IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 4
UTRUM SIT MALEDICENDUM CREATURAE RATIONALI.
Quod non, videtur. a. Dicitur enim Eccli. 21, 30: "Dum maledicit impius diabolum, maledicit animam suam". Sed nullus debet maledicere animam suam: non enim convenit optare animae suae poenam aeternam; ergo non est maledicendum diabolo; multo fortius nec alii creaturae rationali, cum minus habeat de malitia.
b. Item, super illud Iudae 1, 9: "Non est ausus ferre iudicium blasphemiae", Glossa: "Michael archangelus diabolo sibi adversanti blasphemiam dicere noluit", et loquitur hic de blasphemia pro maledictione; non ergo ausus fuit archangelus maledicere diabolo; exemplo ergo eius non est maledicendum ab homine diabolo vel alteri creaturae rationali. Et est ratio talis: Maledictio, quae fertur super creaturam, blasphemia est in Creatorem; nullatenus autem blasphemia perpetranda est; restat ergo quod non est maledicendum creaturae rationali.
Contra. 1. Iob 3, 8: "Maledicant ei qui maledicunt diei", Glossa: "Qui fictam eius claritatem, qua praesumpsit aequalis Deo fieri, despiciendam monstrant". Nomine ergo "diei" intelligitur diabolus; et loquitur ibi de bonis; ergo boni maledicunt diabolo; non ergo peccatum est maledicere diabolo ; pari ratione nec alteri creaturae intellectuali peccanti.
2. Item, Ierem. 20, 15: "Maledictus vir qui annuntiavit patri meo" etc. Ieremias ergo maledixit annuntianti; ergo maledixit creaturae rationali; et fuit propheta; exemplo ergo eius potest ferri maledictio super creaturam rationalem.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod maledictio potest ferri super creaturam rationalem, in quantum est rationalis, et secundum hoc non est maledicendum. Licet enim, in quantum peccator, sit malus et debeatur ei poena, tamen, in quantum est natura quaedam, est bonum; et dicere malum de creatura redundat in ipsum Creatorem, et ideo hoc modo maledicere peccatum est. — Si vero praedicatur malum poenae eventurum peccatori, ut sic revocet eum a peccato vel ut ostendatur divina iustitia, non est malum. Et secundum hoc intelligitur illud quod Prophetae maledicebant peccatoribus et quod dicitur in Psalmo: "Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua" !
Illud autem quod dicitur Iob 3, 8 de maledictione diei, non accipitur pro imprecatione, sed pro magnitudinis peccati manifestatione.
II. Si vero quaeratur, cum non sint nisi duo, scilicet natura et peccatum, utrum ferenda est maledictio super naturam vel super peccatum; super naturam autem non est ferenda, ex ratione iam dicta ; nec super personam, prout est creatura; super peccatum autem ferri non potest: illud enim maledicitur, cuius poena praedicitur; peccatum autem non est illud quod punitur, sed pro quo punitur; super neutrum ergo videtur ferri maledictio.
[Solutio]: Dicendum est quod persona, prout est causa peccati, digna est maledictione, et hoc modo super totum transit maledictio, non tantum super personam, non tantum super peccatum, sed super personam deformatam peccato. Super rem enim non existentem non est ferenda maledictio nec super rem existentem quoad hoc quod existit a Deo, sed super rem existentem quae proprio motu privavit se bene esse. Gregorius: "Otiosum est maledicere non existenti, perniciosum vero, si existeret; sed tunc rectum, cum se bene esse privavitet a iustitia Dei non discordat spiritus praedicentis".
On this page