IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 1
QUID SIT LUXURIA.
Definitur autem sic: Luxuria est libidinosae voluptatis appetitus; item: Luxuria est concupiscentia nimia experiendae voluptatis.
1. Sed videtur quod non sufficienter exprimatur esse luxuriae per huiusmodi definitiones, 1. per hoc quod dicitur Matth. 5, 28: "Qui viderit mulierem ad concupiscendam, iammoechatus est in corde suo". Ergo moechia sive fornicatio per visum committitur; sed visus est actus differens ab appetitu et concupiscentia; ergo non sufficienter definitur luxuria per appetitum et concupiscentiam.
2. Item, ponatur ita: Iste studiose in aspectu pulcrae mulieris defigit oculos; quaestio est utrum luxurietur. — Et videtur quod sic, per hoc quod dicit Chrysostomus: "Qui studet corpora clara perscrutari et pulcros visusvenari et fovere inspectricem animam et pulcris faciebus delectari, captivat animam". Sed non captivatur anima nisi per peccatum; videtur ergo quod sit peccatum; sed non aliud a peccato luxuriae; quare insufficienter definitur per appetitum et concupiscentiam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ibi definitur luxuria secundum quod est mortale peccatum. Et intelligitur ibi esse appetitus, qui est ex consensu rationis, et similiter concupiscentia. Vel etiam dicitur mortale esse, quando non cohibet ipsa ratio, cum possit, huiusmodi inordinatum appetitum sive concupiscentiam. Unde Augustinus, super illud Matth. 5, 28: "Qui viderit" etc.: "Qui videt hoc fine et animo ut eamconcupiscat, quod non est titillare, sed plene consentire, ut, si facultas sit, peragatur". Patet ergo quod secundum quod est consensus ipsius rationis vel non cohibitio, cum possit, est luxuria mortale peccatum. Et per hoc excluduntur primi motus, qui non sunt in potestate nostra.
II. Sed adhuc obicitur: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum", utrum luxuriatur, cum alter sit actus videre ab ipso concupiscere?
[Solutio]: Ad hoc respondet Chrysostomus movendo istam quaestionem, dicens: "Nonsimpliciter visum destruxit, [sed qui cum concupiscentia]", propter ipsam scilicet occasionem, quae ex hoc sequitur, concupiscendi. Unde subdit: "Deus incontinentem visum destruxit ante actum, ne forte in actum incidat; qui enim accendit flammam, absente etiam muliere, apud se plasmat continue". Unde ipse dicit: "Non ad hoc oculos tibi fecit Deus, utper illos introducas adulterium, sed ut creaturas videns admireris Creatorem". Unde ipse ponit exemplum de impetuoso tenente gladium, qui de facili propter impetum potest se interficere, et aufertur sibi gladius, ut auferatur sibi interficiendi occasio. Unde ipse Chrysostomus vult dicere quod quidam ignis concupiscentiae ratione naturae corruptae ipsi visui adiunctus est, ratione cuius Dominus huiusmodi visum inhibuit cum sensu, cui adiungitur delectatio vel tristitia, quae paulatim procedit usque ad consensum rationis; unde Iob 31, 1: "Pepigi foedus cum oculis meis, ut nec cogitarem de virgine" ; et postea dicit, quasi reddens rationem huius: "Quia estignis usque ad consumptionemdevorans et omnia eradicans genimina". Unde concedimus quod luxuria est in appetitu, et ideo per illa, scilicet per concupiscentiam et appetitum, definitur; per occasionem vero in visu in sequentibus naturam corruptam, et ideo ab ipso Domino videre ad concupiscendum inhibetur.