Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 10

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 10

DE DIFFERENTIA INVIDIAE AD AEMULATIONEM.

Decimo quaeritur de differentia invidiae ad aemulationem.

Nam videntur esse idem invidia et aemulatio, 1. quoniam Chrysostomus indifferenter accipit unum pro alio; hoc autem non faceret, si haberent differentiam.

2. Item, in Psalmo: "Noli aemulari in malignantibus, et aemulari" ibi est invidere ; si ergo unum sumitur pro alio in Sacro Canone, ergo idem sunt.

Ad oppositum. a. Gal. 5, 19—21: "Manifesta sunt opera carnis, aemulationes, invidiae" etc. Constat quod ibi Apostolus numerat aemulationem contra invidiam et unum ab alio distinguit; non sunt ergo idem.

[Solutio]: Et dicendum quod duobus modis accipitur invidia: uno modo prout peccatum capitale dicitur et continet in se omnes ramos procedentes ab ipsa tamquam a stipite, et hoc modo continet aemulationem nec differt aemulatio ab invidia, immo unum est alterum. Secundum autem quod sumitur utrumque proprie, secundum quod sumuntur Gal. 5, 20 ubi dicit: "Aemalationes, invidiae", — invidia enim ibi dicitur in corde, aemulatio in opere ; unde dicit Glossa quod "aemulationes sunt, quando duo ad idem tendunt" — et sic dicitur invidia in actu interiori, aemulatio autem in actu vel effectu exteriori, et hoc modo distinguuntur ab invicem aemulatio et invidia, et sic sumuntur ibi. Sumendo tamen generaliter invidiam, sic accipitur in Scripturis Sacris unum pro alio et e converso.

PrevBack to TopNext