuit venustare et decorare, videtur quod hunc decorem universo non debuit auferre; sed, si fecisset hominem invertibilem, iam hic decor non esset; ergo etc.
c. Hoc idem videtur, quia Deus universum fecit ad sui ipsius manifestationem; et sicut Deus est summe potens et sapiens, sic est summe iustus et misericors; ergo tale debuit facere universum in quo manifestaretur eius summa iustitia et summa misericordia ; sed summa iustitia non manifestatur nisi in severitate punitionis malorum, summa misericordia non manifestatur perfecte nisi in liberatione miserorum et remissione delictorum; haec autem non possent esse nisi rationalis creatura facta esset in statu in quo posset peccare; ergo divina iustitia et misericordia exigebat hominem vertibilem fieri.
Respondeo: Ut ex supra dictis patet, Deus creaturas, et maxime rationales, condidit et etiam modum et qualitatem in conditione convenienter observavit ad sui magnificentiam declarandam et creaturae rationalis utilitatem. Nota ergo quod, etsi divina operatio non indigeat approbatione, pro eo quod quidquid Deus facit, optime facit, verumtamen ad excitandam devotionem in mentibus fidelium et compescendam rabiem in ore blasphemantium et Deum in suis operibus inculpantium, multiplex potest assignari ratio quare Deus fecit hominem vertibilem in malum. Una est manifestatio divinae potentiae. Voluit enim Deus ostendere homini quod sicut sine eo factus non fuerat, ita nec sine ipso persistere poterat. Ut ergo homo nosceret quod divinum posse non solummodo est omnis potentiae creativum, sed etiam omnis potentiae conservativum et quod ille solus est indefectibilis et invertibilis, ideo placuit sibi creaturam rationalem facere vertibilem nec ipsam confirmare in bono, quousque illi constaret quod ipse solus est in quo non cadit non posse. — Secunda ratio est manifestatio divinae sapientiae, quae ostenditur ex tribus, scilicet ex ordine malorum cum bonis sive ad bonum, virtutis ad actum proprium, meriti ad praemium. Ex vertibilitate enim hominis in malum, quod quidem malum Deus ordinat cum bonis et ex quo bonum elicit, divina sapientia manifestatur. Maioris enim sapientiae est scire ordinare bona cum malis et elicere bonum ex, malis quam ordinare solummodo bona cum bonis et ex bonis elicere bona: et ideo, cum non deceret Deum facere mala, debuit talem facere creaturam, quae posset in operando deficere et malum committere, ut Deus mala illa ordinando suam sapientiam declararet. Dicit enim Augustinus, XI De civitate Dei, 18 cap.: "Neque Deus ullum, non dico angelorum, sed vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nossetquibus eos bonorum usibus commodaret". Ostenditur etiam divina sapientia ex ordine virtutis ad actum proprium: sic enim divina providentia omnes res administrat, ut eas agere propriis motibus sinat: et ideo hominem condidit in libertate arbitrii "et in manu consilii sui reliquit" ; hoc enim competebat regimini divinae sapientiae in conservatione ordinis, qui attenditur ex comparatione virtutis ad actum proprium. Ostenditur etiam ex ordine qui attenditur ex comparatione meriti ad praemium. Quia nemo dignus est coronari "nisi qui legitime certaverit", II Tim. 2, 5, ideo decuit divinam sapientiam hominem prius quasi in campo certaminis examinare quam in gloria exaltare. — Alia ratio est manifestatio divinae misericordiae, quae potissime manifestata est, cum Unigenitum suum tradidit pro servi liberatione. — Alia ratio est manifestatio divinae iustitiae, quae potissime manifestatur in hoc quod Deus retribuit unicuique secundum opera sua, bonis scilicet bona aeterna retribuendo, malis aeterna poena puniendo. Haec autem retributio et punitio et praefata misericordiae liberatio non esset nisi Deus hominem in statu vertibilitatis condidisset. — Praeterea, alia ratio est augmentum gloriae beatorum. Gloriosius enim est homini, in vertibilitate ad malum condito, quodam modo ex meritis gloriam obtinere quam [in] invertibilitate conditum fuisse et sic sine aliquo genere meriti beatificari; propter hoc ad commendationem iusti vertibilis in malum dicitur Eccli. 