Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, Praeambulum

Consequenter dicendum est de adulatione. Sicut enim in iactantia quaeritur laus propria, ita in adulatione quaeritur laus aliena sive ostenditur. Primo ergo considerandum est quid est adulatio et quae differentiae eius ; secundo, utrum sit peccatum veniale vel semper mortale; tertio, de gravitate huius peccati; quarto, de comparatione huius peccati ad alia; quinto, utrum adulator teneatur resignare beneficium quod adulatione impetravit; sexto, si plus noceat sibi adulator quam alii vel e converso; septimo, de sequela huius peccati; octavo, de remedio huius peccati.

PrevBack to TopNext