Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 2

SUB QUO CAPITALI PECCATO CONTINEATUR IACTANTIA.

Secundo quaeritur sub quo capitali peccato contineatur iactantia.

Et videtur quod. sub superbia, a. per hoc quod dicit Gregorius, Iob 32, 8, in principio, in Glossa, ubi enumerantur species superbiae sive tumoris. Ponit enim unam speciem "cum se iactant arrogantes habere quod non habent" ; per quod accipitur quod ad superbiam reducitur.

b. Hoc etiam ex verbis Gregorii accipitur, cum dicit quod "proprium est arrogantis ut, cum rectumparum senserit, inde elevetur". Et similiter dicitur Eccli. 6, 2: "Non te extollas in cogitationibus tuis velut taurus", ubi dicitur prohiberi iactantia. Ex quo patet quod iactantia ad elationem et ita ad superbiam immediate reducitur.

c. Similiter habetur hoc per verbum Ambrosii super illud Luc. 4, 9: "Statuit eum super pinnaculum templi": "Ita est iactantia, ut, dum putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione ad inferiora trudatur".

Sed videtur quod ad inanem gloriam pertineat, 1. per hoc quod dicit Gregorius: "Arrogans, qui mala defendit, in bonis humiliter ambigit, quia favorem quaerit". Sed quaerere favorem est inanis gloriae; ergo iactantia pertinet ad inanem gloriam: arrogans enim est qui sibi attribuit quod non habet.

2. Item, super illud Iob 33,2: "Loquetur lingua mea" etc., Glossa: "Arrogantes saepese fugere arrogantiam simulant, et private singulis quasi latenter loquuntur, ut sicut de sensu, ita, de contemptu arrogantiae glorientur". Gloriari autem vane est inanis gloriae; ergo pertinet ad vanam gloriam.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod iactantia potest esse de potentia, sicut legitur Esther 1, 4, cum dicitur: "Ut ostenderet divitias gloriae regni sui et magnitudinem atque iactantiam potentiae suae" ; et Ierem. 48, 30: "Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sit iuxta eum virtus eius". Cum ergo sic est, ratione materiae et ratione formae pertinet ad superbiam immediate, et secundum hoc dicit Gregorius quod iactantia est species tumoris, id est superbiae. — Alio vero modo est iactantia de scientia vel de aliis huiusmodi bonis, secundum quod dicit Bernardus De gradibus humilitatis: "Quaerit licentiam ut ad fabulas convertaturpraeter horam, non ut quempiam aedificet, sed ut scientiam iactet". Et secundum hoc potest intentio esse ut sciatur se scire vel ut laudetur, et sic erit inanis gloriae; vel ut per hoc praeemineat aliis, et tunc reducetur ad superbiam. Beatus vero Gregorius, cum loquitur de iactantia, quod est filia inanis gloriae, inanis vero gloria nascitur de superbia, vult eam reducere ad utrumque: ad superbiam scilicet mediante inani gloria.

PrevBack to TopNext