Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 2

UTRUM PECCATUM SIT VIRIS HABERE VESTIMENTA MULIEBRIA.

Secundo quaeritur utrum peccatum sit viris habere vestimenta muliebria.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Deuter. 22, 5: "Non induetur mulier veste virili nec vir utetur feminea; abominabilis enim est apud Dominum qui facit haec". Sed abominatio in Scriptura non est nisi propter mortale peccatum; ergo est mortale peccatum.

2. Item, Chrysostomus: "Cum viros in mulierum formas educat et mollescere faciat percalceamenta et lascivire, cum superfluis et nocivis eam statuimus" ; et loquitur ibi de arte textorum, qua fiunt vestimenta muliebria viris, et arte sutorum, qua fiunt calceamenta similiter. Restat ergo quod peccatum est iuvenibus etiam muliebria habere indumenta.

3. Item, Rabanus: "Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos; unde: "Vir si comam nutriat, ignominia est illi"".

Contra. a. Nonne legitur de Debbora, quae ivit ad praelium ? Et praesumitur quod in armis militaribus, quae ad viros pertinent. Pari ratione, ex causa aliqua posset vir veste muliebri indui, ut si quaereretur ad mortem et per hoc occultaretur, vel si faceret officium quod mulieri competeret.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non pertinet ad honestatem viri veste muliebri indui: utrique enim sexui diversa indumenta natura dedit. Unde, si homo uteretur ex consuetudine veste muliebri, nisi in aliquo casu necessitatis, peccaret. Quod autem intelligitur peccatum mortale in Veteri Testamento, intelligendum est propter hoc? quod solent in quibusdam solemnitatibus idolorum viri uti vestibus muliebribus et mulieres veste virili, sicut faciebant sacerdotes Vestae et Cybeles, quae mater dicebatur deorum. In quantum ergo ad idololatriamordinabatur, peccatum erat mortale.

2. Ad id vero quod dicit Chrysostomus de iuvenibus, intelligitur ad vitandam lasciviam, ad quam proni sunt in iuvenili aetate, et ut magis assuefiant ad virilitatem.

3. Ad id vero quod dicit Rabanus, dicendum est quod contra naturam esse dicitur multipliciter. Aut enim dicitur contra naturam quod est contra veritatem naturae, sicut peccatum ignominiosum dicitur esse contra naturam, ad Rom. 1, 26. Aut dicitur contra decentiam naturae, et hoc modo dicitur hic quod "contra naturam est virummuliebria facere" ; decet enim virum virilia facere et mulierem muliebria, et ideo dicitur I ad Cor. 11, 14: "Vir si comam nutriat, ignominia est illi".

PrevBack to TopNext