Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 1

UTRUM MALEDICERE SIT SEMPER MALUM.

Ad primum sic: ostenditur primo quod maledicere est malum. 1. Benedictio enim et maledictio sunt opposita; sed benedictio bonum est; ergo maledictio malum est. Quod apparet ex hoc quod dicitur Iac. 3, 10: "Ex ipsa ore procedit benedictio et maledictio" ; et ponit exemplum de dulci et amara aqua, quae de eodem fonte procedunt. Ex similitudine ergo accipitur quod benedictio bonum est et maledictio malum est. Quod patet per hoc quod ibidem dicitur: "In ipsa benedicimus Deum et Patrem; in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt".

2. Item, Prov. 26, 2: "Maledictum, frustra prolatum, in quempiam superveniet", et exponitur ibi de illo qui maledicit. Ergo malum est maledicere.

3. Praeterea, dicit Apostolus: "Benedicite et nolite maledicere". Ergo maledicere malum est.

Contra. a. Quod fit secundum divinam iustitiam, bonum est; sed maledictum fit secundum divinam iustitiam; ergo maledictum bonum est. — Quod autem fiat secundum divinam iustitiam, patet per hoc quod dixit Petrus Simoni Mago, Act. 8, 20: "Pecunia tua tecum sit in perditionem" ; et sicut habetur IV Reg. 2, 23—24, de Eliseo, qui maledixit pueris sibi illudentibus. Dicitur enim ibi: "Cum ascenderet per viam, pueri egressisunt de civitate et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve; qui cum respexisset eos, vidit et maledixit eis in nomine Domini".

b. Praeterea, ex institutione Ecclesiae fiunt anathemata; anathemata vero sunt maledictiones; quod autem fit ex institutione Ecclesiae bonum est; ergo maledictio bonum est.

c. Praeterea, quod factum est divina inspiratione, est bonum; sed quod Prophetae fecerunt, divina inspiratione fecerunt; faciebant autem imprecationes ; ergo imprecatio bonum fuit.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod maledictio dupliciter potest fieri: vel respectu eius qui dignus est maledictione vel respectu eius qui dignus est benedictione vel cui competit benedictio; item, potest fieri zelo iustitiae aut vindictae; ab illo etiam potest fieri cui convenit ex officio vel cui non convenit ex officio. Si ergo fuerit maledictio respectu illius qui meretur maledictionem cum aliis debitis circumstantiis, erit maledictio bonum, etsi sit malum ei qui maledicitur. Si vero fiat illi qui non meretur maledictionem vel desint aliae debitae circumstantiae, erit maledictio malum.

Ad obiecta 1. ergo respondendum est dicendo quod benedictio et maledictio, cum sunt opposita, si unum est bonum, reliquum est malum. Sed contingit bonum esse utrobique et malum utrobique. Est enim benedicere cui non est benedicendum, et hoc est malum, sicut faciunt adulatores; de quo dicitur Prov. 27, 14: "Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, maledicenti similis est" ; et Isai. 9, 16: "Erunt qui beatificant populum meum seducentes et qui beatificantur praecipitati". Est autem benedicere cui benedicendum est, et sic bonum est; secundum hoc dicit Apostolus: "Benedicite et nolite maledicere". Similiter est duplex maledictio. Cum ergo dicitur Iac. 3, 9: "In ipsa benedicimus" etc., benedictio ibi potest sumi pro bono, maledictio pro malo, ut ad diversa referantur, sicut exprimitur in ipsa littera.

2—3. Eodem modo respondendum est ad illa quae ex alia parte obiciuntur. Maledictum enim frustra prolatum est illud quod sine debita causa profertur, et istud malum est; similiter illud maledicere quod prohibetur ab Apostolo.

PrevBack to TopNext