31, 10: "Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere malum et non fecit". Huiusmodi ergo rationibus patet quod congruit Deum hominem vertibilem fecisse; unde rationes ad hoc adductae sunt concedendae.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc, scilicet de completione universi: dicendum quod ex hoc potius esset deformatio universi et defectus quam completio. Ad completionem enim universi et decorem est solummodo Deum deficere non posse nec vertibilem esse: et rationalem creaturam defectibilem et vertibilem esse: et hoc duobus modis, ita quod aliqua sit vertibilis semel, id est vertibilis cum impossibilitate revertendi, scilicet angelica; alia vertibilis pluries, id est vertibilis cum possibilitate revertendi. Magis ergo est ad completionem et decorem universi hominem fuisse conditum vertibilem quam invertibilem. Praeterea, magis conveniebat ad divinam potentiam, bonitatem et sapientiam manifestandam hominem fuisse sic conditum quam sic, et ad hominis gloriam. — Ad illud quod subditur quod ad plenam perfectionem universi decuit fieri omnem creaturam quae a ratione recta potuit excogitari: dicendum quod aliud est dicere omnem creaturam et dicere singulas creaturas vel unamquamque: omnem enim dicit multitudinem in ordine. Praeterea, excogitare non dicit solummodo conceptionem intellectus sive apprehensionem, sed cum ratione et iudicio; cogitatio enim est simul agitatio: unde excogitare dicit conceptionem intellectus cum ratione et iudicio pertecto. Haec enim praepositio ex auget in compositione, cum dicitur excogitare. Unde, licet hominem fuisse conditum invertibilem potuit a recta ratione concipi sive apprehendi ut erat de numero singulorum, non tamen ut erat de numero omnium poterat. excogitari. — Ad illud quod subditur quod quando universum erit in ultima completione, tunc erit homo talis: dicendum quod tunc erit status praemii et anima erit in quadam deiformitate; propter quod tunc erit quod nunc non est.
2. Ad aliud quod obicitur quod summe honestum summe allicit etc.: dicendum quod hoc verum est quantum est de aptitudine et efficacia allicientis, ipsa tamen anima, quantumcumque sit naturalibus praedita, nisi fuerit gratia disposita et informata, non sic allicitur. Nisi enim fuerit a curvitate naturae per gratiam erecta et a tenebris obscuritatis naturalis purgata, ita quod apta sit ad figendum aspectum in candore luminis aeterni, non erit apta neque etiam possibilis ad hoc quod summe alliciatur, sed inspecto candore illo "lucis aeternae", quae est inaccessibilis viatoribus, perfecte rapietur anima in summe honestum et summe allicietur: unde sic allici comprehensorum est, non viatorum.
3. Ad illud quod obicitur quod quanto aliquid est melius et magis acceptum Deo, tanto etc.: dicendum quod hoc verum est conservatis congruitate et condecentia divinae excellentiae, modo et ordine perfectionis statuum et retributionis perfectione. Ut enim ex dictis patet, plus congruit divinae excellentiae, scilicet potentiae, sapientiae, iustitiae et misericordiae, hominem fuisse conditum vertibilem quam invertibilem, et etiam magis congruit statui perfectionis humanae et gloriae eiusdem perfectioni, sicut infra patebit.
4. Ad illud quod obicitur per auctoritatem Dionysii quod eius est facere hominem optimum: dicendum quod est optimum simpliciter et est optimum in ordine. Cum autem dicit Dionysius quod "Optimi est optima adducere", non intelligit absolute, sed in ordine, et ideo ex hoc non sequitur quod homo debuerit fieri in optimo statu simpliciter, sed in statu in quo optime salvaretur universitatis ordo et pulcritudo; et sic tactus est, cum productus fuit in statu vertibilitatis ut ordinato processu perveniret et merito ad praemium et ab imperfecto ad pefiectum, ab inferiori ad supremum.
