IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 5
UTRUM OMNE DELICTUM ET COMMISSUM REDUCATUR AD UNUM COMMUNE.
Ultimo quaeritur ratione delicti et commissi, si omne delictum reducatur ad unum commune sive ad unam causam communem et omne commissum similiter.
Quod non, videtur. 1. Distinctae enim sunt prohibitiones ab invicem et iussiones similiter; ergo delicta et commissa ab invicem distinguuntur; delicta autem et commissa sunt circa actus particulares; non ergo erit delictum unum commune ad omnia delicta nec praeceptum ad omnia praecepta neque omnia reducentur ad unum utrobique.
Contra. a. Augustinus, in libro De perfectione iustitiae: "Generalis prohibitio est: "Non concupisces", et generalis iussio: "Diliges", quod breviter Apostoluscomplexus est dicens: "Nolite conformari huic saeculo, sed renovamini in novitate sensus vestri"; prohibitio enim est: "Nolite conformari", iussio est: "Reformamini"". Cum ergo delictum et commissum attendantur secundum iussionem et prohibitionem, erit delictum et commissum ad generalia reducere: cum enim aliquis delinquit, tenetur aliquis reformari in novitate vitae, et non reformatur delinquendo; cum autem aliquis committit, tenetur non "conformari huic saeculo", et conformatur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod est reducere, sicut dictum est, ad praedicta generalia, quae sunt tamquam radices praeceptorum et prohibitionum, non quod ista sint universalia praeceptorum et prohibitionum particularium, sed sicut non concupiscere et diligere sunt radices, ita "nolite conformari" et "reformamini" sunt consequentia; et sic quicumque delinquit vel committit, radicitus peccat in illis vel ex consequenti.
On this page