Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 3, C. 1

DE DEFINITIONIBUS PECCATI ACTUALIS.

Cum autem plures sint definitiones, quae datae sunt a Sanctis de actuali peccato, quasdam tangemus, quae principaliter congruunt praesenti tractatui.

1. Dicit enim Augustinus quod "peccatum est conversio voluntatis indebita ad commutabile bonum".

2. Item, in libro De libero arbitrio: "Peccatum est, spreto incommutabili bono, adhaerere commutabili bono".

3. Item, Ambrosius: "Peccatum est praevaricatio legis divinae et caelestiuminobedientia mandatorum".

4. Item, Augustinus, in libro De vera religione: "Peccatum est appetere quaeChristus contempsit, vel fugere quae Christussustinuit".

5. Item, in libro Sententiarum: "Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei".

6. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Peccatum est h affectio mala voluntaria".

7. Item, Augustinus: "Peccatum est actus incidens ex defectu boni".

8. Item, Anselmus: "Peccatum est carentia debitae iustitiae ex propria voluntate procedens". Sic enim dividitur actuale peccatum contra originale; originale enim peccatum est carentia debitae iustitiae aliunde contracta.

Cum ergo tot sint definitiones peccati, sic possunt inter se distingui secundum comparationem ad causas diversas, vel quae sunt peccati vel sui oppositi: peccatum enim in privatione consistit. — Definitur autem peccatum actuale penes materiam multipliciter. Est enim materia in qua et est materia circa quam et est materia ex qua. Materia in qua determinatur cum dicitur: "Peccatum est affectio voluntaria" etc.; affectio enim voluntaria est illud, in quo fundatur primo peccatum actuale. Materia vero circa quam notatur cum dicitur: "Peccatum estdictum vel factum" etc.; circa enim haec contingit esse peccatum. Materia vero ex qua notatur cum dicitur: "Peccatum est actus incidens ex defectu boni" ; nam cum dicitur ex defectu boni, notari potest defectus potentiae vel scientiae vel bonitatis, prout dicitur peccatum aliud est ex infirmitate etc. — Definitur etiam peccatum penes formam suam, scilicet privationem, cum dicitur "carentia debitae iustitiae" etc., et adiungitur causa propria efficiens, cum dicitur "ex propria voluntate" etc. — Definitur etiam respectu causae finalis sive respectu finis ipsius peccati, cum dicitur: "Peccatum est conversio voluntatis indebita ad commutabile bonum". Definitur etiam respectu causae finalis a qua deficit, cum dicitur: "Peccatum estaversio ab incommutabili bono" sive "spreto incommutabili bono" etc. — Definitur etiam respectu efficientis a quo deficit, cum dicitur: "Peccatum est praevaricatio legis" etc. — Definitur etiam respectu exemplaris a quo deficit, cum dicitur: "Peccatum est appetere quae Christus contempsit" etc. Sic ergo potest definiri et per causas proprias et per defectus causarum ipsius boni.

Quaedam autem definitiones sunt communes veniali peccato et mortali, ut "peccatum est affectio mala voluntaria" et "peccatum est actus incidens ex defectu boni" et "peccatum est conversio voluntatis indebita ad commutabile bonum". Quaedam vero sunt propriae actualis mortalis, ut "peccatum est praevaricatio legis divinae" etc. et "peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei" et "peccatum est appetere" etc. — tamen et illa posset esse venialis peccati — et "peccatum est carentia debitae iustitiae", quae convenit actuali mortali secundum quod debita iustitia dicitur esse in persona secundum se: nam si referatur ad actum tantum, potest dici quod veniale peccatum est carentia debitae iustitiae.

PrevBack to TopNext