IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 11
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 11
DE POENA PECCATI DETRACTIONIS.
Undecimo quaeritur de poena huius peccati. Potest enim quaeri utrum huic peccato sit per se poena annexa quemadmodum invidiae.
Quod videtur. a. Invidus enim cruciatur ex bonis adversariorum apprehensis; et ideo dicit Seneca: "Utinam invidus in omnibus oculos et aures haberet, ut omnium profectibus, qui invidet omnibus, torqueretur". — Item, Augustinus: "Amasti bene agentem, vixisti bono odore; invidisti bene agenti, mortuus esbono odore". Sed detractio per se nascitur ex invidia; ergo detractio habet secum poenam annexam.
Contra. 1. Invidia inter passiones a Philosopho et a Sanctis computatur, detractio vero inter actiones; ergo detractio non habet poenam sibi annexam: illa enim peccata proprie dicuntur poenae quae passionem secum important.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod detractio poenam habet in radice sua, secundum illum modum secundum quem ex invidia nascitur. Dicitur etiam habere poenam in se secundum illum modum secundum quem dicitur ab Augustino quod "omnis motus inordinatus est poena ipsi habenti". Sed non est detractio in proprio actu importans passionem, ratione cuius dicatur habere poenam, sicut timor vel invidia poenam dicuntur habere.
On this page