Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 6

DE OPPOSITO ACIDIAE.

Sexto quaeritur de opposito istius peccati.

Ostenditur autem a. quod per se opponitur ipsi caritati, quoniam caritas facit omne difficile facile, sicut dicitur super illud Matth. 11, 30: "Iugum meum suave est et onus meum leve": "Quod est difficile in se, amanti est facile". Caritas ergo facit de difficili facile; sed acidia facit contrarium; ergo acidia per se opponitur caritati.

b. Quod autem opponatur fortitudini, videtur, quia dicit Isidorus quod "acidiae fortitudo, tristitiae gaudium opponitur".

c. Praeterea, videtur quod opponatur gaudio, quod est fructus Spiritus Sancti, quoniam acidia est tristitia; sed tristitia illa opponitur gaudio, quod est fructus; ergo acidia eidem opponitur.

d. Praeterea, videtur quod opponatur caritati, spei et patientiae, quoniam super illud Psalmi: "Quare tristis es, anima mea", Glossa: "Ratio frequenter et vehementer persuadet tristitiam saeculi fugiendam, quae patientiam et caritatem et spem extinguit". Si ergo extinguit ista, ergo opponitur istis.

[Solutio]: Et dicendum quod acidia omnibus istis opponitur et hoc propter diversa quae sunt in ea. Nam ipsam acidiam, sicut dictum est, concomitatur diffidentia implendi praecepta, et ratione huiusmodi diffidentiae opponitur spei. — Item, ibi est taedium rei laboriosae, et ratione huiusmodi taedii opponitur fortitudini, quae est in aggressu difficilium laboriosorum. — Radicaliter autem opponitur ipsi caritati propter contrarietatem suorum motuum, quia acidia facit facile aestimari difficile, caritas difficile facit aestimari facile. — Item, ratione impatientiae annexae ipsi opponitur patientiae, quae est in sustinendo ea quae videntur adversa et laboriosa: est enim ipsam acidiam concomitans semper impatientia, secundum quod nos vocamus impatientiam in non sustinendo aliquid laboriosum et difficile propter Deum, et non loquimur de impatientia quae est motus surgens ex iniuria illata: haec enim est in ira. — Per se autem et essentialiter opponitur gaudio, et hoc ratione tristitiae: haec enim ratio determinat eius essentiam, scilicet quod acidia est tristitia, et ideo ratione illius tristitiae, quae est essentialis ipsi, opponitur gaudio per se et essentialiter. Verumtamen distinguendum est gaudium, quia quoddam est concomitans generaliter omnes virtutes, de quo habetur Rom. 14, 17: "Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto", et huic non opponitur primo et per se, sed ex consequenti, quia scilicet opponitur virtuti, virtutem autem concomitatur hoc gaudium. Est autem aliud gaudium, quod est in spirituali laborioso, et hoc propter Deum, et hoc per se opponitur acidiae.

PrevBack to TopNext