Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 6

CIRCA QUOS ACTUS SIVE OPERA DICATUR ESSE NEGLIGENTIA.

Sexta quaestio est I. circa quos actus sive opera dicatur esse negligentia.

Ad quod sic obicitur: 1. Nam quoddam opus est meritorium, quoddam demeritorium et quoddam indifferens. Si est opus indifferens, circa illud non facit negligentia peccatum ; sed negligentia est peccatum; ergo non est circa opus indifferens.

2. Item, non est circa opus demeritorium, quia negligentia est circa opus Dei, sicut patet Ierem. 48, 10: "Maledictusqui facit opus Dei negligenter" ; sed opus demeritorium non est opus Dei; ergo non est circa illud.

3. Item, non est circa opus meritorium, quoniam opus meritorium tollit omnem negligentiam; ergo non est circa aliquod genus operum.

4. Praeterea, ponatur quod aliquis male dicat Horas suas, numquid circa istum. actum erit negligentia? Videtur quod non, quoniam negligentia cadit sub maledictione; sed iste non propter hoc est maledictus, licet non dicat Horas ad tempus vel huiusmodi; aliquando ergo circa istum actum non cadit negligentia; ergo non cadit circa omnia opera Dei. — Similiter ponatur quod aliquis dicat aliquod verbum improvide, numquid propter hoc dicetur negligens, cum non sit maledictus? Et ita non est circa omnia opera.

II. Quaeritur ergo iuxta hoc utrum circa omnia opera Dei possit esse negligentia quae est peccatum mortale, quae scilicet est digna maledictione.

Et obicitur sic: 1. Iste semel dicit male et negligenter Horas suas ; haec negligentia est venialis ; ergo, si decies male dicat Horas suas, non dicetur peccare mortaliter, cum negligentia illa sit venialis; ergo non est circa illud opus Dei. Similiter est de aliis, ita quod non erit circa illa negligentia mortalis.

Quaeritur ergo: quando est negligentia mortalis et quando venialis circa opera Dei?

[Solutio]: I. Dicendum quod non debet illa divisio hic sumi, ut dicatur negligentia aut est circa opus meritorium vel demeritorium vel indifferens, quia nullum istorum illi substernitur; sed debet dici quod est quoddam bonum in genere, sicut psallere, orare, eleemosynam dare et huiusmodi, quoddam autem est bonum ex circumstantia. Quando ergo dicitur: "Maledictus, qui facit opus Dei negligenter", hoc "opus Dei" non supponit pro opere meritorio, quia illud tollit omnem negligentiam, sed supponit pro bono in genere cum suis circumstantiis, aliqua tamen vel aliquibus deficientibus, ex quo defectu dicitur negligentia. Sicut patet, psallere Deo sive orare suas habet circumstantias, quia debet fieri sapienter et devote et intendendo ipsum summum bonum; si ergo non psallit homo sapienter, id est quod non intendat ad illud quod dicit, deficit una circumstantia debita et dicitur fieri negligentia circa illum actum. Similiter etiam si non faciat illud devote et ad quod debet, et iste defectus facit ut ipsum psallere non sit meritorium, non tamen ipsi negligentiae propter hoc substernitur opus demeritorium, immo opus bonum in genere, quod, ex hoc quod fit negligenter, fit demeritorium.

II. Ad illud ergo quod quaeritur quando et circa quae fit negligentia mortalis et venialis: dicendum quod quaedam sunt opera privilegiata, sicut est opus Eucharistiae sive celebrationis Missae et opus praedicationis et huiusmodi. Haec enim opera debent fieri cum magna diligentia et cum magna circumspectione circumstantiarum: unde in iis operibus debet homo diligenter suas circumstantias circumspicere, ut faciat quod debet et sicut debet; et circa talia opera dicimus esse negligentiam quae est mortale peccatum, quando deficit aliqua circumstantia debita.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur de hoc opere quod est psallere vel dicere Horas negligenter: dicendum quod, quando consuetudo negligentiae circa illud opus ducit hominem in contemptum, tunc negligentia ista est peccatum mortale, sicut potest accidere quod ex consuetudine, quam habet homo negligenter psallendi, contemnit et non curat dicere bene Horas suas. Nam ratio habet duas portiones, scilicet superiorem et inferiorem; quando ergo pars superior rationis non acquiescit inferiori parti in non bene psallendo sive negligenter, non dicitur esse contemptus, et tunc potest esse quod negligentia illa non sit mortale; sed quando ipsi acquiescit et non cohibet ipsam partem inferiorem, quando debet cohibere ad hoc quod bene dicat, tunc est contemptus et est peccatum mortale illa negligentia. Et dicimus quod non valet ratio in contrarium, quia sicut gutta aquae non cavat lapidem, sed quando multotiens et frequenter cadit super ipsum, haec et illa per frequentiam ipsum cavat; et etiam gutta aquae non submergit navim, tot tamen possent incurrere quod submergerent: ita est hic quod, licet negligentia in dicendo semel vel bis Horas suas non sit mortale, si non fiat hoc ex contemptu, potest tamen accidere quod ex frequentia et consuetudine ducatur homo ad hoc ut contemnat bene dicere et non curet, et cadat in peccatum mortale, non quia veniale fiat mortale, sed ex consuetudine venialium decidat in mortale per contemptum. Unde Eccli. 19, 1: "Qui spernit modica, paulatim decidet". Et sic patet quando est peccatum mortale et quando non. — Et per hoc patet responsio ad obiectiones.

PrevBack to TopNext