Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, Praeambulum

Circa peccatum vero Luciferi primo quaeritur ex parte subiecti, quis fuerit ille angelus, hoc est de quo ordine, utrum fuerit supremus angelorum, et cetera quae spectant ad ipsum subiectum; secundo, quod fuit eius peccatum; tertio, quod fuit motivum; quarto, de qualitate peccati, utrum scilicet remediabile vel irremediabile, et utrum posset esse veniale vel tantum mortale; quinto, utrum adhuc peccet illo genere peccati; sexto, si peccatum illud est causa peccati et quo modo; septimo, de hoc quod diabolus dicitur caput malorum, videlicet de capite et corpore; octavo, quare Scriptura non fecit mentionem expresse de hoc peccato, sicut facit de peccato secundo, quo hominem tentavit; nono, utrum illi peccato statim annexum esset aliud, scilicet peccatum invidiae, aut non statim; decimo, quae sunt peccata diaboli secundum se ipsum, videlicet quae sunt peccata quae conveniunt spirituali naturae et quae non conveniunt; undecimo, utrum statim peccavit, cum factus fuit, aut non statim.

PrevBack to TopNext