5. Ad illud quod obicitur de summa liberalitate, dicendum quod, etsi Deus sit liberalissimus, tamen liberalitas non praecludit viam iustitiae et sapientiae. Ideo sic dona sua distribuit largiter, ut tamen non excludatur sapientiae recta ordinatio vel iustitiae iusta retributio ; ideo non statim debuit beatificare et confirmare, sed merita hominis expectare.
6. Ad illud quod obicitur quod maioris sapientiae est praecavere malum etc.: dicendum quod falsum est, immo multo maioris sapientiae est morbum bene curare quam naturam a morbo praeservare. Unde Augustinus, in Enchiridion: "Melius iudicavit Deus de malis bona facere quam mala nulla permittere". Et maiori etiam sapientiae attestatur, ut praedictum est, sic res ordinare, ut ex superveniente deordinatione non deturpentur, sed earum ordinatio decoretur.
7. Ad aliud quod obicitur per potentiam divinam, quae infinita est et simplex etc.; dicendum quod, licet sit infinita, eo tamen quod influit et agit per electionem, moderate, secundum quod exigit quantitas effectus inducendi, operatur. Omnipotentia enim Conditoris non solum potest in omnia quae vult ipsa divina voluntas, sed potest in omnia ut vult; propter quod potest in effectus nobiliores et minus nobiles ; maiores et minores secundum electionem suae voluntatis. Et, licet divina potentia simplex sit, non propter hoc exerit se totaliter in agendo, immo moderate operatur, iuxta beneplacitum suae voluntatis. Unde quod est in se impartibile, partitur in suis effectibus, sicut legitur de "spiritu intelligentiae quod est multiplex et unicus", Sap. 7, 22.
ARTICULUS III
Utrum libero arbitrio primi hominis potuit dari invertibilitas per naturam.
Sequitur inquirere utrum libero arbitrio hominis primi vel alicuius creaturae poterat conferri quod esset invertibile per naturam, scilicet sine gratia superaddita.
Quod sic, videtur: 1. Et primo a simili sumpto a luce corporali. Contingit enim reperire lucem corporalem quam impossibile est per naturam in se obnubilari, sicut lucem empyrei vel lucem solis; si ergo lux spiritualis multo purior est quam corporalis, videtur quod anima humana potuit fieri in perfectione tanti luminis per naturam, quod nullo modo posset obscurari nec per ignorantiam nec per culpam.
2. Item, contingit reperire aliquam substantiam corporalem intransmutabilem quantum ad substantiam et quantum ad proprietates, sicut est corpus ultimum, scilicet empyreum, et hoc non habet solum per gratiam, sed etiam per naturam; ergo pari ratione est spiritualem substantiam per naturam in tanta stabilitate fieri, quod nullo modo valeat permutari a rectitudine naturali; si enim hoc reperitur in substantia corporali, multo fortius reperiri potest in substantia digniori.
3. Item, gratia est perfectio naturae et perfectio conformatur suo perfectibili; si ergo gratia confirmationis omnino reddit naturam impossibilem ad peccandum, videtur quod anima humana naturaliter capax sit talis stabilitatis et invertibilitatis.
4. Si tu dicas quod non est capax talis invertibilitatis nisi mediante gratia - obicitur contra hoc quia talis vertibilitas ad malum aut est essentialis ipsi naturae aut non. Si est essentialis, ergo videtur quod per gratiam non possit auferri. Si non est essentialis, ergo videtur quod sine tali vertibilitate ad malum possit natura rationalis fieri, salva sua natura et nulla superaddita gratia. — Propter hoc est quaestio: cum tam liberum arbitrium hominis quam gratia sit creatum, ut quid dari potest gratiae inflexibilitas ad malum et non potest dari creaturae rationali? Videtur enim ratione consimili quod, si potest dari uni, quod possit dari alteri.
