Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 4

IN QUAM PARTEM SINT INTERPRETANDA DUBIA.

Quarto quaeritur, si non de dubiis possumus iudicare, utrum in partem utramque indifferenter sit interpretandum an tantum in meliorem partem vel aliquando in deteriorem.

Ad quod sic: a. Dicit Beda super illud Matth. 7, 1: "Nolite iudicare". Item, ad Rom. 14, 3: "Manducantem non iudicet", Glossa: "Dubia in meliorem partem sunt interpretanda".

Contra. 1. Matth. 20, 16: "Multi vocati, pauci vero electi" ; et Gen. 8, 21: "Proni sunt sensus hominis ab adolescentia sua in malum". Ergo plura fiunt mala intentione quam bona; et hoc scimus; ergo possumus interpretari.

2. Item, Isai. 5, 20: "Vae, qui dicitis bonum malum", Glossa: "Vae" qui dicit de eo, qui malus est, quod bonus sit, et e converso.

3. Item, asserere de quo quis dubitat est peccatum; ergo et interpretari.

4. Item, nos tenemur diligere proximos sicut nos ipsos; ergo, cum de factis propriis debeamus interpretari in deteriorem partem — ut habetur Prov. 18, 17: "Iustus prior accusator est sui" ; et Gregorius: "Bonarum mentium est ibi culpamagnoscere, ubi culpa non est" — ergo similiter de factis proximorum sunt dubia in deteriorem partem interpretanda.

5. Item, cum aliquis confitetur de dubio inter mortale et veniale, tam ille qui confitetur quam confessor interpretari debent in deteriorem partem in iniungendo et suscipiendo poenitentiam; ergo dubia in deteriorem partem sunt interpretanda.

6. Sed quod in neutram partem sint dubia interpretanda, videtur, per Augustinum qui dicit: "Ille iuste et pie vivit, qui rerum integer est aestimator", in neutram partem declinando. Ergo aequitas est servanda in iudicio, et ita non est in alteram partem declinare.

[Solutio]: 5. Ad quod dicendum quod dubia facta propria in partem deteriorem sunt interpretanda, sicut dictum est, in confessione, et hoc est quoad susceptionem poenitentiae; et sic intelligitur illud Gregorii: "Bonarum mentium" etc. Unde hoc interpretari non est affirmare vel iudicare simpliciter, sed se gerere circa dubium ac si deterius contigisset.

3. Et per hoc solvitur illud quod obiectum est quod asserere de quo quis dubitat, est peccatum.

1-2. Et similiter illud quod dicitur: "Vae illis qui dicunt bonum malum" et converso. Non enim qui sic interpretatur affirmat vel asserit de quo dubitat. Et licet plura sint mala quam bona et pronior sit homo ad malum quam ad bonum, de factis proximorum non debemus interpretari in deteriorem partem, ubi dubium est de utraque, sed in meliorem: hoc enim est in laudem liberalitatis divinae, quae potest inclinare in bonum cum vult. — Si autem quaeratur ex qua causa interpretari debet homo in melius quod dubium est in proximo, cum dubium, quantum est de se, in neutram partem inclinet; respondendum est, secundum quod dicit Seneca, quod ex humanitate debemus interpretari in melius; sapiens enim, quidquid accidit, bene illud interpretando levat, id est magnificat; quidquid dubium est, ex humanitate inclinat in melius. — Si vero quaeritur quid sit ista humanitas, an sit virtus vel non, respondendum est quod non: communis enim est bonis et malis, sed est vis insita humanae naturae a principio. Sicut enim per synderesim fit respectus ad propriam salutem, ita per hunc habitum naturae fit respectus ad ea quae sunt proximi. Sed haec debilior est, quia magis inclinamur ad bonum nostrum quam ad bonum proximi.

4. Ad id vero quod obicitur quod, cum dubia in nobis interpretari debeamus in deterius, et ita similiter ea quae sunt proximi: dicendum est quod non est simile. Dubia enim in nobis interpretanda sunt in partem deteriorem propter timorem et cautelam, et ideo dicit Iob 9, 28: "Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti", hoc est cum timore ponderavi. Ea vero quae sunt proximi, ex bono humanitatis in melius interpretemur.

6. Ad id vero quod dicit Augustinus quod "ille iuste et pie" etc.: dicendum est quod hoc attenditur in iudicio contentiose, in quo considerandae sunt omnes circumstantiae, et personae et facti, nec declinare debet a veritate, cum dicatur Exod. 23, 3: "Pauperis non misereberis in iudicio", et in Deuter. dicitur: "Non accipies persanam".

PrevBack to TopNext