Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 2

QUO MODO DAEMONES IN AERE CALIGINOSO PUNIANTUR.

Secundo quaeritur quo modo daemones in aere caliginoso puniantur.

1. Si enim angelis sanctis non est gaudium esse in corpore luminoso quocumque — ut si essent in aere illuminato, non propter hoc esset eis maius gaudium — ergo per oppositum non erit poena ipsis daemonibus quod sunt in corpore caliginoso.

2. Praeterea, corpus naturaliter inferius est spiritu; ergo non agit in spiritum; aer autem caliginosus est corpus; ergo non agit in spiritum daemonis; ergo nulla passio infertur ab ipso corpore; et omnis poena passio est; ergo nullo modo poena ex corpore caliginoso infertur ipsis daemonibus.

Sed contrarium videri potest, a. quia poena dicitur affectio involuntaria ; affectio autem involuntaria in daemonibus est esse in aere caliginoso, videlicet contra voluntatem primitus institutam; ergo est poena in illis.

b. Praeterea, ignis gehennae, licet corporeus sit, nihilominus affligit ipsos spiritus delinquentes ex Dei ordinatione; ergo pari ratione, cum aer caliginosus sit corpus, non impeditur quin possit esse in poenam daemonibus.

[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod, cum status daemonum in praesenti mediam rationem teneat inter statum innocentiae quem habuerunt, et statum poenae aeternae, cui deputati sunt, congruebat ut, dum essent in statu medio, haberent aliquid de potentia et aliquid de passibilitate: unus enim status ad potentiam pertinebat, alter vero status ad miseriam, et distant loca iis statibus congruentia, scilicet caelum empyreum et infernus. Convenit ergo ut locum medium teneant duobus congruentem, scilicet ut possint agere et possint pati, et ideo in aere sunt et caliginoso, ut esse in aere et de parte aeris facere quod sibi permissum est pertineat ad agere, esse vero in caliginoso pertineat ad pati.

[Ad obiecta]: 2. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dici potest quod, licet aer corpus sit, corpus autem de sua natura non agat in spiritum, nihilominus, quia non servavit ordinem suum ipse spiritus, in hoc cecidit ut a corpore pateretur vel sibi inde assumeret corpus.

1. Ad aliud vero dicendum quod non est simile. Angeli enim boni naturaliter praeeminent corporibus, et ideo de essentia gaudii eorum non est dispositio corporis; sed angeli mali, quia spiritus sunt ex natura, in hoc habent poenam quod a corporibus vel in corporibus patiuntur.

PrevBack to TopNext