5. Item, licet omnis creatura per se sit vertibilis secundum naturam, aliquae tamen tales creantur a sua origine quod impossibile est eas corrumpi, et hoc habent sine aliquo addito naturalibus, sicut patet in aliis simplicibus: unde angeli et animae per naturam sunt immortales ; ergo pari ratione videtur quod aliquae animae possint creari per naturam ad malum inflexibiles; videtur igitur possibile tale adiutorium a Deo conferri per quod naturaliter ad malum non posset inflecti.
Contra: a. Ista duo sunt convertibilia, sicut vult Damascenus et etiam Augustinus, videlicet esse creaturam et esse vertibile ; sic ergo in omni creatura necesse est esse aliquam vertibilitatem; sed in substantia spirituali non est vertibilitas secundum substantiam; ergo necesse est quod sit secundum electionem; ergo impossibile est substantiam creatam habere liberum arbitrium per naturam inflexibile.
b. Item, non est per naturam magis arctatus affectus quam intellectus; sed intellectus, eo ipso quod intellectus est, per naturam suam est natus omnia intelligere ; pari ergo ratione affectus per naturam suam est potens hoc vel illud appetere, ergo ab uno oppositorum in alterum transire; ergo omnis affectus creatus, quantum est de natura sua, non solum bonum simpliciter, sed etiam apparens, non solum bonum concessum, sed etiam prohibitum, potest velle et potest eligere; ergo etc.
c. Item, liberum arbitrium creatum, hoc ipso quod creatum est, factum est debens aliquid suo Creatori, videlicet honorem; ergo, si dominatur suo actui, potest non reddere quod debet; sed hoc est peccatum; ergo necessarium est liberum arbitrium, quantum est de sua natura, fieri flexibile ad peccatum.
d. Item, si liberum arbitrium per naturam suam esset inflexibile ad malum, ergo stare in bono et facere bonum esset ei naturale; ergo omne opus egrediens a libero arbitrio esset in genere operis naturalis et nullum esset in genere moris; ergo, si hoc verum est, nullum esset meritorium, nullum etiam esset laudabile, per nullum etiam opus quod iaceret esset liberum arbitrium ad gloriam ordinabile; sed hoc est contra naturalem liberi arbitrii institutionem; ergo impossibile est alicui creaturae dari liberum arbitrium per naturam inflexibile.
Respondeo: Cum dicitur aliquid dari alicui, per hoc quod dicitur dari notatur aliquid medium inter dantem et accipientem. Cum ergo quaeritur utrum dari potuit libero arbitrio primi hominis per naturam quod esset invertibile in malum: dicendum quod, in quantum hoc quod dicitur dari dicit rem suam relatam ad accipientem, non potest; per naturam dico, quia hoc est privare liberum arbitrium natura propria, et esse eius naturali repugnat, ut infra patebit. Secundum autem quod dicit rem suam relatam ad ipsum dantem, scilicet Deum, loquendo de potestate absoluta, potuit, loquendo de potestate ordinata, non potuit. Et dico potestatem ordinatam qua influit esse rebus, secundum quod praevidit et ordinavit eas fiendas et ordinandas ab aeterno; potestatem absolutam dico qua potuit aliter ab aeterno praevidisse res fiendas et ordinandas et illis naturas alias in tempore indidisse: potuit enim ab aeterno praevidisse primum hominem futurum invertibilem quantum ad liberum arbitrium et illum talis naturae condidisse in tempore. Ex iis patet quod impossibile fuit hominem primum vel aliquam creaturam rationalem habere liberum arbitrium invertibile ad malum, quia hoc repugnat naturae ipsius creaturae rationalis et a parte principii initialis et a parte termini finalis. — Quod sic patet: Si liberum arbitrium creaturae rationalis fieret naturaliter invertibile ad malum, aut hoc esset propter ipsius arctationem ad bonum aut propter ipsius determinationem ad bonum. Si propter arctationem, ut sic scilicet faceret bonum sicut lapis tendit deorsum, iam revera nec liberum arbitrium