IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 6
UTRUM RELIGIOSI TENEANTUR AD OPUS MANUALE.
Occasione praedictae quaestionis de otio sive otiositate quaeritur utrum religiosi teneantur ad opus manuale.
Quod videtur, 1. per simile. Sicut enim ab illa lege, qua dictum est in Gen. 3, 16: "In dolore paries", nulla mulier est excepta praeter B. Virginem, quae non concepit de viro, sed de Spiritu Sancto, similiter ab illa lege: "In sudore vultus tui vesceris" etc. nullus debet excipi; ergo omnes tenentur laborare.
2. Item, Act. 20, 34, super illud: "Ad ea quae necessaria erant mihi", Glossa: "Exemplum operandi est episcopis, quo discernuntur a lupis". Ergo, si non laborant, non discernuntur a lupis; per lupos autem significantur peccatores; ergo peccant si non laborant.
3. Item, II ad Thessal. ultimo, 11: "Audivimus quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: iis autem, qui eiusmodi sunt praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio laborantes panem suum manducent". Ergo ex doctrina, apostolica tenentur operari manualiter. Quidam vero intelligi volunt de operibus spiritualibus. Quod non videtur, tum per exemplum ipsius Apostoli, tum per verba etiam ipsius praecepti.
Contra. a. Dicitur in Evangelio: "Dignus est operarius mercede sua" ; super quo dicitur: "Apparet non esse iussa, sed permissa".
b. Item, contemplativa vita potior est activa; religiosi vero tenentur ad contemplativam; ergo pro actu contemplativae dimittere tenentur ea quae sunt activae; sed operari manualiter pertinet ad activam; ergo dimittendum est a religiosis pro actu contemplativae; non ergo tenentur. — Item, Dominus dicit in Evangelio illi qui volebat sepelire patrem suum: "Sinite mortuos sepelire" etc., "tu autem annuntia regnum Dei". Ergo minus bonum dimittendum est pro maiori bono; sed maius bonum est oratio quam manuum operatio; ergo a religiosis dimittenda est manuum operatio pro oratione et huiusmodi actibus spiritualibus; ergo non tenentur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod religiosi quidam sunt, in quorum Regula exprimitur de labore manuali ; quidam sunt, in quorum Regula non exprimitur quod teneantur. Ubi autem exprimitur quod teneantur, de illis planum est; ubi autem non exprimitur quod teneantur generaliter, poteste esse quod teneantur in certis casibus. Si enim religiosi sunt quibus committitur officium praedicationis, ne gravant auditores in administratione rerum suarum, maxime tali gravamine quod faciat eos resilire ab auditu praedicationis sive a doctrina fidei, nihil tunc debent ab eis accipere, sed propriis manibus laborare vel mendicare. De hac causa satis dicit Augustinus, in libro De verbis Evangelii. Alia ratio est, ut alios, qui proni sunt ad otium, ad laborem excitent. Unde Augustinus, De opere monachorum: "Utinam isti, qui vacare volunt manibus, vacarent et linguis, ne multos ad imitationem otii invitarent!" Tertia ratio est ad vitandum scandalum hominum infirmorum. Possent enim aliqui dicere: isti intraverunt religionem ne manibus laborarent et sic suavius viverent. Simpliciter tamen non tenentur nec universaliter, quia debent vacare operi meliori, cui pro Christo se dedicaverunt.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primum respondendum est quod illud quod dicitur in Gen. 3, 19: "In sudore vultus tui" etc. non intelligitur tantum de labore manuum, sed de quocumque opere laborioso, a quibus non absolvuntur religiosi. Quod si quis esset ita contemplativus ut non ad actionem laboriosam descenderet, nihilominus illa lex, quae dicitur in Gen. 3, 19, ad statum hominis reterretur: si enim ipse non laboraret, alius tamen pro ipso laboraret; in poenam enim hominis datum est illud.
2. Ad secundum dicendum quod illud quod dicitur Act. 20, 34, si intelligatur de opere manuali, ad casum illum refertur ne episcopi rapiant bona subditorum et consumant: illi enim per lupos rapaces intelliguntur, de quibus ibis iit sermo; et loquitur ibi de praelatis, non de religiosis.
3. Ad tertium vero dicendum quod illud quod dicitur ad Thessal., intelligitur quod Apostolus praecipit operari ad tollendam otiositatem et scandalum ipsorum infirmorum laborantium, qui de facili possent scandalizari.