Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 4

UTRUM SUSTINENS DERISIONEM MEREATUR

Quarto quaeritur utrum sustinens derisionem mereatur.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur Iob 12, 4: "Qui deridetur ab amico" etc., Glossa: "Illum facit humana derisio Deo proximum quem ab humanis pravitatibus vitae innocentia servat alienum" ; et iterum dicit Gregorius: "Afflicti animustanto fit Deo proximus quantoa gratia favoris humani alienus", et loquitur de illis qui irridentur ab hominibus; ergo sustinentia derisionis humanae est meritoria.

Contra. 1. Gregorius: "Sunt nonnulli, quos humanae derisiones deprimunt, et tamen divinis auribus exaudibiles non sunt".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod quaedam derisio redditur pro bonis operibus, et talis, si patienter sustineatur, meritoria est; de talibus enim dicit Gregorius: "Eo se intusrobustius in Deo solidant, quo foris non inveniunt in quo requiescant". - Est autem alia irrisio, quae nascitur ex culpa, et talis, etiam si patienter sustineatur, non est meritoria vitae, et de ista dicit Gregorius: "Cum derisio ex culpa nascitur, profectonullum virtutis meritum in derisione generatur".

PrevBack to TopNext