esset liberum nec opus eius laude dignum, et ita ineptum esset ad finem propter quem est factum, scilicet ad praemium gloriae. Si autem inflexibile esset ad malum propter determinationem ad bonum, quia sic potens esset per naturam propriam in bonum ut non posset verti in malum, sicut est de libero arbitrio divino, quod ad sola bona determinatum est, iam tale liberum arbitrium careret vanitate per naturam suam; ergo iam non esset creatura nec productum ex nihilo, et ita hoc esset contra naturam principii initialis, quantum ad hoc quod dicimus creaturam rationalem ex nihilo esse productam. Repugnante ergo natura rationalis creaturae et ex parte initialis principii et ex parte finalis termini, impossibile fuit primum hominem vel aliam creaturam rationalem habere liberum arbitrium per naturam invertibile ad malum: per naturam, dico, propter illos qui habent hoc per beneficium gratiae perfectae, sicut illi qui iam gaudent beatitudine. — Si obiciatur quod Deus de potentia absoluta posset contulisse illis naturam talem, ut supra tactum est, et nihilominus essent creaturae et producta in esse de nihilo: dicendum quod Deus de potentia absoluta non posset creaturae rationali contulisse naturam talem, scilicet quod staret per naturam propriam in invertibilitate tali. Posset tamen contulisse naturam talem quod posset stare in tali invertibilitate gratia superinfusa continue influente et ipsum liberum arbitrium in hoc conservante. Unde talis invertibilitas non posset esse per naturam, sed solum beneficio Conditoris. Possunt ergo concedi rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod primo obicitur contra hoc de luce corporali, dicendum quod non est simile, tum propter hoc quod fons lucis corporalis reperiri potest in genere creaturae, fons autem lucis spiritualis in genere creaturae nequaquam, sed est ipse Creator, iuxta illud Eccli.: "Fons sapientiae verbum Dei in excelsis" ; tum etiam quia lux corporalis respectu actus lucendi arctationem habet a Conditore suae naturae: unde eius lucere non est laudabile, quia pure naturale. Non sic est de rectitudine et operatione rationalis creaturae sive voluntatis deliberativae.
2. Ad illud quod obicitur quod aliqua substantia corporalis per naturam est immutabilis etc., iam patet responsio, quia non valet creatura rationalis ut est creatura in sua natura condita nec deceret illam sic esse arctatam ad suum opus sicut corporalem ad suum, sive etiam quia non tenet summum in genere spiritus, sicut aliqua creatura corporalis tenet summum in genere corporum. Verumtamen dici posset quod omne corpus mutabile est aliquo genere mutationis, ut vult Augustinus, sive quia ipsum mutatur in se, sicut ista corpora inferiora, sive quia aliqua mutantur in ipso, et hoc ultimo modo posset esse mutatio in supremo corpore, scilicet in caelo empyreo. Iste tamen modus dicendi mutationem est extraneus.
3. Ad illud quod obicitur de gratia confirmante, dicendum quod gratia dicitur esse perfectio naturae, non solum quia illam adiuvat, sed quia defectum eius excludit. Unde in omni natura creaturae rationalis est aliquis defectus naturalis, qui per gratiam habet excludi, quantumcumque illa natura in genere creaturae sit perfecta; et ideo non sequitur quod si aliquid convenit alicui per gratiam, quod conveniat per naturam.
4. Et si obiciatur quod Deus potuit dare naturae quod dedit gratiae — dicendum quod natura, ut est natura haec, non fuit nata suscipere hoc quod Deus dedit gratiae. Sicut enim alia est natura operis moralis, alia operis naturalis, nec proprietas operis moralis potest convenire operi naturali nisi naturale desineret esse naturale, sic in proposito intelligendum est: laus enim et vituperium, quae est proprietas operis moralis secundum quod huiusmodi, non potest competere operi naturali in quantum huiusmodi.