IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 7
DE DIFFICULTATE CAVENDI PECCATUM SUPERBIAE.
Septimo quaeritur de difficultate cavendi hoc peccatum. Et quaeritur utrum peccatum hoc sit eiusdem facilitatis ad tollendum cuiusmodi sunt alia.
Quod videtur. 1. Sicut enim omnes virtutes insimul dantur, ita et omnia vitia simul tolluntur: aliter enim non possent omnes virtutes simul inesse; ergo superbia est eiusdem facilitatis ad tollendum cuius sunt et alia vitia.
2. Praeterea, homo factus est ex vili materia; consideratio ergo ipsius inducit contemptum sui ipsius; contemptus autem sui ipsius expellit superbiam; non sic autem est de aliis peccatis: homo enim in se habet incentivum gulae et luxuriae et aliorum peccatorum; ergo facilioris expulsionis est peccatum superbiae quam alia peccata.
Contra. a. Super illud Psalmi: "DomineDeus meus, si feci istud", Glossa: "Superbia est primum peccatum recedentibus a Deo et ultimum redeuntibus ad ipsum". Ergo permanet post alia peccata; ergo difficilioris est amotionis.
b. Item, superbia de ipsis bonis spiritualibus nascitur occasionaliter; bona autem spiritualia, ut virtutes, expellunt vitia; ergo difficilioris amotionis est hoc peccatum.
[Solutio]: Respondendum est quod peccatum superbiae, sicut et alia peccata, duo importat: privationem virtutis gratuitae et quamdam dispositionem ad malum opus. Quantum est de privatione virtutis gratuitae, cum expellitur privatio annexa superbiae, expelluntur aliae privationes per gratiam gratum facientem; unde sic superbia est aeque facilis expulsionis respectu aliorum peccatorum. Secundum autem quod superbia est dispositio ad quemdam appetitum inordinatum, qui est excellentiae, non aeque facilis expulsionis est peccatum superbiae sicut et alia peccata: appetibile enim illud magis adhaerens est ipsi spiritui rationali, sicut supra ostensum est, et ideo difficilioris est expulsionis.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest patere qualiter respondendum est ad primo obiectum. Fit enim ibi sermo de superbia prout est privatio virtutis gratuitae in quantum est gratuita, et secundum hoc procedit obiectio.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet homo ex parte carnis corruptibilis habeat incentivum humilitatis, prout dicitur in Mich.: "Humiliatio tua in medio tui", tamen ex parte ipsius spiritus, qui habet nobilitatem essentiae, vertibilis tamen secundum electionem ad malum, est incentivum superbiae, et ratione illius dicitur peccatum superbiae difficilius ad expellendum. Praeterea, superbia occasionaliter oritur ex virtutibus, sicut habetur super illud Psalmi: "Vox Domini confringentis cedros Libani" ; et alibi dicitur: "Ex adipe prodiitiniquitas" ; propter hoc dicitur esse difficilioris expulsionis.