IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 1
UTRUM MALUM HABEAT CAUSAM.
Ad primum a. facit quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Malum est imperfectum et non collocatum et sine causa".
b. Item, si malum habet causam, aut habet bonum aut malum. Bonum non est causa, quia "boni est bona producere", sicut dicit Dionysius. Si malum, erit in infinitum abire aut ponere malum non creatum: quod quia impossibile est, eo quod nulla est sempiterna sive aeterna voluntas mala, ergo malum non habet causam. Haec ultima pars elicitur ex eo quod dicit Augustinus, XII De civitate Dei: "Non poterat esse sempiterna voluntas mala". Si ergo non est sempiterna, quis eam fecit, quaero.
Contra: 1. Dionysius: "Bonorum causa estuna causa; si bono malum est contrarium, malisunt causae multae".
2. Item, omne quod coepit esse, causam habet, Iob 5,5: "Nihil fit in terra sine causa" ; sed malum coepit esse ; ergo malum causam habet; ergo non est incausabile.
Respondeo: Dicendum quod malum non habet causam propriam, quae reducatur, secundum quod huiusmodi, ad causam primam ; nec habet causam efficientem, sed deficientem sicut dicit Augustinus, XII De civitate Dei, 9 cap.: "Mali non est causa bonum, sed defectus a bono".
Si autem dicatur quod malum habet causam deficientem, tandem est venire ad primum defectum, qui defectus, cum non sit semper, causam habebit - respondeo quod causa ipsa est ipsum liberum arbitrium, quod se ipso deficit quantum ad bene esse, sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Ipsum malum si quaeratur, causa eius haec est: liberum arbitrium". Dicit enim: "Peccare est, spreto incommutabili bono, commutabili bono adhaerere" ; quod facimus propriae voluntatis arbitrio.
On this page