Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 11

DE OPPOSITO IRAE.

Undecimo quaeritur de opposito irae. Et quaeritur utrum ira per zelum sit eius oppositum.

Et ostenditur quod sic, a. quoniam sunt in eodem genere nec possunt simul esse in eodem subiecto, sed maxime a se distant; ergo sunt opposita.

Contra. b. Videtur quod mansuetudo sit eius oppositum. Matth. 5, 4: "Beati mites" etc., Glossa: "Mitis est, quem non rancor vel ira afficit, sed omnia aequanimiter sustinet". Ergo mititas sive mansuetudo est eius oppositum. — Item, ibidem: "Mitis est, quem mentis asperitas seuamaritudo non afficit, sed simplicitas fidei ad omnem iniuriam sustinendam instruit". Hoc autem est contrarium irae. — Item, Gregorius, Iob 5, 2, super illud: "Parvulum occidit invidia", dicit: "Mansuetudo imaginem Dei in nobis servat, qui semper tranquillus est, sed ira dissipat". Ergo per se opponuntur ira et mansuetudo.

c. Sed quod patientia opponatur ei, ostenditur sic, quia dicitur Prov. 15, 18: "Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatus". Ergo patientia per se opponitur ipsi irae; et hoc etiam dicit Augustinus, in libro De conflictu vitiorum et virtutum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod unumquodque istorum opponitur irae, diversis tamen rationibus. Patientia enim opponitur irae, quia extinguit motum eius, et ideo dicitur: "Qui patiens est, mitigat iras suscitatus", quia, quando homo non respondet iracundo, refrenatur et incipit extingui motus irae; et ideo dicit Hieronymus quod "irasci hominis est, sed finem imponere irae christiani est, qui debet habere patientiam". Sed quando homo non habet patientiam, sed respondet iracundo, tunc praebet ei materiam magis furendi et magis irascendi. Et sic ratione motus, scilicet quia extinguit motum eius, opponitur ei patientia. — Ira autem per zelum opponitur ei ratione materiae, hoc est ratione eius de quo est, quia conveniunt in genere actus, sed opponuntur quantum ad illud de quo, quia qui irascitur per vitium, irascitur personae, qui autem irascitur per zelum, irascitur peccato, quia ita per zelum vult destruere vitium in se et in alio. Unde ira per zelum vitium respicit, et sic est respectu mali; sed ira per vitium respicit personam, persona autem, in quantum huiusmodi, bonum est. — Mansuetudo autem opponitur ipsi quantum ad initium, ut scilicet motus irae non insurgat; unde sicut patientia opponitur ei ex parte finis quantum ad motum, ut scilicet extinguat motum, ita mansuetudo opponitur ei quantum ad initium motus, ut scilicet motus non insurgat. Et sic omnia ista opponuntur irae secundum rationes diversas.

PrevBack to TopNext