Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 2

UTRUM OTIUM SIT MORTALE VEL VENIALE.

Secundo quaeritur utrum sit mortale vel veniale.

Et videtur esse veniale. 1. Unde Gregorius: "Quisnaminveniri potest, qui, quantumlibet perfectus sit, de otioso tamensermone non peccet?" Sed perfectio non potest simul stare cum peccato mortali; ergo otium non est peccatum mortale; ergo veniale.

2. Item, Gregorius: "Si ratio de otioso sermone exigitur, pensandum est quae poena illud multiloquium sequitur, in quo superbiae verbo peccatur". In quo innuitur comparatio peccati venialis ad mortale in genere locutionis; ergo verbum otiosum est veniale peccatum, et ita otium est veniale peccatum.

Contra. a. Augustinus, in libro De civitate Dei: "Diabolus otio hominem occupavit et possedit". Sed nullus venit in possessionem diaboli nisi per mortale peccatum; ergo otium est mortale peccatum.

b. Item, Bernardus, Ad Eugenium: "Nugae in ore sacerdotis sunt blasphemiae; interdum, si incidant, ferendae fortassis, referendae nunquam. Consecrasti os tuum Evangelio, talibus iam aperire illicitum est, assuescere vero sacrilegium est". Cum ergo blasphemia sit mortale peccatum, erit otiositas huiusmodi mortale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod otium, secundum quod dicitur improba voluntas quiescendi ab opere iustae necessitatis et piae utilitatis, quandoque est veniale peccatum et quandoque mortale. Veniale peccatum est, cum fit delectatio in aliquo quod est citra Deum, quod est apparens delectabile; mortale vero, cum praeponitur aliquod commutabile bonum incommutabili.

[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc ergo accipiuntur auctoritates praedictae. Illa enim prima auctoritas non loquitur de omni otio quod est sermonis, sed de illo quod est in viro perfecto ex aliquo lubrico linguae.

2. Secunda vero auctoritas loquitur de otio quod provenit in sermone ex hoc quod homo secundum statum naturae corruptae vix potest custodire se a peccato linguae, secundum illud Iac. 3, 8: "Linguam hominum nullus domarepotest", et Eccli. 14, 1: "Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore". Et ideo dicitur in Eccli. 22, 33: "Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis", in quo notatur veniale, "et lingua mea non perdat me" ? in quo notatur mortale.

a—b. Aliae vero rationes, quae sunt ad oppositum, non arguunt quod omne otium sit mortale, sed quoddam et in quodam statu personae.

PrevBack to TopNext