IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3
DE MAGNITUDINE PECCATI ADULTERII.
I. 1. Dicitur enim in Epistola Clementis: "In omnibus peccatis adulterium est gravius; secundum namque in poenis obtinet locum". Ex quo videtur quod peccatum adulterii sit maximum post peccatum apostasiae; dicitur enim in illa auctoritate: "Primum locum habent illi qui aberranta Deo". Quod si est, maius erit peccatum peccato incestus et aliis peccatis.
Contra. a. Augustinus, in libro De adulterinis coniugiis: "Gravius est peccatum adulterii quam fornicationis, sed haec peccata incestus transcendit". Non ergo est maximum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod adulterium, cum dicitur gravius, hoc est ex consideratione poenae. Sicut enim peccatum primae tabulae, quod est haeresis vel apostasia, poenam habet sibi determinatam, quae est mortis, in Veteri Testamento, sic adulterium cum homicidio habet poenam mortis determinatam propter iniuriam qua dissolvitur unitas societatis humanae, in Veteri Lege determinatam. Nihil enim ita exasperat hominem quantum iniuria in suam personam secundum se vel ratione illius quae efficitur una caro cum ipso; unde, sicut habetur in lege Moysi, utrumque peccatum poena mortis puniebatur. Nihilominus tamen in quantitate peccati maius est peccatum incestus et eius quod est contra naturam peccato adulterii, et maior debetur poena in futuro istis peccatis quam illis, sicut apparet ex Iure Canonico.
II. 1. Obicitur etiam adhuc propter verbum Isidori quod peccatum fornicationis sit maximi sceleris inter cetera vitia. Dicit enim: "Vitium fornicationis maximi sceleris est, quia per carnis immunditiam templum Dei violatur. Sunt enim quaedam mulieres, quae sicut animaliaabsque ulla discretione indesinenter libidini serviunt, quas ego nec mutis pecudibus comparaverim". Ex quo videtur quod fornicatio sit maius peccatum adulterio.
Sed e contra, a. habetur ab Augustino quod "adulterii malum vincit fornicationem". Ipsa etiam ratio suadet, quia maius est iniuriari Deo et proximo in uno genere peccati quam Deo tantum; sed in adulterio fit Deo iniuria et proximo, in fornicatione Deo tantum; in genere peccati carnis ergo minus est peccatum fornicationis quam adulterii.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod fornicatio accipitur dupliciter. Uno modo secundum quod generaliter continet peccata carnis, et hoc modo dicitur esse maximi sceleris propter maiorem pronitatem concupiscentiae et quia non tantum violatur templum Dei ex parte animae, sed templum Dei ex parte carnis; in aliis vero peccatis minor est pronitas concupiscentiae et violatur templum Dei ex parte animae. Alio vero modo sumitur fornicatio specialiter, prout dividitur contra adulterium, et secundum hunc modum maius est peccatum adulterii quam fornicationis, et sic accipitur ab Augustino.