Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 3

UTRUM SUSTINENDA SIT CONTUMELIA.

Tertio quaeritur si sustinenda est contumelia.

Quod videtur, a. per hoc quod dicit Gregorius: "Contumeliosa verba non tam convitia quam adiutoria esse crediditDavid, quibus purgari sibique misereriposse iudicavit. Tunc enim illataconvitia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus". Ergo exemplo David sustinendae sunt contumeliae.

b. Item, Chrysostomus: "Cum convitiatus fuerit aliquis, intellige quo supplicio torquetur, et non solum non habebis iram, sed etiam lactrimas emittes. Adversus enimfebrientem nullus exacuitur neque adversus inflammatum, sed miseretur omnium talium". Similiter etiam est de illo qui infert contumeliam: eius est compatiendum tamquam febrientis ; ergo sustinendae sunt contumeliae.

c. Item, Chrysostomus "Miserere convitiantis; nequissima enim detinetur tera, id est furore, et difficili daemone, id est ira". Ergo oportet pati contumelias.

Contra. 1. Qui patitur contumelias, audaciam dat convitianti; sed qui dat audaciam convitianti, mittit eum in maius praecipitium; ergo non oportet pati contumelias.

2. Item, "cum audiunt patres filios delinquentes, convitiantur eis, formidantes ne aliquam hinc suscipiant iacturam; magistri etiam taliad discipulos utuntur pharmaco". Cum ergo ex fraterna caritate debeat proximus proximum corripere delinquentem, convitians autem est delinquens, non ergo debet pati convitiantem, sed arguere.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod oportet attendere conditiones convitiantis et eius cui infertur convitium, et secundum hoc oportet sustinere convitium vel non sustinere. Si enim convitium dicatur a provocato pari personae vel interiori vel etiam superiori, ubi non est in iniuriam officii et praesumitur de medicina morbi sive intemperantiae per sustinentiam, sustinendum est et est meritorium. Si vero convitium dicatur superiori in iniuriam officii vel alii etiam coram ipso, dummodo nihil praesumatur de remedio intemperantiae, si sustineatur, non est sustinendum: hoc autem difficile est cognoscere, cum convitium infertur pari. Cum autem convitium infertur inferiori, sive sit delinquens interior sive non, opportunum est sustinere. - Praeterea, aliud est arguere vel corripere tempore quo convitians est in furore et aliud est iam sedato aliquantulum furore. Regnante enim furore non competit correptio sive arguitio: non enim tunc aptus est ad recipiendum, sed iam recedente furore. Secundum hoc dicitur Eccli. 20, 1: "Quam bonum est arguere quam irasci" ; et dicitur Eccli. 8, 13: "Non accendas carbones peccatorum, arguens eos", quod est tempore quo dominatur in eis ira.

PrevBack to TopNext